Uranus (symbolus: ) est planeta a Sole septimus, qui modernis demum temporibus repertus est. Uranus, quamquam quinque planetarum classicorum modo nudis oculis videri potest,[2] tamen prae parva diametro angulari[3] lentaque per caelum motione nunquam ab observatoribus antiquis cerni potuit.
Gulielmus Herschel eques Uranum repertum die 13 Martii1781 nuntiavit, qui notos systematis solaris fines expandit. Etiam primus planeta telescopii ope inventus est.
Gigas gasosus, velut Iuppiter et Saturnus, multo minus massivus ambis et expressius dissimilem intestinam compositionem, cum valde minus hydrogenii et helii et valde maiore copia "glacierum," velut aquae, ammonii, et methani, habet. Neptunus massa compositioneque Urano similis est et exinde astronomi nova categoria ad collective eos describendos uti coeperunt: "planetae Uranii" aut "gigantes gelidi," qui planetis Iovianis Iovi Saturnoque dispares sint.
Sicut alii gigantei planetae, Uranus systema anulare, magnetosphaeram et multos satellites possidet. De rotatione et satellitibus anulisque suis Uranus unicus est, quia ea non in planitie ecliptica orbitant, sed quorum Septemtrionalis Meridionalisque poli ubi alii planetae suos aequatores habent iacent. De Tellure visi, Urani anuli planetam circumdare velut arcus scopus videntur, dum satellites sicut horologii indices circum eum revolvuntur. "Voyager II" primum Uranum anno 1986 photographans virtualiter sine lineamentis eum invenit, sine ullo nubium cirro aut procellis cum aliis gigantibus consociatis. Nunc, Urano suo aequinoctio appropinquante, terrestris basis observationes meteorologicae activitatis in eius superficie signa videre incipiunt.
Inventio et nominatio
Quamvis Uranus saepe antea observatus esset, cum stella crebro confundebatur. Antiquior subnotatus visus anno 1690 fuit, Ioanne Flamsteedo Uranum 34 Tauri catalogante?. Flamsteedus Uranum saltem sexies magis observavit. Maximus visuum numerus Petri Lemonnieri Gallici astronomi duodecies saltem Uranum inter annos 1750 et 1769 observantis, quattuor noctibus continuis comprehensis.
Decimo tertio die Martii anni 1781, inter decimam et undecimam horam noctu, prope H Geminorum parvas stellas Herschel examinante cum septem pedum telescopio, cuius magnificans vis duae centae et viginti et septem vices erat, istarum stellarum una inusitatam diametrum habere videbatur; et ideo cometes esse putata est. Sub hac denominatione Londiniense in Societate Regali disceptatus est. Sed Herschel et Laplacei investigationes serius novi corporis orbitam omnem circularem esse monstraverunt, et Uranus eapropter in planetae genus elevatus est.
Herschel principio eum Georgium Sidus nominavit in honore Georgii III, regis Britannici. Cum sidus stellam et haud planetam significare indicatus sit, Herschelus eum Georgium Planetam rebaptizavit. Nomen extra Britanniam acceptum non est. Lalandeus anno 1784 eum Herschelum nominare proposuit, dum planetae astrologicum symbolum (, "globum cum Herscheli prima littera superposita") creabat; hoc propositum a Gallicis astronomis rapide adoptatum est. UpsaliensisProsperinus nomina Astraeam, Cybelem, et Neptunum proposuit quae nunc nomina duorum asteroidum et alterius planetae sunt. PetropolitanusLexellus cum Georgii III Neptuno et Britannico Neptuno compromissus est. BerolinensisBernoulliusHypercronium et Transsaturnem suggessit. TuliphordiensisLichtenbergusAustraeam, deam ab Ovidio nominatam, sed quae traditionaliter cum Virgine consociatur, defendit. Nomen Minerva etiam propositum est.
