Pastor

Pastor Casachicus cum equo et canibus pastoralibus.
Pastor ovium in Patagonia, Argentina

Pastor est custos animalium domesticorum, qui gregem puta ovium vel vaccarum vel caprarum vel anserum vel suum vel asinorum vel equorum custodit nonnumquam ope aliorum animalium sicut canum vel equorum. In Africa et Asia pastores etiam camelos servant et in Asia meridiana elephantes domesticos, in America meridionali lamas. Pastor ovium opilio nominatur, bovum bubulcus, armentorum armentarius, suum subulcus.

Aliae significationes

Metaphorice in ecclesiis sacerdos etiam pastor appellatur et Biblia Deum ipsum pastorem hominum appellat, exempli gratia in praeclaro psalmo 23: "Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: / in pascuis virentibus me collocavit".[1]

Notae

  1. Sic in Nova Vulgata.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad pastores spectant.