Abbatia Territorialis Beatae Mariae Cryptaeferratae seu Abbatia Territorialis Sancti Nili Rossanensis (Italiane: Abbazia territoriale di Santa Maria di Grottaferrata) est abbatia territorialis Italiae Apostolicae Sedi immediate subiecta, quae ad regionem ecclesiasticam Latii pertinet.
Abbatia in regione Latio, in provincia Romana ac in municipio Cryptoferratensi sita. Abbatiae sedes ad ordinem Basilianum Italiae seu Cryptoferratensem pertinet.
Gubernatio
Die 4 mensis Novembris anno 2013 a papa Francisco munus regiminis abbatiae episcopo Marcello Semeraro delatum est, quem Administratorem Apostolicum ad nutum Sanctae Sedis fecit. Praecessor eius fuit Archimandrita Aemilianus Fabbricatore O.S.B.I.
Historia
Abbatia anno 1004 ab Sancto Nilo Rossanensi (910-1004) condita est. In duobus primis saeculis possessionibus ac privilegiis munificentissime exornata postea bellis nobilium, exilio papae Avennico aliisque calamitatibus, in quibus schisma paparum invicem se obtrectantium praecipue mentione dignum est, magnis affecta est incommodis. Post haec papae varia iura et instituta abbatiae statuerunt.
Abbata Cryptoferratae condita quinquaginta annos ante illud schisma, quo ecclesia graeca a latina separata est, quamquam semper papae romano oboediens erat, tamen cultum byzantinum et linguam graecam observabat. Nostris diebus ex numerosis monasteriis cultus byzantini in Italia una ac sola permansit.
Monachi stromata clara codicum scriptorum Graecorum custodiunt. Ibi et officina ad codices et manuscripta restauranda a re publica instituta est. In museo nonnullae statuae excellentissimae aetatis Graecae classicae monstrantur.
Ecclesia cathedralis
- Ecclesia cathedralis S. Mariae Cryptaeferratensis
Nexus interni
Nexus externi
Pinacotheca
Notae