Denique, Ioannes Elertus Bodeus, Annalium Astronomicorum Berolinensiumeditor, Uranum optavit, nomen quod tam cito quam anno 1781 proposuit e Latinizata caelestis Graeci deiΟὐρανοῦ (Ουranou) versione; Maximilianus Hellus idem fecit eo in prima ephemeride utens, Vindobonae prodita et a Benedictino sacerdote Placido Fixlmillnero computata. Prima editio Uranum in titulo nominans anno 1823 fuit. Germania hoc nomine saltem ab anno 1791 usa est. Monstrat primorum eventuum examinatio Menstruarum Notationum Regalis Societatis Astronomicae anni 1827 vel nomen Uranum iam communissimum esse quo tunc Britannici astronomi uterentur vel probabiliter iam antea fuisse. Nomen Georgium Sidus aut Georgius tunc ex illo tempore inusitatum factum est, cuius ultimum refugium Grapheum Calendarii Nautici HM fuit, quod non pro Urano usque ad annum 1850 mutavit.
Iuppiter (aut Zeus) Martis (aut Areos) pater erat, et Saturnus (aut Cronus) Iovis pater erat, sic, logicius aestimatum est traditionem sequi et planetam ultra Saturnum nominare ex Urano, quia, secundum mythologiam, Saturni pater erat.
Accentu elata syllaba in nomine antepaenultima aut prima est, quia paenultima syllaba brevis est (ūrănŭs) et aperta et tales syllabae numquam accentu efferuntur in lingua Latina. Ergo correcta pronuntiatio proparoxytona est et non paroxytona (ūrānŭs).
Urani orbita circiter octoginta quattuor Tellustres annos longa est. Media de Sole distantia circiter trium milliardorumchilometrorum est; qua in distantia solaris lux vix 1/400 Tellustris est. Orbita eius primum anno 1792 calculata est. Attamen, fere statim discrepantiae apparere inter praedictam orbitam et realem, velut observamus, coeperunt. Anno 1841Ioannes Couch Adams, tunc Univesitatis Cantabrigiensis studens, ut discrepantia attractioni gravitationali invisi planetae ultra eum deberetur, primum proposuit. Anno 1845Urbanus Verriarius, in Observatorio Lutetiae laborans, suam liberam indagationem de Urani incerta orbita incepit. Die 23 Septembris1846Ioannes Godofredus Gallus, astronomus Germanicus, de notitiis a Verriario fultis laborans, novum planetam, mox nominatum Neptunum, prope praedicto loco repperit. Ob inventionem creditum Verriarius adeptus est.
"Dies" Urani, id est periodus eius rotationalis, circiter septendecim horas et quattuordecim minutas durat. Instar omnium planetarum gasiosorum giganteorum nucleus Urani lentius superiore atmosphaera gyrat. Rapidior Uraniae atmosphaerae regio, circum Meridionalem polum, rotationem facit solum quattuordecim horas celerem. Ventorum velocitates in ea regione 720 chilometra pro hora superant.
Inclinatio axialis
Urani inusitatissimarum proprietatum una est inclinatio axialis nonaginta et octo graduum. Sane super latus iacet. Eapropter, ob suam orbitam, alter polus continenter Solem aspicit dum alter contra facit. In altero Uraniae orbitae latere polorum orientatio versus Solem reversa est. Quod cuidam polo quadraginta duos annos continuae solaris lucis dat qui anni quadraginta duobus annis obscuritatis sequuntur. Inter haec duo orbitae extrema, specialiter in aequinoctiis, Sol oritur et occidit in regionibus circa aequatorem sitis plerumque. Uranus proximum aequinoctium circa Decembrem anni 2007 attigit, et non denuo usque ad annum 2049.
Anni tempus, Septemtrionale Haemisphaerium
Anno
Anni tempus, Meridionale Haemisphaerium
Hibernum Solstitium
1902, 1986
Aestivum Solstitium
Aestivum Aequinoctium
1923, 2007
Autumnale Aequinoctium
Aestivum Solstitium
1944, 2028
Hibernum Solstitium
Autumnale Aequinoctium
1965, 2049
Aestivum Aequinoctium
Dum Voyager II anno 1986 transivit, Urani Meridionalis polus fere directe Soli intendebat. Huius poli pittacium debetur facto ut Merionalis seu Meridionale adiectivo coordinatis definitionibus hodie Unione Astronomica Internationale probatis utantur, id est: Septemtrionalis polus planetae satellitisve polus invariabile solaris systematis planum intendens erit (quacumque planeta directione gyret). Astronomi aliquando dissimile systemate utuntur, quod corporis Septemtrionem aut Meridiem regionem secundum rotationis directionem definit. Iuxta hoc coordinatarum systema, Urani Septemtrionalis polus solarem lucem accepit anno 1986. Astronomus Patricius Moore, quaestionem de orientatione caeli regionum commentatus est et recapitulavit dicens: Carpe quod vis!
