Linguistica, sive plenius linguistica generalis, etiam glottologia, est scientia quae quaslibet linguas naturales pertractat, quali vocum sive gestuum, verborum, sententiarum, significationumquestructura constitutae sint. Lingua naturalis est terminus technicus, qui ad linguas humanas adhibetur. Naturalem dicimus, quia velut natura, id est: sponte sua, ex hominum inter se loquentium actuum multitudine creverunt continuoque crescunt, nec mathematicorum artificiis constructae sunt. Itaque linguae formales, quippe quae nihil in mundo sociali attingunt, ad linguisticam non pertinent (quamquam etiam linguistae interdum rationibus formalibus utuntur). Humanam dicimus, quia talibus de signis agitur, quae ex forma et significatione constant.
Studia linguistica ex maxima parte ad singulas linguas describendas pertinent. Quibus in studiis philologia et linguistica corporum magnas partes agunt. Constat quamque linguam systema esse ex subsystematibus constans. Descriptionem structurae linguae perficit grammatica scientifica, quae multiplicem imaginem diagrammaticam subsystematum describendorum praebet.
De divisionibus linguisticae
In linguistica, quamquam per singularum linguarum exemple proficitur, tamen quaestiones generales ad naturam ac pertractationem linguae naturalis pertinentes proponuntur:
Quomodo a ceteris nuntiorum communicandorum modis differt lingua naturalis? Quae sunt eius virtutes et propietates?
Quem ad finem linguam humanam informavit natura hominis, quem ad finem mores et consuetudines sociales linguam figurant? Quomodo pro portione sua mores et actus hominum lingua naturali informantur? Quomodo denique lingua naturalis apud hominem valet?
Quae sunt partes structurales et propietates generales linguae humanae? Universalia linguistica -- suntne, et si sunt, qualia sunt et quomodo investigantur?
Singulae linguae, siquidem ex eodem ingenio humano natae sunt, nihilo minus multum inter se differunt. Suntne huic differentiae certi fines? Linguae mundi quatenus in classes typologicas dividi possunt?
Lingua(e usus) quomodo ad alias actiones cognitivas refertur? Systema linguae quomodo ad usum linguae refertur?
Quae sunt input sive indita descriptionis grammaticae?
Linguistica generalis proprio et stricto sensu e nucleo quodam descriptivo constat, in quo elementa cuiusque subsystematis eorumque relationes syntagmaticae et paradigmticae enumerantur. Quem nucleum etiam linguisticam autonomam appellari decet. Nam autonoma est, quod in ea definitur, quae elementa quaeque inter elementa rationes in lingua describenda sint. Antequam enim usum aut mutationem elementorum pertractare potuerimus, cognoscere primum debebimus, elementa illa quae sint.[1] Quod scimus, Panines, grammaticus Indicus, primam explicationem autonomam, mere descriptivam, linguae Sanscritae octo capitulis (Sanscritice Aṣṭādhyāyī, अष्टाध्यायी) circa annum 500 a.C.n. confecit.
In studiis linguisticis—cogitatione quidem, non re—omnes linguae aequum locum obtinent, quamquam nemo negare potest linguam Anglicam, nec non linguas Europaeas, in his studiis maximas partes agere. Sed non nisi initium factum est. Forsitan addito tempore haec iniquitas corrigatur. In studiis linguisticis lingua, sive de lingua in genere sive de singulis linguis agitur, ut systema tractatur ex subsystematibus constans. Qui intellectus linguae a Ferdinando de Saussure duci solet, qui dum vivit id agebat, ut linguisticae suam cuius studium habeat rem instituat, suamque inter studia scientifica viam propriam munitaret: linguisticam scientiam autonomam esse de solis structuris agentem, quae suam habeat rationem propriam, nec solum in phoneticam aut psychologiam reduci possit.[2]
Hermannus Osthoff, inter conditores studiorum Indoeuropaeorum et Neogrammaticos numeratur.
Panines, grammaticus saeculi quinti vel quarti a.C.n., qui regulas linguae Sanscritae formulis brevissimis plene et compacte explicuit.
Hermannus Paul, linguista Theodiscus et lexicographus, particeps gregis Neogrammaticorum.
Harm Pinkster, secundum Universitatem Chicaginiensem, quae eum anno 2006 laurea honoris causa ornavit, "the world’s leading authority on Latin linguistics" (maxima toto orbe terrarum auctoritas in linguistica Latina).
Eduardus Sapir, a quo Sapir-Whorf-Hypothesis nomen traxit
Augustus Schleicher, excogitavit sic dictam Stammbaumtheorie ('theoriam arboris familiaris'), quae fuit gradatio in linguis Indoeuropaeis investigandis.
Ioannes Schmidt, linguista Germanicus, qui "doctrinam undarum" (Theodisce Wellentheorie) originum et evolutionis linguae posuit.
Aitchison, Jean. 1999. Linguistics: An Introduction. Londinii: Hodder & Stoughton.
Akmajian, Adrian, Richard Demers, Ann Farmer, et Robert Harnish. 2010. Linguistics: An Introduction to Language and Communication. Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press. ISBN 0-262-51370-6.
Fromkin, Victoria, Robert Rodman & Nina Hymes. 2008. An Introduction to Language. Editio octava. Bostoniae: Thomson Wadsworth, ISBN 978-1-4130-1773-1.
Greenberg, Joseph. 1948. "Linguistics and ethnology." Southwestern Journal of Anthropology 4: 140–47.
Hall, Christopher. 2005. An Introduction to Language and Linguistics: Breaking the Language Spell. Routledge
Halliday, Michael A. K. 2006. On Language and Linguistics, ed. Jonathan Webster. Londinii & Novi Eboraci: Continuum.
Hudson, G. 2000. Essential Introductory Linguistics. Oxoniae: Blackwell.
Itkonen, Esa. 1978. Grammatical theory and metascience. Amstelodami: Benjamins.
Lyons, John. 1991. Natural Language and Universal Grammar. Novi Ebroaci: Cambridge University Press.
Lyons, John. 1995. Linguistic Semantics. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Martinet, André. 1970. Éléments de linguistique générale. Lutetiae: Armand Colin.
Sapir, Edward. 1921. Language: An introduction to the study of speech. Novi Eboraci: Harcourt, Brace and company.
Saussure, Ferdinand de. 1922. Cours de linguistique générale publié par Charles Bally et Albert Sechehaye avec la collaboration de Albert Riedlinger. Lutetiae: Payot.
Taylor, John R. 2003. Cognitive Grammar. Oxoniae: Oxford University Press.
Trask, R. L. 1995. Language: The Basics. Londinii: Routledge.
Ungerer, Friedrich & Hans-Jorg Schmid. 1996. An Introduction to Cognitive Linguistics. Harloviae Angliae: Longman.