Ernestus infans unicus Maximiliani et Leopoldinae Fuchs fuit; eius pater et avus Iudaei fuerunt. Anno 1938, quando exercitusGermanicus Austriam occupabat, Ernestum in castris carceralibus tenebant patre profugo. Divortio facto, Ernestus ad matrem remissus est; anno 1942baptisma Christianum accepit.
Ernestus puer quindecim annorum tantummodo anno 1945 in Academiam Artium Vindobonensem receptus est, ut usque annum 1950 apud Robinum Christianum Andersen et Albertum Paridem Gütersloh discere posset. Ex anno 1948, sodalis turbae Art-Club fuit. Anno 1950 cum aliis gregem artificum condidit quem Hundsgruppe nominaverunt. Anno 1959 una cum Friedensreich Hundertwasser et Arnulfo Rainer sodalis Societatis Pintorarium factus est. Classis pictorum a domno? Gütersloh ducta germen facta est illustrissimae Scholae Vindobonensisrealismi phantasitici, quae dicitur. Fuchs pictorem in grege citato maximi momenti fuisse constat.
Anno 1962 meritis internationalibus coronatus Vindobonam revenit, ubi annos quattuor post professor creatus est. Anno 1966 editus est Architectura Caelestis,liberLatine praetitulatus, ubi exempla architecturae et figurarum praesentavit, e.g. Esther, Moysen, Sanctum Christophorum. Anno 1969Petrus Rosei secretarius privatus nominatus est.
Annis 1970 ineuntibus, Villam Wagnerianam apud Hütteldorf sitam sibi emit, in qua adaptionibus confectis porro laboravit et vixit. Quae domus anno 1988 in museum mutatum est, ubi postea opus fundatum quoque sedem habuit. Imagines et vestesoperarum et ballationum scaenicarum variarum quoque confecit, quae e.g. Hammoniae, Monaci, Vindobonae in scaenis producebantur. Insuper philosophica et poetica scripsit, res pinxit, discos sonantes mysticos (e.g. Von Jahwe, Via Dolorosa) fabricavit.
Inde ab annis 1980 expositiones Ernesto Fuchs solummodo dedicatas celebrabant et Venetiis retro aspiciebant in opera omnia in Palatio Piagini (quod simili modo iterabatur Petropoli in Museo Russico, in Helvetia in Castello Gruyère, in Palatio Harrach Vindobonae anno 2001). Anno 1988Monte Caroli vivebat.
Genus pingendi
Ars delineandi atque pingendi apud Fuchs exempla historia haud rado evocant a Medio Aevo usque ad saeculum undevicensimum; neque religiosa neque mythologica desunt. Ex anno 1978 coloribus maius momentum concedere et compositiones simpliores reddere coepit. Nonnumquam ab eo personae mythologicae veterum Germanorum et antiquitatis classicae coloribus tegebantur, ut nova nascerentur (e.g. Lohengrin, Icarus). Architectonica magis colenda esse annis 1990 censuit, ut templaChristiana (e.g. Fanum Sancti Iacobi ad Thal apud Graecium) et deversorium in Carinthia (apud St. Veit an der Glan) in ichnographiis excogitaret. Annis inter 1993 et 1997, cyclum apocalypticum in duodecim tabulis fecit.
Habitus et petasus artificis barbati etiam paulum inusitati fuerunt, ut se ipsum partem creationem suarum faceret. Mulieres in matrimonium duxit ter; liberos habuit sedecim.
Honores selecti
1990: Alexander-Orden pour le Mérite für Wissenschaft und Kunst
2004: Österreichisches Ehrenkreuzes für Wissenschaft und Kunst I. Klasse
2010: Großes Ehrenzeichen des Landes Kärnten
2010: Goldenes Ehrenzeichen für Verdienste um das Land Wien
Opera selecta
Pittacia cursualia, 1952
Moderne Kunst in Österreich / Prof. Ernst Fuchs: Mädchenkopf
Kataklysmen, 1946
Maibild, 1949 (opus rasorium)
Einhorn-Zyklus, 1951/52 (opus rasorium)
Das Mysterium des Rosenkranzes, 1958-61 (Altarbilder, Wien-Hetzendorf)
Samson, 1960-62 (opus rasorium)
Zyklus Esther, 1967 (opus rasorium)
Große Esther, 1972 (statua)
Illustrationen zur Kabbala, 1978
Ikarus auf Kothurnen, 1978
Leda und der Schwan, 1979
Der Pfau, 1986
Die Einkleidung der Esther, 1970-83
Bibliographia
Fuchs über Fuchs, Bilder und Zeichnungen von 1945-1976, 1977
Schlögl, M.: Kunst ist Erlösung und ein Friedensbote