Historiae (GraeceἹστορίαι) est opus a ThucydideAtheniensisaeculo V a.C.n. exeunte scriptum, quod bellum Peloponnesiacum inter Athenienses et Lacedaemonios ab anno 431 ad 411 gestum octo libris narrat (non perfectum est). Unum e maioribus operibus in historia humana habetur, non tantum quia methodum historicam criticam invenit sed etiam ob litterariam virtutem. Maximam admirationem movere solent oratio funebris a Pericle habita et pestis Atheniensis descripta libro secundo[1], dialogus Meliorum libro quinto exeunte et clades magna post magnas spes in Sicilia ab Atheniensibus accepta libro septimo.
Quid sibi proposuerit Thucydides
Iam ab initio belli Peloponnesiaci consilium scribendae historiae cepisse adfirmat quia sperabat omnium maximum fore ob ingentes copias adversariorum qui tum ad culmen potentiae suae pervenerant. Etenim hoc bellum a Ponto Euxino usque ad Siciliam et Italiam meridionalem pertinuit nec tantum omnes civitates Graecae sed etiam Macedones, Thraces, Persae interfuerunt[2]. Quin etiam longissimum fuitː per viginti septem annos pugnatum est. A praecessoris Herodoti methodo historica multum discessitː primum deos et oracula et fatum ex historia expulit[3] quae apud eum ex cupiditatibus, machinationibus, dissensionibus, cogitationibus hominum tantum constat. Simul multis saeculis ante Maclavellum moralia a politicis secernenda esse putavit ut ex dialogo Meliorum patet. Ita scientia humana fit historia quae ex natura rerum hominumque rationaliter deducitur. Deinde non omnia testimonia referenda esse existimavit nec opinione sua ad veritatem cognoscendam confidebatː sive quae ipse viderat narrabat sive qui adfuerant interrogabat. Nec imbecillitatem testimoniorum humanorum dissimulabatː nam exemplum Atheniensium proferebat qui de Pisistratidis falsa credebant et tradebant quos de suis rebus omnium optime scire crederet quis[4]. Quid porro si odio aut favore homines de industria mentiuntur? E multis igitur testimoniis veritas vix quaerenda est[5].
In causis quaerendis verissimam et occultam causam historicam[6] a causis speciosis et manifestis[7] distinguere cupiebat. Ex eius sententia verissima causa belli Peloponnesiaci fuit metus Lacedaemoniorum ne potentia Atheniensium nimis cresceret atque hegemoniae suae periculosa fieret. Ita bellum inevitabile eratː odia et dissensiones quae Graeciam 432 et 431 a.C.n. vexabant (societas Atheniensium cum Corcyraeis adversus Corinthios, Potidaea obsessa etc.) minores et adventiciae causae tantum fuere quae veritatem profundiorem celabant[8]. Non saepe enim homines veram causam fatentur cur aliquid inceperint.
Nec tantum bellum unum narrare volebat et causas rerum sui temporis investigare sed κτῆμά ἐς αἰεὶ[9] ("aeternum thesaurum") posteris relinquere qui, non mutante per saecula natura humana (κατὰ τὸ ἀνθρώπινον), cum exempli gratia in qualemcumque imperialismum aut in discrimen strategicum inciderint, ex similibus locis Thucydidis Historiarum res sui temporis citius et melius perspicere poterunt et consequentia cavere ne sibi infeliciter vertant. Quod ut efficeret fictas orationes narrationi inserebat. Non consentaneum cum scriptore veritatem tam diligenter quaerente hodie videtur non veras orationes, quas quidem non habebat Thucydides, interponere sed quae ipse tum dicenda putasset personis Historiarum tribuere; nihilominus pars eius methodi erat. Plerumque duas orationes sibi respondentes iuxtaponebat sive adversariorum politicorum (legati Athenienses et rexArchidamos et ephorus Sthenelaidas Spartae[10] libro primo, Nicias et Alcibiades libro sexto[11], Syracusani Hermocrates et Athenagoras[12]...) sive hostium ducum antequam proelium committerent[13]. Ita lector cum narrationem proelii aut alii incepti legit iam consilia, metus, spes, fiduciae causas utrarumque partium comperta habet et quid recte deliberatum sit necne ex ipso eventu cognoscit. Hoc modo ad politicam et artem militarem aliquid utile conlaturum sperabat Thucydides[14].
De opere imperfecto
Obisse videtur ante quam opus perficeret : nam illud subito interrumpitur exeunte libro octavo, qui et ipse non perpolitus esse videturː eventa enim usque ad annum 411 tantum narrat, quamvis bellum anno 404 tandem confectum sit[15] nec ullam orationem narrationi insertam praebet. Praterea eventum belli compertum habuisse Thucydidem tum cum scribebat e multis Historiarum locis liquet. Fortasse bello iam confecto pleraque conscripsit quae hodie legimus e notis quas iam ab initio belli collegerat. Quis eius opera ediderit nescitur nisi Xenophon ille fuit cuius Hellenica continuationem Historiarum ( ex ipsius Thucydidis notis ut nonnullis eruditis visum est?) efficiuntː Xenophon Thucydidi sive ab anno 404 a.C.n. Athenis occurrere potuit sive in Thracia post expeditionem decem milium et uterque oligarchorum partibus favebant... Alii continuationem Historiiis adiungere voluerunt inter quos nominandi sunt Theopompus[16] et auctor anonymus Hellenicorum Oxyrhynchiorum
De chronologia
Bellum vere 431 a.C.n. coepit tum cum Archidamos Atticam invadit. Ab hoc initio annos belli numerabat Thucydides quos in duo tempora dividebat, aestatem et hiemem. Plerumque bellum aestate gerebatur. Non igitur cum annis a primo Ianuario incipentibus congruunt anni Thucydidei.
