Leviathan est liber de philosophia politica, quem Thomas Hobbius, philosophusAnglicus, annis 1649 et 1650 scripsit. Anno 1651 autem hoc magnum opus e prelo exiit. Nam bellum civile Anglicum anno 1642 exarserat, et post vices tortuosas evenerat rei publicae plena victoria. Amici ordinis translaticii perterriti sunt hoc processu rerum, cuius fastigium fuit supplicium Caroli I anno 1649 factum. Fieri potest, ut harum rerum novarum causa philosophia socialis in cogitatione Hobbii praecipuum locum obtineret. Quo opere inimicos undique habebat. Praesertim iram ecclesiae catholicae commovit. Haec de causis operis protulisse satis est.
Contractus socialis, condicio pacis
Argumentum notissimum operis Leviathan est doctrina status naturae, contractus socialis et principis sui iuris sive superani[1] (sovereign). Hobbius primus suas opiniones ratione et cohaerenti ordine protulit, etsi sine dubio antecessores haberet. Incipit ab indole hominis, penitusque animi motus ingeniaque, quae actiones hominis regere videntur, depingit. Quas ob causas naturale esse dicit homines in mutua diffidentia suum commodum expetere. Ita fit, ut status naturae — id est status in quo homines nulla auctoritate reguntur — bellum omnium contra omnes sit. In eo statu, ut Hobbius praeclarissime dixit, "valet perpetuus metus ac periculum violentae mortis, et vita hominis solitaria est, misera, prava, fera, brevis."[2] Sed rationem suadere dicit pacis consilia, in quibus homines consentire possint. Quae consilia in naturalibus posita sunt legibus, quarum auctoritas universalis sola ratione naturali constat. Prima legum naturalium haec est:
Pacem promovere quisque debet, quantum eam impetrare se sperare potest, et, si eam impetrare non potest, omnes opes bellicasque rationes quaerat et adhibeat.
That every man, ought to endeavour Peace, as farre as he has hope of obtaining it; and when he cannot obtain it, that he may seek, and use, all helps, and advantages of Warre.[3]
Lex secunda:
Ut velit, volentibus ceteris, hanc relinquere potestatem omnium rerum, quatenus pacis ac sui defensionis causa necesse esse videatur, et tanta erga ceteros libertate contentum esse, quanta ceteris erga se ipsum esse consentiat.
That a man be willing, when others are so too, as farre-forth, as for Peace, and defence of himselfe he shall think it necessary, to lay down this right to all things; and be contented with so much liberty against other men, as he would allow other men against himselfe.[4]
Ab his Hobbius accuratiores deducit leges naturales, quas observare necesse est ad vitam socialem pacandam. Sed ante omnia ponendus est contractus socialis. Homines in statu naturae pugnant inter se, et quidem iustissime. Naturalis autem ratio nos ad pacem cohortatur, sed homines, cum solitarii vitam agant, pacem retinere parum possunt. Sola ratio ad statum pacis impetrandum contractus socialis est, quo homines artificiosam supra se personam constituunt, scilicet principem sive "superanum". Animadvertendum est pactum illos solum inter se facere — superanum nulla obligatione teneri. Summaque pacti est, ut pristina iura personalia relinquant eaque superano tradant. Ita oritur civitas.[5] Nam formae civitatis plerumque tres sunt, scilicet
monarchia, in qua una persona totum coetum hominum et unumquodque membrorum suorum repraesentat
democratia, in qua conventus omnium volentium totum coetum et unum quemque hominem repraesentat
aristocratia, in qua conventus cuiusdam coetus totum et unum quemque repraesentat.
Contra quod dici solet, Hobbius nequaquam solam monarchiam verum superanum esse existimavit, nam illi democratia et aristocratia aeque validae dominationis formae erant, quamquam in rebus gerendis monarchiam tutissimam esse concessit. Sed superano quaecumque natura sit, absolutam possidere potentiam oportet. Argumentum Hobbii hic ancipites implicat cogitandi rationes. Quomodo enim superanus, persona arte creatus, necessario infinite personas conditorum reprae sentet, et ideo etiam omnem quam potest auctoritatem recipiat, evanescente ceterorum auctoritate. Non est infitiandum Hobbium propensum fuisse ad perfruendum omnipotentia civitatis gubernantis, cum eam nominet Leviathan, hunc locum Iobi commemorans: "Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae."[6] In corpore sociali dominatio ("superanitas") anima artificialis est totum corpus vivificans et movens. A natura superani Hobbius accurate aliquot notas ducit ad superanum necessario pertinentes, ex quibus aliquae libertatibus superani iunctae sunt, nam superani est libere et ex libidine leges imperare, iudicandi uti potestate, de bello et pace decernere, magistratus designare, et cetera.
