Obligatio est terminus technicus iuris Romani, quo iuris prudentes relationem inter creditorem et debitorem significabant aut, ut elegantioris Institutionum Iustinianorum defintione utamur, "iuris vinculum, quo necessitate adstringimur alicuius solvendae rei secundum nostrae civitatis iura."[1]
De obligationum generibus
Obligationum genera varia sunt. Secundum summam divisionem a Gaio? iuris consulto introductam omnes obligationes aut ex contractu aut ex delicto nascuntur.[2] Ex his enim causis creditor ius agendi contra debitorem adquirit, ergo inter eos obligatio constituitur. Exempli gratia, si stipulor te mihi decem denarios dare, tu promittis, mihi ad dandos decem denarios obligaris. Si rem meam tibi vendo, ad rem tradendam obligor. In utroque casu obligatio ex contractu inter nos constituitur. Si rem tuam te nolente aut ignorante contrector, furti actione tibi teneor. Item si rem tuam destruo, ut tibi actio ex lege Aquilia competat, hoc facto debitor tuus constituor. Quibus casibus ex delicto natam esse obligationem dicendum est.
Haec Gaii divisio non omnes species obligationum continet. Ipse vere in alio loco docet tertium genus obligationum esse, quae nascuntur "proprio quodam iure ex variis causarum figuris."[3] Qua re in Iustiniani Imperatoris Institutionibus non solum de obligationibus ex contractu delictoque sed et de obligationibus quasi ex contractu quasique ex delicto loquitur.[4] Quam divisionem iuris consulti posteriorum temporum secuti sunt. Hic autem de his obligationibus quae nec ex delicto nec ex contractu proprie dictis nascuntur non plus dicendum.
Obligationis notio generalis doctrinae iuris perutilis: quae si inventa non fuisset, iuris prudentes nunquam regulas generales et ad omnia obligationum genera pertinentia dare potuissent.
De usu hodierno huius notionis
Propter maximam suam utilitatem, de qua supra diximus, obligatio et doctrina ad eam pertinens inter rationes a veteribus iuris consultis Romanis conceptas sunt, quibus hodie adhuc usus est, quaeque commune fundamentum iuris civilis omnium gentium Europae continentalis constituunt: Anglice et Francogallice obligation, Italiane obbligazione, Theodisce Schuldverhältnis dicitur. De qua re in codicibus iuris civilis hodiernis multae dicuntur atque ordinantur. Vide librum secundum (paragraphos 242-853) Codicis Iuris Civilis Germanici (vulgo Bürgerliches Gesetzbuch), item partem secundam secundae (paragraphos 859-1341) Codicis Austriaci (vulgo Allgemeines Bürgerliches Gesetzbuch). Helvetii praeter codicem generalem iuris civilis (Theodise Zivilgesetzbuch) codicem alterum ius obligationum solum continentem (Theodisce Obligationenrecht) tulerunt. Francogallici a Napoleone Imperatore conditi Codicis (vulgo Code Civil) vide titulos a tertio usque ad decimum sextum (articulos 1101-2061), Italici vero Codicis (vulgo Codice civile) librum tertium (articulos 1173-2059).
Nexus interni
Bibliographia
- Bujuklić, Žika. 2015. Rimsko privatno pravo. Belgradi: Pravni fakultet Univerziteta u Beogradu. ISBN 978-86-7630-579-7.
- Zimmermann, Reinhard. 1990. The Law of Obligations: Roman Foundations of the Civilian Tradition. Oxoniae: Oxford University Press.
- ↑ IJ 3, 13pr.
- ↑ Gai inst. 3, 88.?
- ↑ Dig. 44.7.1pr.?
- ↑ IJ 3, 13, 2.