Anno 1832 iter in Italiam fecit. In Sicilia morbo vitae periculum expertus intellexit: "Non moriar, videlicet contra lucem non peccavi. (…) In Anglia mihi opus perficiendum est." Nave rediens anno 1833 quaedam carmina notissima nata sunt, inter ea "Duc, benigna lux ..." ("Lead, kindly light…").
Postquam diu dubitavit deliberavit, anno 1845Ecclesiam Catholicam Romanam intravit. Dominica Trinitatis anni 1847Romaesacerdos ordinatus est. Cum sodalibus suis communitati Oratorii se adiunxit, quam in Anglia introduxit et direxit.
Post conversionem et ab Anglicanis et a Catholicis diffidenter spectatus est: Anglicanis apostata, Catholicis theologus a categoriis Liberalismi ac Protestantismi imbutus esse videbatur. Litteris suis autem paulatim verecundiam ac dignitatem assecutus est.