Alia notatio magni momenti haec est: cives a superano nihil postulare posse. Forma imperii mutari non potest, nec potestas amitti, neque quisquam de iudiciis superanum reprehendere potest. Civis solum hoc requirere potest, ut superanus munere ad quod creatus est fungatur: hoc est, ut gladius domini pacem et securitatem servet. Si hoc malum eventum habuerit, societas dissolvetur, et civibus suo officio liberatis novus supranus succedere potest. Memorabile est Hobbium, quamquam civitatem nihil esse putabat nisi instrumentum quoddam, quod commodis civium securitatique domus et corporis inserviat, diligenter ratiocinatus ad paene despoticam pervenit formam civitatis. Ut notum est, ex firmissimis argumentis philosophiae socialis est contractus socialis, qui iterum atque iterum palam venit semper novas ostendens formas etiam apud tales philosophos, quorum mores alioqui multum inter se differunt.
Hobbius, consectator materialismi
Res quas supra breviter complexi sumus solam tertiam partem huius libri quadripartiti comprehendunt. Quae reliqua parte libri continentur famae claritate huic primae parti adaequari non possunt. Sed aliquot iucunda sane numerari possunt. Nam Leviathan multos locos philosophiae attingit, quorum tractatu Hobbius argumenta ad theoriam civitatis pertinentia sustinere vult. Hobbius constans est materialista, quod illis temporibus fere extra ordinem esse putabatur. Mirum dictu, nunquam hanc persuasionem argumentis quae intellegi possint firmavit, sed eam ut planam et perspicuam sumpsisse videtur. Existimat autem nihil esse nisi corpora materialia legibus physicis subiecta, eventaque omnia motus corporum esse. In operibus physicis his cogitationibus operam dat, sed in physica praecipue coniecturali moratur. Quamquam alienum est accuratas leges pysicas mathematicasque invenire, tamen omnia quae de philosophia cogitabat ex materialismo haurit. Itaque in Leviathan indiget materialismo, quo rationem humanitatis fundare possit. Homines (sicut etiam angeli!) corporei sunt, neque sunt animae. Materialismus apte consociatur cum determinismo, de quo celebrem habebat controversiam cum Ioanne Bramhall, episcopoArmachano.
Hobbius in primis plane hanc dixit sententiam celebrem, plenum determinismum non esse incongruentem libertati subiecti eligentis. Extra parvum notorum circulum nemo in Anglia Hobbio favebat. Itaque factus est specimen philosophi corrupti. Ideo quam plurimi scriptores eum adgressi sunt, non tam quia ab eius opinionibus ad superanum pertinentibus dissidebant quam quia gravem non tolerabant materialismum, quod non solum ad atheismum duceret sed etiam cum manifestissimis rebus discreparet. Quidnam Hobbius re vera de theologia cogitaverit, quaerere licet. Posterior libri pars, quae hodie raro legitur, in accuratam formam Christianam scripta est, eo quidem consilio, ut multis adlatis notis biblicis demonstret id, quod de natura civitatis supra expositum est, nequaquam a nuntio Christiano abhorrere. Simul vero oportet Hobbium quaestiones theologiae systematicae usque ad Trinitatem et ultimum iudicium considerare, et saepe, dum in iis versatur, mirabiles interpretationes usitatis proponit dogmatibus.