Propter axis orientationem Uraniae polares regiones plus energiae quam aequatoriales e Sole accipiunt. Uranus tamen calidior in aequatore quam in polis est, quamquam causa et mechanema incognita sunt. Extremae axialis inclinationis causa etiam nescitur. Systemate Solare formante, Tellustris magnitudinis protoplanetam cum Urano collisisse, obliquam axialem orientationem causantem, putatur.
Proprietates physicae
Multae quas scimus proprietates physicae Urani ex uno obventu, cum navicula siderali Voyager II die 24 Ianuarii anno 1986 facto, ductae sunt. Nulla ulterior missio in planetam destinatur, et omnes subsequentes inventiones per terrestris basis observationes factae sunt.
Visibilitas
Cum media magnitudo apparens +5.5 in oppositione, Uranus nudo oculo in obscuro caelo et sine contaminatione luminica visibilis est et facilis scopus fit adhuc in urbanis caelis cum bimoculis. In amplioribus voluptariis telescopiis cum lenticulare diametro inter 15 et 22.5 cm (6 et 9 pollices), planeta palide viridis discus cum dissimile obscuratione ramale apparet. Cum amplo telescopio 20 cm (10 pollices) aut latiore, non solum nubilaria exemplaria, sed etiam aliqui satellites, sicut Titania et Oberon videri possunt.
Compositio
Urani massa circiter quattuordecies tellustris, eum minime massivum giganteorum planetarum faciens. Etiam, cum 1.270g/cm³, secundus minime densus post Saturnum. Quamquam cum Neptuni simile diametro (circiter quater tellustri), minus massivus est, namque minus densus.
Physice chemiceque, Uranus valde propiorem similitudinem Neptuno quam giganteis Jovi et Saturno habet; sicut Neptunus, circiter decimam Jovianae massae partem habet et multo minus elementalia hydrogenium et helium. Astronomi igitur ambos una pertinentes ad separatam categoriam referre coeperunt: gigantum gelidorum, quia praecipue e glaciebus fiunt velut aqua, ammonium, sulfidum hygrogenii, et methanum.
Aliqui dissimilitudines inter gigantes gelidos et gigantes gasiosos ad suam formationem protendere arguunt. Systema Solare e gigantea rotante gasiosa pulvereaque pila, nominata nebula praesolare formatum esse creditur. Qua condensata, fit discus cum lento collapso Sole medio. Maxima gasiosae nebulae pars, praecipue hydrogenii heliique, Solem formavit, dum pulverea grana coniuncta se conlegerunt primos protoplanetas formatum. Planetis crescentibus, aliqui eorum satis materiam per suam gravitatem tandem accreverunt ut nebulae relictum gasium carperetur. Quot gasium plurimum carpebat, tot amplior fiebat; quot amplior fiebat, tot plurimum gasium carpebat dum criticum punctum quo magnitudo eius exponentialiter augere coepit consecutus est. Gigantes gelidi, cum nebularis gasii paucis tellustribus massis, nunquam istud criticum punctum consecuti sunt.
Menso atomorum numero potius quam massa, Urani atmosphaera e circiter 83 centesimis hydrogenii, 15 pro cento helii, 2 methani, graviorum hydrocarburorum, velut acetyleni, ethani, methylacetyleni, diacetyleni et dioxydi carbonii vestigiorum, vestigia consistit. Urani atmosphaera ditata cum deuterio, comparata cum solare compositione (cuius D/H ratio circa 5.5×10−5), videtur. Urani cyanus color rubrae luci atmsphaerico methano absorptae praecipue debetur. Minima in Urano atmosphaerica temperatura circiter 55K (−218 °C aut −360 °F) est. Quae in tropopausa, circiter 30km super nubilare tegmen cum pressione circa 0,1 barii, attingitur. Intestina locupletiores in graviorum elementorum, probabillimorum compositorum oxygenii, carbonii et nitrogenii sunt. Quod Jovi et Saturno opponitur qui praesertim hydrogenio et helio componuntur. Uranus (sicut Neptunus nucleum Ioviani Saturniique similem sed sine massivo fluidi metallici hydrogenii involucro habet. Nihilominus, Urani intestina pleraque inter nucleum et atmosphaeram e percalefacta liquida aqua sub valde magna pressione consistere potest.
