Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio."[13]
Cultus liturgicus
In ritu Romano hoc die tres missae solemnes celebrantur, quod semel in anno tantum accidit:
in nocte, cuius introitus a verbis Dominus dixit ad me incipit et in qua evangelium secundum Lucam (2, 1–14) legitur;
in aurora, cuius introitus a verbis Lux fulgebit incipit et in qua evangelium secundum Lucam (2, 15–20) legitur; in versione veteri ritus Romani, sic dicta forma extraordinaria, in hac missa fit etiam memoria sanctae Anastasiae;
in die, cuius introitus a verbis Puer natus est nobis incipit, et in qua Prologus evangelii secundum Ioannem (1, 1–14 in veteri ritu; 1, 1–18 in novo) legitur[14].
Festum Nativitatis Domini octavam habet, id est, per octo dies celebratur. Octava Nativitatis in diem 1 Ianuarii incidit, quo die Circumcisio Domini commemoratur (pueris Iudaeorum octavo post nativitatem die circumcidendis), in nova autem versione ritus Romani (sic dicta forma ordinaria) sollemnitas Sanctae Dei Genetricis Mariae celebratur.
↑Ehorn, Lee Ellen; Hewlett, Shirely J.; Hewlett, Dale M. (1 Septembris 1995). December Holiday Customs. Lorenz Educational Press. p. 1. ISBN978-1-4291-0896-6