Abecedario Arabico sunt duo conlationis ordines. Primus ordo, abiad appellatus (أبجدي abjadī), de ordine abecedarii Poeni deductus, aliorum abecedariorum de abecedario Poeno deductorum similis est, sicut abecedarium Hebraicum; hic ordo etiam ad res numerandas adhibetur. Altero ordine, appellato hijāʼī (هجائي), litterae formae similes una digeruntur (vide infra); hic ordo adhibetur ubicumque indices nominumverborumque digeruntur, sicut in libris telephonicis, indicibus discipulorum, et dictionariis.
Litterae
Litterae alif, dāl, ḏāl, rā, zāy et wāw (1, 8, 9, 10, 11 et 27 - cum "*") non coniunguntur ad sinistram.
1)Etiam potest esse signum diacriticum ( أ إ ؤ ئ ).
Vocales
Abecedarium Arabicum est abiad "impurum": scribuntur vocales longi, sed non breves; ergo, lectori necesse est linguam probe scire ut vocales absentis intellegat. Nihilominus, editiones Alcorani et libri didactici signa vocalizationis adhibent (e.g. super/sub consonante m=م: ma=مَ, mi=مِ, mu=مُ), sukūn (e.g. super consonante m=م: m=مْ) pro praetermissione vocalium et šadda (e.g. super consonante m=م: mm=مّ) pro geminatione (duplicatione consonantium) non exceptis.
Litterae additae
Numeri
Historia
Prela Arabica
Linguae abecedario Arabico scriptae
Usus abecedarii Arabici
→ Civitates ubi scriptum Arabicum est solum orthographia publica.
→ Civitates ubi scriptum Arabicum adhibetur cum aliis orthographiis.
In multis gravissimis Africae Occidentalis linguis (Fula, Hausa, Mandinga[2], Wolof, et aliis), abecedarium Latinum in locis transcriptionum Arabicarum publice substitutum est ut literacy? et educatio promoveantur.