Nomen Chalcis a χαλκόςverboGraco ('aes') deductum est, etsi in regione non sunt cuniculorum reliquiae. Medio aevo exeunte, Negropont (ItalianeNegroponte 'pons niger'; Graece Νεγροπόντε) appellabatur, quod nomen tum et toti insulae attributum est.
De historia
Tempus antiquissimum
Chalcidis prima mentio facta est in HomeriIliade, ubi una cum aemula Eretria nominatur (2.537):
οἳ δ᾽ Εὔβοιαν ἔχον μένεα πνείοντες Ἄβαντες
Χαλκίδα τ᾽ Εἰρέτριάν τε πολυστάφυλόν θ᾽ Ἱστίαιαν
Praeterea mythologia Graeca classem Troiam profecturam in portu Aulidis in continenti Chalcidi ex adverso sitae collectam esse scit.
Tumuli forma conclavis, qui a Cultura Mycenaea repetunt, prope Trypa et Bromousa anno 1910 effossi sunt.
Octavo septimoque saeculo a.C.n., coloni Chalcidenses (una cum Eretriensibus) triginta civitates in paeninsulaChalcidica condiderunt, quae nomen ab urbe Chalcide trahit, et nonnullas civitates illustres in Magna Graecia, inter quas Pithecussas, Cumas, Rhegium et Zancle (Messanam). Hoc tempore nummi ac abecedarium Chalcidense late in Graecia et in Italia diffusa sunt.
Deinde urbs raro commemoratur, sed mercaturae locus alicuius momenti permanebat. Imperator Iustinianus I (527-565) munitiones et pontem super Euripum restituit. Paulatim nomen Euripus (forma vulgari Egripos) etiam urbem significare coepit. Anno 1205 Chalcis feudumimperii Romaniae facta, ab anno 1209rei publicae Venetae subiecta erat. Tunc nomine Negroponte nota erat, quod nomen a ponte super Euripum a Venetianis renovato ductum esse videtur. Urbis munitiones maxime confirmatae sunt, sed anno 1470 Chalcis a Turcis diu oppugnata tandem in Imperii Ottomanici dicionem redacta est, anno 1688 impetus Venetiarum fortissimus a Turcis repulsus est. Tempore imperii Ottomanici Chalcis sedes fuit Bassae, cui administratio partis orientalis Graeciae mediae competivit. Tum Graeci in suburbio (proastion), Turcae et Iudaei in urbe vetere (castro) habitare solebant.
Ad Graeciam hodiernam Chalcis (nomine antiquo) ab anno 1832 pertinet. Cum anno 1892 Euripus delataretur ac pons mobilis fieret, moenia Veneta ac castellum Turcicum Kara Baba (1686) demolita sunt.
Chalcidis demus anno 2011 in administratione renovanda (vide Libellus Callicratis) his quinque demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:
Tempore imperatoris Iustiniani I pons fixus in structuram mobilem mutatus est. Turcae (post annum 1453) denuo pontem fixum aedificaverunt. Anno 1856 pons gyrans ligneus exstructus est, anno 1896 pons gyrans ferreus, qui anno 1962 refectus est. Pons suspensus, qui Chalcidem cum continenti magis meridiano conectit, anno 1993 inauguratus est.
Fluctus maris invertentes
Proprium Euripi est, quod mare sub ponte transfluens septima quaque hora fluctuum cursum invertit. Praeterea in sinu Euboico aestus maris accedunt et reciprocant.
Visu digna
Etsi Chalchidi non sunt spectacula eximia, tamen quaedam res visendae meridiana (antiquiore) urbis parte inveniuntur:
↑Verisimiliter annus 411 a.C.n. introductus est, quod pons classem Atheniensem ab Euripo dominando impediens non nisi post hunc annum aedificari potuit, quo Athenienses prope Eretriam (a Chalcide in meridiem versus) pulsi sunt. Pro certo habetur anno 480 a.C.n. pontem non fuisse (vide Herodotus, Historiae VII,173 et VIII,66), pontem autem ante annum 334 a.C.n. erectum esse, quod Strabo de ponte duorum plethrorum narrat (IX,2,2), praeterea idem refert incolas Chalcidis turres in pontis capite aedificasse illo anno, cum Alexander Magnus in Asiam profectus est (X,1,8).
Pinacotheca
marinorum aestuum recessus in sinu Chalcidis
Ambulatio litoralis in Chalcidis parte insulari
Ecclesia mediaevalis Agia Parasceve
Ecclesia Agia Parasceve interior
Museum archaeologicum parvum
Pons vetus (a sinistra insula, a dextera continens est)