Nativitas: 22 Iunii 1767; Kabinetthaus Obitus: 8 Aprilis 1835; Berolinum Patria: Regnum Borussiae Nomen nativum: Friedrich Wilhelm Christian Karl Ferdinand von Humboldt
Familia
Genitores: Alexander Georg von Humboldt; Marie-Elisabeth von Humboldt Coniunx: Caroline von Humboldt Proles: Gabriele von Bülow, Adelheid von Hedemann, Caroline von Humboldt, Theodor von Humboldt
Anno 1802RomamBorussiae legatus apud Sanctam Sedem missus est. Ibi cum anno 1803 filiolus eius Gulielmus mortuus esset, parentes, ut protestantes erant, vetiti sunt eum in sepulcreto Catholico sepelire. Ad hanc difficultatem fugiendam partem fundi prope pyramidem Cestianam extra urbem siti, dicti pratum populi Romani, emerunt. Ibidem anno 1807 etiam Fridericum, filiolum minorem natu, sepeliverunt. Haec sepulcra hodie in parte antiqua dicti Coemeterii acatholici (Italiane 'Cimitero acattolico di Roma') sunt, quod coemeterium ex his originibus temporibus insequentibus accrevit.
Gulielmus anno 1809 Borussiae minister educationis creatus est.
Bibliographia
Peter Berglar: Wilhelm von Humboldt. Rowohlt, Reinbek anno 1970.