Edel vel Itil nomen ab Aevo Medio notum est, quod et nunc in linguis populorum terras ad Rha iacentes colentium servatur; nam hodie Tatarice flumen Идел (Idel), Baschkirice Иҙел (Izel), Casachice Еділ (Edil), Nogaice Эдил (Edil), Calmuccice Иҗил (Ižil), Tschuwaschice Атӑл (Atal), in linguis Mari Юл (Iul) appellatur.
Volga est nomen Slavicum, a multis linguis mutuatum. Sine dubio a radice, umorem et liquorem significante (влага, волглый), derivatum est[4].
Accolae Rha fluminis maximi Occa (in confluvio cum qua Novogardia Inferior sita est) et Cama sunt. Cama in loco confluvii maior est (nam Camae moles decussuis 4300 m³/s est, longitudo 2030 chm, Rha fluminis 3100 m³/s et 1882 chm), sed accola putatur. Quaedam geographia Arabica mediaevalis, quae flumen Itil nominabat, Album flumen fontem Itilis habuit, Camam et Rha fluvium eius accolas.
Confluvii ceteri Rha superioris (Occa nondum accepta) sunt:
Iam anno 1843 in fluxu Rha superiore moles nomine Beischlot Rha Superioris (Verchnevolžskij beišlot) constucta est, quae lacus multos, per quos Rha superior transit, temperaret. Saeculo vicensimo, Rha paene omnis in seriem receptaculorum aquae mutata est. Octo sunt receptacula aquae Rhaensia, quorum quattuor in fluxu superiore:
↑Augustini Meyerberg (Iter in Moschoviam, p. 385) et alios accolas nominat, qui vix in tabulis hodiernis inveniri possunt: Danecam, Zerdikium, Beitmam (utrum Bet'ka Camae accola, an Bet'ma/Ved'ma quaedam?), Atrobam, Samaram alteram, Askulam (an pharangium Askulense, ubi amnis tantum vere fluit?), Komousium, Verovium (Uvar deltae ramus?).