Hodiernae solaris systematis formationis theoriae Urani Neptunique ab Iove Saturnoque longius praesentiam non explicant. Maiores quam ut materiae copia in ista distantia exspecta formarentur. Contra, aliqui scientistae ambos propius Solem formavisse sed Jove foras sparsos esse ponunt.
Atmosphaera
Urani atmosphaera est notabiliter suavis comparata cum aliorum gigantum gasiosorum eis, adhuc cum Neptunia, cui secus satis similis est. Voyager II Uranum anno 1986 volante, decem nubilarium lineamentorum totum per totum planetam obsevatum est. Proposita huic nubilarium lineamentorum inopiae explanatio ut Urani intestinus calor minor quam Jovianus et Saturnius sit est. Ambo Juppiter Saturnusque magis energiam radiant quam accipiunt e Sole. Quod potentes convectionis cursus in atmosphaera efficit. In Urano iste caloris fons valde minor est ob suam minorem massam, cum nucleare temperatura circa 7000 K comparata cum 24 000 K in Iovis nucleo. Convectionis cursus in Urania atmosphaera formati non sunt tam fortes et quamobrem atmosphaera maiorum gigantum gasiosorum cirrorum collectione indiget.
Cur Urani intestina temperatura tam parva sit nondum intellegitur. Neptunus, qui magnitudinem compositionemque Urani fere geminus est, 2,6 vices tam energiam in spatium radiat quam e Sole accipit. Uranus, adversus, aegre excedentis caloris aliquod omnino radiat. Huic discrepantiae hypotheses ut, cum supermassivo impactore Urani extremam axialem inclinationem causante mature "obtritus sit", eventus etiam maximae primordialis caloris partis expulsionem, relicto eo cum depleta nucleare temperatura, effecerit comprehendunt. Altera hypothesis est repagulorum speciem in Urania suprema strata quominus nuclearis calor superficiem attingat obstantium esse.
Sole illustratus polus caliginoso strato circumdatur et late in perviolaceo, re ab astronomis "rubore diei" nominata, radiat. Media temperatura circa 60 K (-350 F) est. Quamvis alterius orientatio e regione solis et alterius inversa soli sit, ambo poli, illustratus et obscurus, propemodum aequales temperaturas in supremas nubes habent.
Uranus aetherosphaeram habet quae 1000 km alta et usque ad 10 000 km lata est. De Tellure infrarubra H+3 ionum emissione observata est. Aetherosphaerae temperatura inter 550 et 750 K est et in singulos annos variat. Aetherosphaera solare brevis undularis longitudinis radiatione praecipue sustinetur. Oneratarum particularum fluxus e magnetosphaera, collatis Jove et Saturno, significativus? non est.
Variatio annua
Brevem per temporis periodum autumno anni 2004, magnarum nubium numerus in Urani atmosphaera apparuerunt, Neptunianum aspectum ei dantium. Observationes in pulverem contentionis principatus conterentes ventorum celeritates et persistentem tonitrosam procellam Quarti diei Iuliani spectaculum pyrotechnicum relatam incluserunt. Die 23 Augusti2006, investigatores in Instituto Sideralis Scientiae (Petra in Colorato) et Universitate Wisconsiniana obscuram maculam in Urani superficie observaverunt, astronomis plurimam cognitionem de planetae atmosphaerica activitate dantes.
Cur haec activitatis subita surrectio producta sit non tote scitur, sed Urani extrema axialis inclinatio annuales variationes in caelo creare videtur. Cum Voyager II Uranum visitavit, planeta per summam meridionalem aestatem erat. Aestate vel hieme prope solstitia, Urani hemisphaeria alterne modo in pleno Solarum radiorum nitore modo profundum spatium adversus adspicientia iacent. Haec dispositio in supremae atmosphaerae caliginosi strati aut operculi convectionem inhibentis formationem inducit. Nunc verno vel autumnale aequinoctiis Uranum venientibus, dynamice mutat et convectio produci denuo potest. Super quod, nihilominus, adhuc ampla speculatio.
