Romani urbem ceperunt anno 229 aut 228 a.C.n. et ei nomen Dyrrhachium, quod nomen paeninsula ubi Epidamnos aedificata erat, dederunt[7]. Aetate romana haec urbs erat caput Viae Egnatiae[8], quae Byzantium ducebat. Quocirca Romani qui ex Brundisino portu in Graeciam aut in Orientem iter faciebant plerumque Dyrrachium adpellebant, quod anno 49 a.C.n. Pompeius irrumpentem in Italiam Caesarem fugiens et ipse fecit. Adhuc manent amphitheatrum ac moenia Romana. Circa Dyrrachium contenderunt anno 48 exercitus Caesaris et Pompei Magni. Legiones Pompei hoc proelio vicerunt, sed Caesar sese in Thessaliam recipere potuit.
Ab anno 1914 usque ad annum 1920 Dyrrhachium fuit breve caput Albaniae.