Qui Graecae linguae antiquae studere incipiunt Thucydidem scriptorem durum et difficilem iudicare solent. Famosa enim est eius brachylogia (breviloquentia) quam admirati et imitati sunt historici Latini Sallustius et Tacitus. Alii ut Dionysius Halicarnassus qui opusculum de Thucydide reliquit hoc genus dicendi in historia narranda minus probabant[17]. Anacoluthis enim et dissymetria gaudebat Thucydides. Ita participiorum frequentiore usu insignis erat, quae cum enuntiatis subiunctis coniungebat aut etiam cum syntagmate nominalipraepositione recto. Ex adiectivisneutris nomina nova creabat e quibus tantam notionum densitatem in sententiis explicandis efficiebat ut praesertim in orationibus aliquid obscuri habeat. Nam eius longae sententiae velut motum cogitationis sequebantur ad causas rerum quam diligentissime exprimendas. Quod optime animadvertit Cicero[18], scribensː
Thucydides omnis[19] dicendi artificio mea sententia facile vicit; qui ita creber est rerum frequentia, ut is verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui ne hunc quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero accepimus eorum, qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in exsilium pulsus esset.
Historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta. Densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus: ille concitatis, hic remissis adfectibus melior, ille contionibus, hic sermonibus, ille vi, hic voluptate[21]
Nec tamen apud Graecos saltem historicos successorem invenit Thucydides. Xenophon qui Historias ad terminum peregit stilo sui generis utebatur et postea Theopompus et Ephorus in schola Isocratis formati rhetoricen et symmetriam colebant, copiose et ornate et limate scribentes. Romae vero prima parte primi saeculi a.C.n. tum cum neoatticismus maxime apud oratores florebat exemplum imitandum proferebantur Historiae Thucydidis[22]. Et a Cicerone[23], qui neoatticismum reiciebat et genus scribendae historiae Isocrati similius laudabat, rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis dictus est, quae laudatio modica videri potest. Simili modo Dionysios Halicarnassensis aestimabat[24] scripsisse iucunde non pulchre[25] Ctesian et Xenophontem, pulchre non iucunde Thucydiden et Antiphontem, et pulchre et iucunde Herodotum.
Summarium
Memento divisionem operis in libros ad auctorem non referendam esse sed ad grammaticos posteriores.
Liber Iː Praeludium ad bellum (480-431 a.C.n.)
Introductio methodologica. Quomodo de vetustissimis eventis traditis aestimandum sit (1-23)
De societate Atheniensium cum Corcyraeis et ira Corinthiorum (24-55)
De Potidaea deficiente et ab Atheniensibus obsessa (56-66)
Lacedaemonii deliberant an bellum Atheniensibus indicendum sit (67-87)
Quomodo Athenienses imperium maritimum post bella Medica sibi paraverint (89-118)
Socii Foederis Peloponnesii de bello deliberant (119-125)
Quid tum Athenienses in Sicilia gesserint (115-116)
Liber quartus 425-423 a.C.n.
Res in Sicilia gestae (1 et 24-25)
Athenienses Pylum in Peloponneso occupant, pacem a Lacedaemoniis oblatam recusant et hoplitas in insula Sphacteria circumventos captivos faciunt (2-23 et 26-41)
Athenienses in Corinthiam expeditionem faciunt (42-45)
Corcyrae fit magna caedes ob discordias civiles (46-48)
Niciae epistula de re nova certiores facti Athenienses subsidia in Siciliam mittere constituunt (10-17)
Agide duce Lacedaemonii Deceliam muniunt dum Athenienses in Laconiae litus incurrunt (18-20)
Pugna navalis in portu et Plemmyrion a Syracusanis captum (21-24)
Navigationes inter Italiam et Graeciam necnon parvae et variae pugnae (25-35)
Alterum proelium in portuː Syracusani victores (36-41)
Strategi Demosthenes et Eurymedon Syracusas adveniunt. Epipolas noctu statim oppugnant et cladem accipiunt (42-49)
Tertium navale proelium in portu (50-54)
De utrarumque partium copiis et animis (55-58)
Quarto proelio in portu commisso classis Atheniensium deletur (59-74)
Athenienses per Siciliam pedibus iter facientes aut occiduntur aut capiuntur (75-87)
Liber octavus 413-411 a.C.n.
