Thebae (Boeotia)

Wikidata Thebae (Boeotia)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°19′15″N 23°19′4″E
Numerus incolarum: 21 545, 21 929, 20 038, 22 883
Situs interretialis
Nomen officiale: Θήβα

Gestio

Procuratio superior: Thiva Municipality, Commune of Thiva, Viotia

Geographia

Superficies: 830 chiliometrum quadratum

Thebae (Graece Θῆβαι, Neograece Θήβα) sunt urbs Graeciae, a septentrionibus montis Cithaeronis, qui Boeotiam ab Attica dividit, et a meridie planitiei Boeoticae sitae. Thebae inter locos maximi momenti sive mythologiae Graecae sive rerum in Graecia antiqua gestarum pertinet. In urbe hodierna museum archaeologicum, acropolis nomine Cadmea (sc. arx) et sparsae antiquitatis reliquiae visuntur. Thebae his diebus est urbs Boeotiae maxima.

Demus

Thebarum demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Unitas popularis Numerus incolarum[1]
Plataeae (Πλαταιές, antea Πλαταιαί) 4 205
Thebae (Θήβα) 24 443
Thisbe (Θίσβη) 3 276
Bagia (Βάγια) 4 162
Summa incolarum 36 086

De aetate mythologica

Arx Cadmea, quae postea in urbem Thebarum profecta est, a Cadmo condidisse traditur. Amphion Zethusque moenia amplificantes septem portas inseruerunt, ex quo Thebae "heptapylae" (επτάπυλος valet "septem portas habens") nominabantur,[2] contrariae "Thebis centum portarum" Aegypti. Etiam fabulae de Heracle, Dionysio Laioque Thebis annexae sunt. Heracles, Niobe, Oedipus et Antigone ibi nati sunt. Oedipi filii gemini Eteocles et Polynices de regno certantes se invicem necaverunt (vide: Aeschylus, Septem contra Thebas).

Memoriae traditum est[3] fines Thebanorum primum ab Ogyge, rege Ectenum, aboriginum Boeotiae, possessos esse. Post Ectenes fines Boeotiae ab Hyantibus et Aonibus occupatos esse, quoad Cadmus cum exercitu Poenico finibus potitus Thebas condiderit.

Reges Thebarum aetatis mythologicae hi sunt ordine expositi:

Praeter supra nominatos in mythologia Graeca etiam Amphitruo rex Thebarum invenitur. Post Xanthum Thebani monarchiam deposuerunt.

De aetate historica

Varia

Hordeum in pago Thebano cultum Archestratus saeculo quarto a.C.n. laudavit, sed post Eresium (insulae Lesbi) ordinavit:

Principio munus eloquar Cereris Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν ...
Thebis etiam, quae portis septem patent, probam Ἐστὶ δὲ κἀν Θήβαις ταῖς ἑπταπύλοις ἐπιεικῆ
et in Thaso et in quibusdam aliis oppidis nancisceris.[4] κἀν Θάσῳ ἔν τ´ ἄλλαις πόλεσίν τισιν.[5]

Notae

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
  2. In Latinis litteris: Hyg. fab. 275 - Stat. Theb. 3 - Apul. met. 4,9. -
  3. Pausanias, Descriptio Graeciae, 9,5,1.
  4. Versio Dalechampii
  5. Archestratus, Hedypathia fr. 5 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 111f