Inter terrestria animalia quae carnivora nominantur, hic ursus magnitudine ac pondere omnes facile superat, nam iam decem annos natus aeque gravis ac parva autoraeda est. Nonnullae horum belluarum 600 chiliogrammatibus graves et 2.5 metris longae sunt. Quod ad natandum spectat in primis est agilis, ut huc illuc maxima velocitate sine mora se vertat. Qui talibus rebus sunt periti strenue contendunt hoc ursi genus homines pro cibo non petere, nisi fame coactum. Res ursinae cum ita se habeant, ego nihilominus exspectare nolim dum ursus maritimus an fame laboret annon mihi patefaciat! Ad haec, non ut alia ursorum genera solent, U. maritimus, si verbis Plini uti licet, hieme non gravi somno premitur, quamvis ursae huius generis catulos pariturae in latibulis hibernent.
Loci
Quod ad ursos universe spectat, formam catulis ursinis recens natis deesse et vel mares parere catulos Romani quidem putavisse videntur.
Eorum coitus hiemis initio nec vulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant.—8, liv, 126.
Idem Romani imaginem matris informem lambentis catulum callide ad hominum mores transferunt, ut de Vergilio scripsit Aelius Donatus:
Cum Georgica scriberet, traditur cotidie meditatos mane plurimos versus dictare solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non absurde carmen se ursae more parere dicens et lambendo demum effingere.—(Commentarii Vergiliani: Vita Vergiliana)[3]
Quidam etiam se ursis similes esse monent, ne a necopiantibus irritentur, ut poeta Romanus praeclarus se coloribus ursinis depingit:
Marcus Valerius Martialis:
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
fumantem nasum uiui temptaueris ursi.—Epigrammaton libri VI, 64, 27–28.[4]
Quibus Martialis versibus Erasmus (obiit anno 1536), scriptor aeque elegans ac iocundus et Latinitatis vivae propugnator, salse usus est:
Postremo, poeta Romanus tum saevus cum salsus lectori suo imaginem indolis ferarum offert, inter quas quamvis feras non pugnatur, immo inter se pacem agunt: Decimus Iunius Iuvenalis:
perpetuam, saeuis inter se conuenit ursis.—Satyrae XV, 163–164.[6]
Televisio
Ursus maritimus in televisione serie appellata "Lost" visum est.
Notae
↑Wiig, Ø.; Amstrup, S.; Atwood, T.; Laidre, K.; Lunn, N.; Obbard, M.; Regehr, E. & Thiemann, G. (2015). "Ursus maritimus". The IUCN Red List of Threatened Species. 2015: e.T22823A14871490. doi:10.2305/IUCN.UK.2015-4.RLTS.T22823A14871490.en.