Planetarii anuli
Urano tenue planetariorum anulorum systema est, obscura particulata materia cum diametro decem metra lata compositum. Fuit primum anulare systema in Systemate Solare post Saturnium inventum. Prima de Uranio anulare systemate mentio e Guillermi Herschel notis eius de Urano observationes disiungentibus venit. Quae includunt secutum locum: "Februarii 22º die anni 1789: Anulus suspectus est."
Herschel parvum anuli diagramma pinxit et "paucum pronum in rubrum" esse notavit. Telescopium Keckianum in Havaiiis hunc casum esse ex illo tempore confirmavit. Herscheli notae in typis in Societatis Regalis ephemeride anno 1797 editae sunt. Inter annos 1797 et 1977, anuli vix commemorantur, si omnino; quod aliquos in conclusionem ut Herschelus in inventi anuli assertionem erraret induxit. Nihil setius, Doctor Stuartus Evesus, Satellitalis Technologiae Surreianae Limitatae, Herschelum reapse accuratas descriptiones anularis magnitudinis relativae Urano, quia mutant dum Uranus iter facit circum Solem, et eorum colorum dedisse asserit. Theoriam ut anuli diu perditi sint quoniam per duo intervenientia saecula obscurati sint et foras expansi sint condit. Anulare systema decimo die Martii anni 1977 ab Jacobo L. Ellioto, ab Eduardo W. Dunhamo, et a Dougla J. Minko denuo inventum est qui Observatorio Aeroportato Kuiperiano usi sunt. Inventus forte fortunatus fuit; stellae SAO 158687 Urano occultatione uti ad planetae atmosphaerae studendum moliti sunt. Nihilominus, eorum observationibus analyzatis, stellam palam breviter quinquies antequam et postquam post planetam abiret abiisse invenerunt. Anulare systema esse debere circum planetam conclusi sunt. Quod directe photographatum est, Viatore 2 (Anglice Voyager 2) Uranum anno 1986 superante.
Mense Decembri anni 2005, Telescopium Siderale Hubbleanum antehac ignotorum anulorum parem detexit. Maximus e planeta bis remotiores quam antehac noti anuli est. Novi anuli sic remoti e planeta sunt ut Uranium "externum" anulare systema nominentur. Hubbleanum duo parvos satellites etiam repperit. Quorum unus, Mab, suam orbitam cum extremo nove invento anulo partitur. Hi ambo anuli totalem Uraniorum anulorum numerum ad tredecim extulerunt.
Mense Aprili anni 2006, novorum anulorum imagines cum Observatorio Keckiano externorum anulorum colores cesserunt: alter caelureus et alter ruber erat.
De externi anuli caelureo colore hypothesis est ut minutis aquariae glaciei particulis, de Mabiana superficie captis, quae satis parvae sint ut visibilem caeluream lucem spargant, componatur.
Urani anuli probabiliter? sat iuvenes sunt; hiatus in circumferentia non minus quam in dissimilitudine in opacitate non se cum Urano formavisse suggerunt. Anuli olim satelles fuisse possunt qui magnae velocitatis impactu aut viribus aestuosis dirutus sit.
Campus magneticus
Ante Viatorem 2 (Voyager 2) ventum, nulla Uraniae magnetosphaerae mensura capta erat, ergo eius natura arcana manebat. Viatoris 2 observationes Uranium campum magneticum peculiarem esse revelaverunt, tam propterea quod de planetario geometrico centro non oritur quam propterea quod 59º de rotationis axe inclinatur. Neptunus similiter discessum campum magneticum habet, ad Uraniam extremam axialem inclinationem. Qua re conicere possumus omnes gigantes glaciales campos magneticos eius modi inclinatos habere. Astronomi putant quod gelidi gigantes campos suos magneticos motione in relative? superficialibus altitudinibus gignuntur, cum terrestres et gasii gigantivi? planetae campos magneticos in imis suis nucleis gignantur.
Astronomi exspectaverant Uranium campum magneticum directo ordine cum vento solari esse quia ita ad lineam cum Uraniis polis, qui in planitie ecliptica iacent, esset. Propter pronam naturam, campus de facto in terrestrium planetarum simile positione iacet. Velut aliorum planetarum istae, Urani magnetosphaera magnetocaudam possidet quam post se miliones milium passum trahit; nihilo minus, Urania planetae laterale rotatione in longam formam spiralem seu helicis formam seu cochleae formam torquetur. Telluris Iovisque campi magnetici bipolares sunt; qui propemodum tam fortis in utroque, et eorum "Lineae aequatoriales magneticae" cum physicis Lineis aequatorialibus propemodum parallelae sunt. Uranus Neptunusque, e contrario, magneticas lineas aequatoriales toto in suo meridionale hemisphaerio, et sui Meridionales magnetici poli valde fortiores quam eorum septentrionales poli.
