Grammatica[1] est scientia et ars recte loquendi scribendique, quae in linguarum praeceptis regulisque consistit, subdisciplinas phonologiam, morphologiam, syntaximque complectens, quae usum recte loquendi docent, errores linguae describunt, formas vocabulorum explicant, et partes orationis linguae regulasque verborum componendorum demonstrant.
Grammatica generalis
Inter omnes linguas mundi quae per saeculafloruerunt, paucae ad certam rationis normam grammaticam pervenerunt scriptam. Omnes autem linguae semper certa ordinis elementa immutata ostenderunt, quae coniunctim grammaticam descriptivam constituere permittunt.
Magnum linguisticae opus et munus est linguarum notarum formas describere omnes, ut deinde grammaticae generalis theoria elaboretur.[2]
Phoneticam a phonologia discerni oportet. Phonetica linguam concipit ut principalium systema sonorum, qui phonemata Graece Latineque vocantur (Graece φώνημα). Phonetica phonemata inspicit sicut formas sonoras extra communicationem. Phoneticae sunt duae partes, altera phonatio vel fabricatio phonematum, altera acustica vel phonematum auditu perceptio.[3]
Phonologia
Quomodo vocabilia signa, quae phonemata nominantur, inter se componantur ut vocabula sententiaeque orationis fiant et quemadmodum homines eiusdem humanitatis culturae oratione tamquam via communicationis uti possint in phonologia quaeritur.[3]
Orthophonia
Orthophonia, quae ad linguae pronuntiationem emendandam spectat, phoneticae phonologiaeque studium usu et tractatione concludit. Orthophonia id studet ut vocalium tenorem recte emittatur, syllabas accurate exsecentur accentusque magnitudinem indicetur. Exempli gratia, cantillatio (Arabica, Hebraïca, vel Buddhica) ratio et via necessaria est ad rectam orationum comprehensionem semanticam. Itaque cantor, qui in cultura Iudaicahazzan nominatur, antequam scriptum sacrum sollemniter recitat se ipse admovet cum ad syllabas (havarot הברוֹת) discernendas accentusque (neguina נגינה) certis in locis disponendis, tum praecipue ad signa syntactica, quae teamim (טעמים) nominantur, cantillanda. Quapropter hazzan (vel muezzin in cultura Arabica) recitationem suam ad praecepta orthophoniae quam accuratissime applicat.[4]
Morphologia
Omne linguae vocabulum ut ad sententiam accommodetur in formas variabiles et invariabiles induitur. A grammaticae scholasticis illarum theoria formarum morphologia nominatur. Morphologiae nomen e lingua Graeca etymologice ducitur (μορφή forma, λόγος 'argumentum'). In lingua Graecaverbum et nomen tamquam duae partes orationis a temporibus Aristotelis usque ad tempora hodierna[5] distinguuntur. In morphologia Latina vocabula in tres partes orationis dividuntur: verba, nomina, et invariabilia vocabula.[6].
In morphologia, quae est secunda pars grammaticae, quattuor concepta singillatim tractantur: morphemata, tractus grammaticales, instrumentum grammaticae sive vocabula utilia, et lexes.[7] (hoc ultimum conceptum verba et nomina comprehendit).
Fundamentum linguisticae morphologiae morphema nominatur. Sicut phonema etiam morphema sonabile est elementum, sed a phonemate eo diiudicatur quod morphema semanticam significationem habet. Gallicus linguista emeritus Andreas Martinet (1908-1999) morphema ab monemate diiungit (morphème et monème gallice dicuntur).[8]
Tractus grammaticalis indicat certam proprietatem cuiusdam vocabuli. Exempli gratia, genus, numerus, persona, functio, modus, vox, aspectus, et tempus octo tractus grammatici sunt linguae Hebraïcae quorum significatio et usus in syntaxe Hebraïca investigantur.[9] Morphemata quibus varii illorum tractuum grammaticalium manifestantur in morphologia diligenter examinantur.
In morphologia etiam formatio partium grammaticalium seu verborum utilium describitur velut eorum verborum et partium quae a doctis grammaticae Latinae praepositiones nominantur[10]. Quorum verborum exempla sunt morphemata haec: ab, ad, post. Morphema -que est pars quae enclitica appellatur.
Nomen
Nomen substantivum in linguistica est quaelibet ex innumerabilibus vocibus in magna et aperta categoria lexicali cuius voces possunt esse vox principalis in subiecto clausae, obiectum verbi, vel obiectum praepositionis.[11]
Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, genera, et tempora. Aspectus est categoria coniugationis verbi qui indicat, utrum perfectus an imperfectus sit actus, eventus vel status qui a verbo designatur.
Syntaxis
Syntaxis (Graece: σύνταξις 'ordo, dispositio'[12][13]) est ea pars grammaticae quae quemadmodum propositiones in sententiis et sententias in orationibus vel sermonibus collocentur describit.[12] Propositio vocabulorum est coniunctio. Grammaticae docti studium propositionum in duas partes dividunt. Una in parte singulae functiones describuntur vocabulorum singulorum, altera in parte rationes considerantur quibus vocabula inter se colligari possint. Ita in grammatica functionum syntaxis ab rationum syntaxe distinguitur.[14].
Bopp, Franz. 1816. Über das Konjugationssystem der Sanskritsprache in Vergleichung mit jenem der griechischen, lateinischen, persischen und germanischen Sprache.
Bußmann, Hadumod. 1990. Lexikon der Sprachwissenschaft. Stutgardiae. ISBN 3-520-45202-2.
Chaves de Melo, Gladstone. 1970. Gramática fundamental da língua portugêsa. Livraria Academica. Urbs Fluminensis.