Vulpes et uva![]() Vulpes et uva est fabella Aesopea de vulpe esuriente, quae vehementer laborat, ut uvam e vite pendentem assequatur. Frustra tamen, sed se male gessisse rem non confessa dicit uvam esui aptam non esse. Quae fabella apud antiquos eo pertinere dicebatur, ut nonnulli homines pro sua inpotentia incommoda rerum temporumque vituperare malint. Nuper autem fabella quam tractabimus cum notione dissonantiae cognitivae conexa est. Fabellam de vulpe et uva primum exposuisse videtur Aesopus saeculo VI a.Chr.n., sed meminisse debemus eius generis fabulas iam ante apud Hesiodum et Archilochum, nec non apud populos orientales, expositas esse.[1] De variis versionibusFabella nostra inter tot saecula sine dubio crebro narrata et retexta est, quamquam nova editio eius saeculo demum primo apud Phaedrum, et paulo post apud Babrium, legi potest. Multis deinde interpositis saeculis fabellam nostram a Ioanne Fontana anno 1668 retextam legere possumus. In sequentibus versio cuiusque fabulatoris exponetur.[2] Aesopus 4.33
Doctrina moralis huius fabellae in idiomate "Ὄμφακές εἰσιν" 'inmaturae sunt' momentum habet, nam verbum perantiquum ὄμφαξ 'uva inmatura', cum per metonymiam ad rem acerbam referat, vim proverbii obtinuisse videatur. Quae proverbialis notio amaritudinis in compluribus linguis est, sicut "sour grapes" in lingua Anglica. Similia idiomata in aliis quoque linguis sunt, quamquam de aliis interdum fructibus sermo est. In versione Finnica fabellae vulpes suam de sorbis sententiam dicit: "Happamia, sanoi kettu (pihlajanmarjoista)" 'Acidae, dixit vulpes (de sorbis)'. Item apud Suecos: "Surt sa räven (om rönnbären)." Sorbum pro uva, quia uvae in Scandinavia non crescunt, et sorba acida sunt. Phaedrus 4.3Fere quinque interpositis saeculis Phaedrus fabulas Aesopeas non modo Latine reddendas sed augendas poliendasque suscepit.
In hac fabella magnam contentionem vulpis efferens acorem uvae inmaturae prae se fert. Fabulatorum, qui se Aesopum sequi dixerunt, plurimi re vera Phaedrum sequi videntur. Babrius 19
NotaeBibliographia
|