Urania radiationis baltea (Saturniorum vim similia) sat fortia sunt ut methanum in gelidis intestinorum satellitum et anularium particularum superficiebus inlaqueatum obscuretur. Quod satellitum anulorumque uniformiter obscurae colorationis responsale fuisse potest.
Uranium satellitale? systema minime massivum? inter gasiosos gigantes est; immo, coniuncta quinque maximorum satellitum massa minor quam Tritonis massa dimidia esset. Maximus satellitum, Titania, radium solum 788,9 chilometrorum, aut minorem quam Lunaris dimidium habet. Satellites demissam albedinem habent et fere dimidia pars ex saxis constat, alia dimidia ex glacie. Glacies contineat carbonium et ammonium. Ariel superficiem novissimam habere cum paucissimis crateribus videtur, dum Umbrieliana antiquissima esse videtur.
Miranda angustias 20 chilometra (12 milia passuum) altas, et per gradus se tollentia strata, et chaoticam variationem superficiei possidet quod ad aetatem lineamentaque pertinet. Hypothesis est Mirandam massivo? impactu aliquando in praeterito ruptam esse, et tum fortuito modo reformavisse.
Untuk kegunaan lain, lihat Dies irae (disambiguasi). Panel tengah dari triptych Memling Penghakiman Terakhir (s. 1467 – 1471) Dies irae (Latin Gerejawi: [ˈdi.es ˈire]; Hari Kemurkaan) adalah sebuah petikan Latin yang diatribusikan kepada Tomas dari Celano dari Fransiskan (1200 – s. 1265)[1] atau kepada Latino Malabranca Orsini (w. 1294), lektor di studium Ordo Dominikan di Santa Sabina, pendahulu Universitas Kepausan Santo Tomas Aquinas di Roma.[2 ...
Basilica di San Pietro di Castello Basilika Santo Petrus dari CastelloFasad San Pietro di CastelloAgamaAfiliasiKatolikEcclesiastical or organizational statusBasilika minor, gereja parokiStatusAktifLokasiLokasiVenesia, ItaliaKoordinat45°26′4.37″N 12°21′35.47″E / 45.4345472°N 12.3598528°E / 45.4345472; 12.3598528Koordinat: 45°26′4.37″N 12°21′35.47″E / 45.4345472°N 12.3598528°E / 45.4345472; 12.3598528ArsitekturArsitekFrance...
Artikel ini bukan mengenai Partai Golongan Karya atau Partai Berkarya. Partai Karya Perjuangan Ketua umumJackson A. KumaatSekretaris JenderalAmbo EnreDibentuk2007Kantor pusatDKI JakartaIdeologiPancasilaKursi di DPRTidak adaSitus webhttp://www.partaikaryaperjuangan.orgPolitik IndonesiaPartai politikPemilihan umum Partai Karya Perjuangan adalah salah satu partai politik di Indonesia. Dalam Pemilu 2009, partai ini bernomor urut 17. Dengan hasil jumlah suara yang didapat sebesar 0,34% pada Pemilu...
Artikel ini menggunakan bahan sumber yang berasal dari blog atau situs pribadi yang dapat tidak sesuai dengan kebijakan pemastian dan sumber tepercaya Wikipedia. Silakan bantu perbaiki dengan mengganti sumber-sumber tersebut dengan mengutip ke sumber yang independen, netral, dan pihak ketiga. (Juni 2022) (Pelajari cara dan kapan saatnya untuk menghapus pesan templat ini) Tonny KoeswoyoLahirKoestono(1936-01-19)19 Januari 1936Tuban, Hindia BelandaMeninggal27 Maret 1987(1987-03-27) (umur 51...