Defectiones in Ionia et in insulis. Pugnae variae (1-44)
Alcibiades, Tissaphernissatrapae familiaris factus, oligarchorum Atheniensium factionem apud Samiam classem sibi conciliat et reditum in patriam parat (45-54)
Athenienses bellum cum Chiis et Rhodiis gerunt - Colloquia inter legatos Athenienses et Tissaphernem sine effectu evadunt (55-56)
Societas inter Persas et Lacedaemonios confirmata - Boeotii Oropum capiunt (57-60)
Athenis democratia in oligarchiam mutatur." Quadringenti" dicti rerum potiuntur (63-72)
Apud classem in insula Samo fautores democratiae vincunt et a metropoli secessionem faciunt (73-77)
Dum circa Miletum et insulam Samum utraque classis alteri minatur Byzantium ad Lacedaemonios defecit (78-80)
Alcibiades a ducibus classis Samum revocatus et a militibus strategus electus - Lacedaemonii Tissapherni irati (81-88)
Athenis seditiones fiunt adversus quadringentos qui ex imperio removentur - Phrynichos occisus (89-93)
Lacedaemonii Agesidandrida duce Euboeam "liberant" dum Athenienses dissensionibus turbantur (94-96)
Nova instituta democratica Alcibiadem revocant. Nonnulli e quadringentis ad hostes transfugiunt (97-98)
Alcibiades, Thrasyllus, Thrasybulus in Hellesponto victores sunt (99-107)
De posteritate
Apud antiquos
Lectores Thucydidi non defuisse ipsa multitudine declaratur papyrorum primorum sex saeculorum aetatis Christianae inventorum. Qui politicae studebant illum magistrum legebant, in primis Demosthenes qui Historias in summo loco ponebat et octies sua manu descripsisse dicebatur[27]. At qui proximus in historiae tradendae ratione habetur Polybius semel[28] tantum in scriptis servatis illum memoravitː unde longa disceptatio inter eruditos nata est in quantum Polybius Thucydidem legerit atque secutus sit[29].
Apud modernos
Multi philosophi politici Thucydidem admirati sunt ː ita Thomas Hobbes eum Anglice traduxit[30] (1628) et Fridericus Nietzsche[31] neminem sibi animo cognatiorem esse quam Thucydidem aestimabat ut qui optimum antidotum omni generi idealismi et Platonismi praebuisset. Nam longe ante philosophum Basilensem voluntatem dominandi in penetralibus animi huumani recognoverat. Maclavellus tamen auctor modernus Thucydidi proximus fuisse vulgo iudicatur[32].
↑Textus. Cf. Iori (L.), Thucydides Anglicus. Gli Eight Bookes di Thomas Hobbes e la ricezione inglese delle Storie di Tucidide (1450-1642). Romae, Edizioni di storia e di litteratura, 2015. ̪Recensio critica.
↑"Was ich den Alten verdanke" II in der Götzen-Dämmerungː Thukydides und, vielleicht, der principe Macchiavell’s sind mir selber am meisten verwandt durch den unbedingten Willen, sich Nichts vorzumachen und die Vernunft in der Realität zu sehn... Thukydides als die grosse Summe, die letzte Offenbarung jener starken, strengen, harten Thatsächlichkeit, die dem älteren Hellenen im Instinkte lag. Der Muth vor der Realität unterscheidet zuletzt solche Naturen wie Thukydides und Plato
↑Thoukudidou Peri tou Peloponnēsiakou polemou biblia η. = Thucydidis De bello Peloponnesiaco libri VIII. Iidem Latinè, ex interpretatione Laurentii Vallae, ab Henrico Stephano recognita. In hac secunda editione quae amplius quàm in prima praestita fuerint, extrema ad lectorem epistola docebit, [Genavae], H. Stephanus, 1588.
↑Filippo Ferlauto, Il testo di Tucidide e la traduzione latina di Lorenzo Valla, Panormae, 1979. Recensio critica
Gregory Crane, Thucydides and the ancient simplicity : the limits of political realism, University of California Press, 1998. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Cécile Daude, "Histoire et dialectique chez Thucydide" in Hommages à Jean Cousin. Collection de l'Institut des Sciences et Techniques de l'Antiquité, 1983ː95-106
Hartmut Leppin, Thukydides und die Verfassung der Polis : ein Beitrag zur politischen Ideengeschichte des 5. Jahrhunderts v. Chr, Berolini, Akademie Verlag, 1999 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Gauthier Liberman, Les préliminaires de la guerre : prolégomènes à la lecture du premier livre de Thucydide, Burdigalae, Ausonius, 2017
Mortimer Lamson Earle, De Thucydidis prooemio, American journal of Philology, 1905ː 441-454
Athanassios G. Platias, Constantinos Koliopoulos, Thucydides on strategy : grand strategies in the Peloponnesian War and their relevance today, Oxford University Press, 2017 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Nicolas Stockhammer, Das Prinzip Macht. Die Rationalität politischer Macht bei Thukydides, Machiavelli und Michel Foucault. Baden-Baden, Nomos, 2009,
Thucydides and political order : concepts of order and the history of the Peloponnesian war (curantibus Christiano R. Thauer et Christiano Wendt), Palgrave, 2016 Nonnullae paginae apud Guglum librorum