Ars Romana variis fontibus orta est, quorum praecipui sunt cultura Italorum, gentis Indoeuropaeae saec. 2 in Italiam immigratae, atque Etruscorum, quorum cultura multa a Graecis receperat. Exempla omnis artis Romanae erant archtitectura, pictura ac sculptura Graeca.
Architectura Romana diu nihil a Graeca diferre videbatur. Demum libera re publica Romana exeunte propriis artis Romanae progressis Imperium Romanum aedificiis variorum generum repletum est:
Thermae Romanae: magnifica aedificia lavandi (verba balneum sive balnea pro lavacris minoribus sive privatis in usu esse solebant); A thermis Marci Vipsanii Agrippae aedificatis balinea saepe tholis tecta sunt.
Templa: opera rectangularia sicut templa Graeca, tamen sensu axiali in frontem templi directa, scalis porticuque aditis. Templa rotunda sicut Pantheumconcameratione facta sunt.
Opus caementicium saec. 2 a.C.n. introductum architectis Romanis paene infinitas aedificandi possibilitates praebuit.
Pictura
Pictores Graeci iam temporibus antiquis in Etruriam Romamque venerunt. Gaius Plinius Secundus narrat de anno 493 a.C.n.:[1]Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab laeva Gorgasi.
A saeculo tertio a.C.n. Romani tabulis pictis Graecis domus suas exornaverunt. Tamen nihil huius picturae exstat et quomodo fieret nescitur.
A saeculo primo a.C.n. pictura muralis Romana progressa est. Sic dictus primus stilus versicolora marmorum tegimenta imitabatur. Stilo secundo elementa architectonica ut columnae, contignationes et zophori addita sunt, in quibus picturae inseri solebantur. Hoc picturae genus saeculo primo a.C.n. maxime gratiosum spectatoribus per fenstras ficticias aspectus amoenissimos praestigiabat. Arte pingendi progrediente tertius ac quartus stilus, ut hodierni dicunt, orti sunt: Pictores regiones rurales et figuras gratiosas (Amazones et Arimaspos) depinxerunt, quas elementis architectonicis, columnis, vexillis et velis modis phantasticis coniunxerunt. Domus AureaNeronis picturis sic dicti stili tertii exornata est. Cum saeculo 15 domus iterum inventa sit, decorationes eius grottescae dictae sunt, quod in grottis (id est sub terra quasi in speluncis) erant. Quae ad formandam pictoralem illius temporis artem maximi momenti erant.