Agonalia vel Agonia erant feriae Romanae, Iano[1] Agonio dedicatae, quae diebus 9 Ianuarii (a.d. V Id. Ian.), 21 Maii (a.d. XII Kal. Iun.) et 11 Decembris (a.d. III Id. Dec.) celebrabantur. Die 17 Martii (a.d. XVI Kal. Apr.) Agonium Martiale Marti dedicatum celebrabatur[2]. Rex sacrorum arietem immolabat.
Nomen Varro sic explicat:
Agonales per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab "Agone?", eo quod interrogatur a principe civitatis et princeps gregis immolatur[3].
Sed fortasse a nomine pristino Collis Quirinalis, Agonus, vocabulum derivatum est.
A Numa Pompilio Agonalia instituta esse dicuntur. Alexander Severus Circum agonalem Romae aedificavit loco, quo victima Agonalibus immolata erat (ubi Piazza Navona hodierna sita est).
Notae
Fontes alii
Plura legere si cupis
Nexus externi