Labdacus

Labdacus (Graece Λάβδακος, fortasse a λάβδα 'λ', fere 'qui claudicat'[1]) fuit Polydori, regis Thebarum, et Nycteidis fiius unicus,[2] qui breve tempus saeculo XIV aut XIII a.C.n. regnavit. Cum Labdacus Polydoro patre mortuo adhuc puer esset, Nycteus avus interregnum iniit, sed mox, cum bello contra Epopeum Sicyonium gesto occisus esset, regnum eius fratri Lyco, magno avunculo Labdaci, obtigit.[3]

Deinde Labdacus, postquam ad eam, ut regere posset, adolevit aetatem, ipse regnum obtinuit. Paulisper tamen regnavit,[4] nam in bello cum Pandione, rege Athearum, de fnibus gesto cladem accepit. Nec sane diffugerunt sollicitudines: cum enim Dionysia orgia improbaret, a Maenadibus discissus est.[5] Labdaco mortuo Lycus denuo interrex factus est, nam Laius Labdaci filius adhuc infans anniculus erat.

Progenies Labdaci Labdacidae appellantur.[6] Praeter Laium inter Labdacidas numerantur Laii filius Oedipus atque eius liberi Polynices Eteocles Antigone Ismene.

Notae

  1. Bechtel & Fick 18942: 415; Jameson 1986: 10.
  2. Herodotus 5.59; Bibliotheca 3.40 .
  3. Pausanias, Graeciae descriptio 2.6.2.
  4. Pausanias 9.5.
  5. Bibiotheca 3.5.5.
  6. Scotto di Carlo 1977.

Bibliographia

  • Bechtel, Fritz & Fick, August (18942) Die griechischen Personennamen nach ihrer Bildung erklärt und systematisch geordnet. Vandenhoeck & Ruprecht.
  • Jameson, Michael Hamilton (1986) Labda, lambda, Labdakos. Corinthiaca. Studies in honor of Darrell A. Amyx edidit Mario Aldo del Chiaro adiuvante William R. Biers. University of Missouri Press.
  • Scotto di Carlo, J. (1977) The house of Labdacus vs. the house of Atreus. Use of the curse by Sophocles and Aeschylus. Classical Bulletin 54: 10-14.