Nicolaus Bădălău
Nativitas:
8 Decembris 1960;
OgrezeniPatria:
Romania
Nicolaus (Dacoromanicae Niculae) Bădălău (natus die 8 Decembris 1960 in Ogrozeni in Giurgiu circulo) machinarius et rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae est.
Iuventus et munus
Postquam scholam finivit, Bădălău annis 1981 - 1985 et annis 1997 - 2002 apud Universitatem Agriculturae et Veterinariae Bucarestensem studebat et machinarius agriculturae factus est.
Cursus honorum
Bădălău, sodalis factionis PSD, annis 2000- 2004 praefectus circuli Giurgiu fuit et anno 2004 legatus ad Cameram Legatorum electus est. Anno 2004 Senatus Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Die 20 Novembris 2018 novus minister oeconomiae in consilio ministrorum Vioricae Dăncilă factus est; successor est Dănuţ Andruşcă[1].
Familia
Bădălău uxorem duxit atque duos liberos habet.
Nexus externi
Notae
Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)