Quinto saeculo classe maxime pollebant et Corinthios navali proelio 435 et 433 a.C.n. vicerunt. Lis enim de colonia Epidamno orta erat quam simul olim deduxerant. Tum periculi ob magnitudinem Atheniensium societatem inierunt ita ut exorto Bello Peloponnesiaco classem suam Atheniensi adiunxerunt[2]. Mox tamen optimates a Corinthiis incitati bellum civile moverunt et popularium ducem eundemque Atheniensium proxenum Pithian interfecerunt (427 a.C.n.). Et Lacedaemonii et Athenienses classem auxilio fautoribus suis misere. Athenienses tum superiores fuereː optimatium igitur Corcyraeorum magna caedes fuit et tum magnae partis[3] et anno 425 a.C.n. reliquorum qui e montibus rura vastabant[4]. Anno 375 a.C.n. Corcyraei secundam confoederationem maritimam Atheniensium inierunt. Quocirca anno proximo diu a classe Lacedaemoniorum obsessi sunt qui tamen obsidionem solvere re infecta coacti sunt[5].
D. T. Ansted, The Ionian Islands in the year 1863. Londinii: W. H. Allen, 1863 Textus apud archive.org
William Goodisson, A Historical and Topographical Essay upon the Islands of Corfù, Leucadia, Cephalonia, Ithaca, and Zante. Londinii: Underwood, 1822
Henry Jervis-White Jervis [sic], History of the Island of Corfú and of the Republic of the Ionian Islands. Londinii: Colburn, 1852 (Textus apud Google Books) Textus apud archive.org