Quae pars vehementer satiram resipit. Dubium est, an (et quantopere) Hobbius in systema theologicum a sese creatum omnino crediderit. Nihilo minus, periucunda auditu est animumque occupat, nam mysteria excludere et ratione explicare vult. Hobbium putes tute blasphemandae religionis occasione oblectari. Nihilo minus eum aliquatenus credidisse constat. Sed de Deo nihil sciri potest, nam omnia quae de Deo dicuntur nihil nisi reverentiam praestare videntur sine ulla veritate significationis, et religionem nihil esse nisi institutum sociale dicit hodiernam sociologiam praesagiens. Amplissimam de religione opinionem dicit, cum religionem civitatis monet libere a superano imperari posse. Quamvis enim sua cuique fides secreta privataque maneat, tamen quod genus religionis in civitate coli debeat a suprano tantum imperari potest. Hoc modo Hobbius non solum civitatem et ecclesiam, sed etiam saecularia et spiritualia in unum confundit. Ob eam enim causam laborat, ut verbis Bibliorum ordinationes divinas demonstret reapse leges publicas Israelis esse. Constat enim Deum esse superanum populi Isrelis, ut pacto Moysis temporibus facto constitutum est. Deinde superanis profanis semper potentia divina fuit, cum cives superano oboedire debere et ratione et verbo Domini demonstretur. Cum civitati praeter superanum nulla alia auctoritas absoluta esse possit, sequitur, ut institutum ecclesiae abolendum sit vel saltem severe minuendum ac fidelium communione aedificandum.
Leviathan initium capit a psychologia, et quidem de motibus, qui stimulis physicis in organis sensoriis efficiuntur. Sensus varias in corpore efficiunt vibrationes, quae cogitationes vocantur. Quedam proprietates cerebri innatae sunt. Quamvis haec fundamenta psychologiae Hobbianae aspera et obscura sint, sollertissime iis utitur. Notio civitatis in Leviathan proposita magnum momentum philosophiae iuris fecit, nam Hobbius omnes leges iudiciarias in eodem ordine sociali superano subiecto comprehendit ac cetera instituta civitatis. Qua opinione Hobbius contra philosophiam iuris in praecedentium casuum exemplis positam congressus est, nam leges putabat arbitrarias esse nullasque esse per se veras, ac interpretationem legum penes superanum esse. His argumentis Hobbius initium positivismi iuridici praeparavit.
De tenebris philosophiae inanis
Etiam memorandum est ultima pars libri "De regno tenebrarum", cui vix ullus textus philosophicus comparari potest. Ad regnum tenebrarum eos pertinere dicit hostes, qui lumini rationis adversantur, scilicet fautores ecclesiae catholicae. Sed facile intellectu est Hobbium alios quoque opiniones religiosas erroresque communes significat.
Animadverti adhuc debet caput XLVI, in quo tenebras studio philosophandi effectas vituperat, et prae se fert magnam partem scientiae academicae tunc temporis non solum absurdam sed etiam plane noxiam esse. Hobbius Leviathan cogitavit scientificum esse opus, in quo ratiocinatio pressius et modo demonstrativo a rebus simplicissimis ad magis magisque tortuosas progrediatur. Varia elementa (sicut vibrationes cerebri, somnia prophetarum, dispositiones post ultimum iudicium faciendae) ad totam componendam imaginem implicantur, quae theoriam coniunctam cum explicatione virtutis formare debebat. Qua in re visio Hobbii nova fuit in scientia sociali et in philosophia praesertim late disseminata.
Bagby, Laurie M. (2007) Hobbes's Leviathan: Reader's Guide. Continuum.
Baumrin, Bernard Herbert (ed. 1969) Hobbes's Leviathan. Interpretation and criticism. Wadsworth.
Johnston, David (1986) The rhetoric of Leviathan. Thomas Hobbes and the politics of cultural transformation. Princeton University Press.
Newey, Glen (2008) Routledge Philosophy Guidebook to Hobbes and Leviathan. Routledge.
Prokhovnik, Raia (2008) Sovereignty: history and theory. Imprint Academic.
Rogers, Graham Alan John (1995) Leviathan: contemporary responses to the political theory of Thomas Hobbes. Thoemmes Press.
Schmitt, Carl (2008) The Leviathan in the state theory of Thomas Hobbes: meaning and failure of a political symbol. University of Chicago Press.
Springborg, Patricia (2007) The Cambridge Companion to Hobbes's Leviathan. Cambridge University Press.
Staquet, Anne (2013) La Ruse du Léviathan. Hermann.
Starkstein, Sergio (2018) Thomas Hobbes and Fear: The Political Use of a Human Emotion.. A Conceptual and Therapeutic Analysis of Fear, 125-155. Palgrave Macmillan.