Primus poeta fuit qui aliquid de se in carminibus tradiderit[1]ː nam Homerus omnino siluit.
Eius parentes Cyma in Aeolide oriundi erant, sed pater AscramBoeotiae, sub Helicone sitam, migravit. Agricola ibi fuit, itidem et Hesiodus ipse, ut in Operibus (633—640) ait. Persae fratri, quem virum nequam esse iudicabat quocum lites plures habebat, eodem carmine praecepta dat. De poetica arte ita in Theogonia (22—34) tradebatː sibi in Helicone monte greges pascenti Musas sponte occurrisse et canere docuisse. Deinde Chalcidem in Euboeam, ut dicit in Operibus (654—655), ad certamen poeticum venit et vicit. An revera adversarius eius Homerus ipse tum fuerit, ut fabula de hoc certamine tempore seriore composita narrabat, dubitare licet.
De morte et sepulchro
Mortuus est Ascrae, vel in Naupacto. Ascra a Thespiensibus deleta incolae Orchomenum abierunt et ossa Hesiodi eodem auferunt, ut Aristoteles in tractatu de civitate Orchomenia aiebat. Pausanias sepulchrum illius cum inscriptione Orchomeni vidit[2] Orchomenii se ossa Hesiodi secundum oraculum in terra Naupactia inventa unde transtulisse affirmabant. Plutarchus[3] autem et Tzetzes[4] fabulam narrant de Hesiodo in Locride Ozolia occiso et in Naupacto sepulto. Locum Naupactios non aperire, ne Orchomenii ossa raperent, Tzetzes narrat. Memento tamen praeter quae ipse poeta in versibus suis cecinerit cetera omnia maxime dubia esse.
Boeoti autem sub Helicone terram colentes Hesiodum nihil nisi Opera scripsisse nec initio Operum de Camenis decem primos versus Hesiodeos esse affirmabant et tabulam aeneam cum vero textu Operum monstrabant, ut Pausanias dicit[5].
1564 : Hesiodi Ascraei opera, quae quidem extant, omnia Graece, cum interpretatione Latina e regione, ut conferri a Graecae linguae studiosis citra negocium possint, adiectis iisdem Latino carmine elegantiss. versis, & genealogiae deorum a Pylade Brixiano descriptae, libris V: accessit nunc demum Herculis Scutum doctiss. carmine a Ioanne Ramo conversum. Basileae (Graece, Latine)(textus apud e-Rara)
1840 : F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. Lutetiae: Didot (Graece, Latine) (textus apud archive.org)
C. Gallavotti, A. Ronconi, La lingua omerica : con appendice sulla lingua di Esiode e sull'esametro dattilico, tertia editio, Bari, 1955. Recensio critica
Xenja Herren, Pandora, Pflug und Poesie : immaterielle und materielle Ressourcen in Hesiods "Werken und Tagen", Georg Olms, 2021 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Hésiode et son influence. Six exposés et discussions par K. von Fritz, G. S. Kirk, W. J. Verdenius, Fr. Solmsen, A. La Penna, P. Grimal , Genavae, Fondation Hardt, 1962 Recensio critica
Pietro Pucci, Hesiod and the language of poetry, Baltimore, 1977 Recensio critica
J. Schwartz, Pseudo-Hesiodeia. Recherches sur la composition, la diffusion et la disparition ancienne d'œuvres attribuées à Hésiode. Lugduni Batavorum, Ε. J. Brill, 1960 Recensio criticaAltera recensio critica
Zoe Stamatopoulou, Hesiod and Classical Greek Poetry: Reception and Transformation in the Fifth Century BCE., Cambridge University Press, 2017. Recensio critica