1984 video by Iron MaidenBehind the Iron CurtainVideo by Iron MaidenReleasedOctober 1984 (1984-10)RecordedAugust 1984GenreHeavy metalLength30:00 (approx.)LabelPMIDirectorKenny FeuermanProducer Kenny Feuerman Martin Birch Iron Maiden chronology Video Pieces(1983) Behind the Iron Curtain(1984) Live After Death(1985) Professional ratingsReview scoresSourceRatingAllMusic[1] Behind the Iron Curtain is a discontinued VHS/Beta/LaserDisc/VHD video by the English band Iron M...
Country in West Asia For other uses, see Iran (disambiguation). Persia redirects here. Not to be confused with Persis. For other uses, see Persia (disambiguation). This article may be too long to read and navigate comfortably. When this tag was added, its readable prose size was 15,600 words. Consider splitting content into sub-articles, condensing it, or adding subheadings. Please discuss this issue on the article's talk page. (January 2024) Islamic Republic of Iranجمهوری اسلامی ...
One of the two Lam Tsuen Wishing Trees in 2008. Plaque describing the incident and conservation plan. Lam Tsuen Wishing Tree Lam Tsuen Wishing Tress The Lam Tsuen Wishing Trees (Chinese: 林村許願樹; Jyutping: lam4 cyun1 heoi2 jyun6 syu6) are a popular shrine in Hong Kong located near the Tin Hau Temple in Fong Ma Po Village, Lam Tsuen. The temple was built around 1768[1] or 1771,[2] during the reign of the Qianlong Emperor in the Qing dynasty (1644–1912). The tw...
Untuk kegunaan lain, lihat Situla (disambiguasi). Situla Etruskan, 600-550 SM, makam 68 di nekropolis Certosa Situla perunggu Romawi dari Jerman, abad ke 2-3 Situla, dari kata Latin untuk ember atau timba, adalah istilah dalam arkeologi dan sejarah seni untuk berbagai wadah berbentuk ember dari Zaman Besi sampai Abad Pertengahan, biasanya dengan pegangan di bagian atas. Kebanyakan dari objek ini dihiasi dengan ukiran. Referensi Wikimedia Commons memiliki media mengenai Situlae. Beckwith, John...
Ця стаття потребує додаткових посилань на джерела для поліпшення її перевірності. Будь ласка, допоможіть удосконалити цю статтю, додавши посилання на надійні (авторитетні) джерела. Зверніться на сторінку обговорення за поясненнями та допоможіть виправити недоліки. Мат...
Overview of the elections in Haiti This article needs to be updated. Please help update this article to reflect recent events or newly available information. (July 2016) Politics of Haiti Constitution Constitutional Court Law Legislature (not functioning) Haitian Parliament Chamber of Deputies Senate Executive President of Haiti (list) Transitional Presidential Council Prime Minister of Haiti (list) Michel Patrick Boisvert (interim) Cabinet Judiciary Supreme Court of Haiti Recent elections Ge...
Cet article est une ébauche concernant les Jeux olympiques et le Mexique. Vous pouvez partager vos connaissances en l’améliorant (comment ?) selon les recommandations des projets correspondants. Mexique aux Jeux olympiques d'été de 2008 Code CIO MEX Lieu Pékin Participation 21e Athlètes 85 dans 23 sports Porte-drapeau Paola Espinosa MédaillesRang : 36 Or2 Arg.0 Bron.2 Total4 Mexique aux Jeux olympiques d'été Mexique aux Jeux olympiques d'été de 2004 Mexique aux Jeux ol...
نادي الجبيل السعودي الأسماء السابقة التألف الألوان الأصفر و الرمادي تأسس عام 1965 م الملعب الجبيل السعودية البلد السعودية الدوري دوري الدرجة الثانية السعودي 2022-2023م 2022-2023م مجموعات الداعمين رابطة جماهير الجبيل الرسمية الإدارة المالك وزارة الرياضة رئيس مجلس الإدارة خ�...
German politician (1913–1995) This article needs additional citations for verification. Please help improve this article by adding citations to reliable sources. Unsourced material may be challenged and removed.Find sources: Egon Franke politician – news · newspapers · books · scholar · JSTOR (February 2022) (Learn how and when to remove this message) Egon FrankeFranke in 1976Vice Chancellor of GermanyWest GermanyIn office17 September 1982 ...
Prejudice or discrimination against individuals based on height Part of a series onDiscrimination Forms Institutional Structural Statistical Taste-based Attributes Age Caste Class Dialect Disability Genetic Hair texture Height Language Looks Mental disorder Race / