Christophorus Columbus orientale Venetiolae litus per navigationem tertiam anno 1498 secutus est, sola ex eius navigationibus quattuor quae Americam Australemcontinentem attigit. Haec expeditioCubaguam et Margaritam, una insulas margaritas appellatas, ante litus boreorientale Venetiolae litus invenit. Aliae expeditiones Hispanicae, ad margaritiferas harum insularum ostreas obtinendas redientes, indigenas in servitutem redegerunt et margaritas tam acriter messuerunt quam margaritae una ex naturalibus Imperii Hispanici in America opibus maxime aestimatis ab anno 1508 ad 1531 factae sunt, cum indigenae et ostreae devastarentur.
Hispanica Venetiolae continentalis colonizatio anno 1522 coepit. Hispania eius primam sedes perpetuam in America Australi in Cumaná urbe hodierna constituit. Tempore Hispanicorum advenientium, indigenae plerumque in communibus parvorum gregum agricolarum et venatorum habitabant, secundum litus, in montibusAndibus, et secundum Flumen Orinoco.
Ante medium saeculum sextum decimum, non multo plus quam 2000 Europaeorum in terris Venetiolae hodierne degebant. Aurifodinae autem ad Yaracuy apertae ad servitutem constitutam duxerunt, solum indigenas primum, sed ad ultimum Africanos importatos attingentes. Primae verae res prosperae oeconomicaepecore alendo innitebantur, multo adiutae a planitiebus gramineis simpliciter planities (HispaniceLos Llanos) appellatis. Civilitas quae itaque oriebatur—paucis agrorum possessoribus Hispanicis armentariisque indigenis late diffugitis, equis ab Hispanis introductis utentibus—feudalismum primitivum commemorat, sine dubio valens notio in Hispanica saeculi sexti decimicogitatione, quae (fortasse utilius) ad res oeconomicas attingens cum latifundiisantiquis comparari potest.
Saeculissexto decimo et septimo decimo, urbes quae Venetiolam hodiernam constituunt aliquantulum a rectoribus politicis neglegebantur. Viceregna Novae Hispaniae et Peruvianum (in locis olim ab urbibus capitalibus Aztecorum et Incarum proprie occupatis) plus exspectationem propinquorum auri et argentimetallorum quam remotarum Venetiolae societatum agriculturalium habebant. Dicio terrarum Venetiolae inter haec viceregna bina vicissim mutabat.
Saeculum duodevicensimo, altera societas Venetiolana in litore orta est cum plantationescocaonis a multo maioribus servorum Africanorum importationibus cultae constitutae sunt. Permulti servi etiam in hacienda planitierum graminearum laborabant. Plurimi Amerindi qui iam supererant ad planities et loca virgultis obsita ad meridiem necessario migraverant, ubi solum fratres Hispanici eos curaverunt—praecipue Franciscani et Capuccini, qui grammatica et parva dictionaria nonnullarum earum linguarum compilaverunt. Eorum missio (nomen provinciae actionis horum fratrum) maximi momenti in Sancto Thomas in Regione Guayana orta est.
Araujo, Orlando. 1971. Venezuela: Die Gewalt als Voraussetzung der Freiheit. Francofurti: Suhrkamp.
Brito Figueroa, Federico. 1966. Historia economica y social de Venezuela. 2 vol. Caracis.
Gil Fortoul, José. 1967. Historia constitucional de Venezuela. Ed. 5a. 2 vol. Caracis: Piñango.
Johnson, John J. 1968, 1992. Simón Bolívar and Spanish American Independence 1783–1830. Malabar Floridae: Krieger Publishing. ISBN 0-89464-687-7.
Morón, Guillermo. 1964. A History of Venezuela. Londinii.
Silverman Helaine, et William Isbell, eds. 2008. Handbook of South American Archaeology. Impressio 2a, emendata. ISBN 978-0-387-74906-8.
Tarver Denova, Hollis Micheal [sic], et Julia C. Frederick. 2005. The history of Venezuela. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0-313-33525-7.
Zeuske, Michael. 2008. Von Bolívar zu Chávez: Die Geschichte Venezuelas. Turici: Rotpunktverlag. ISBN 978-3-85869-313-6.
Nexus externi
Latin American Network Information Center. Venezuela: History. Austin: University of Texas.