Navigium Isidis (apud Graece loquentes Πλοιαφέσια[1] i.e. navis dimissa) erat dies festus in Imperio Romano, in honorem deae Aegyptiae Isidis necnon maris post hiemem navigationi denuo aperti causa die 5 Martii celebratus : patrona enim nautarum erat Isis.
Illo die pompa discolor e templis ad mare procedebat : turba histrionum personatorum circum lasciviebat[2] usque ad adventum sacerdotum sacra insignia religionis proferentium et ipsorum simulacrorum divinorum. Tunc navicula
Isidi consecrata, votivis donis onusta, in aquam deducebatur[3]. Ob similitudinem pompae atque temporis anni nonnulli eruditi carnevarium a carro navali Isidis dictum esse putant.
Romae primum Iseum Caligula demum imperatore in Campo Martio aedificatum est : antea Tiberius Isiacos ex Urbe etiam expulerat. Itaque, quamquam cultus huius deae Aegyptiae (vel, si mavis, Graeco-Aegyptiacae ; nam Ptolemaei reges Graeci erant) in multis regionibus Italiae iam diu florebat, Navigium Isidis nec apud Ovidium nec in fastis publicis aevi Augustani memoratur, sed in fastis multo posterioribus ad annum 354 pertinentibus.
Bricault, Laurent. 2007. "Isis, des eaux du Nil à celles de la Méditerranée"ː Actes du 17ème colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer les 20 & 21 octobre 2006 in La Méditerranée d'une rive à l'autre : culture classique et cultures périphériquesː 261-9
Der Neue Pauly, vol. 9 col.1145 sub lemmate Ploiaphesia.
Stefan Pfeiffer, Chapter 24 "Comments on the Egyptian Background of the Priests’ Procession during the Navigium Isidis" In: Individuals and Materials in the Greco-Roman Cults of Isis, Brill, 2018ː 672–689 [1]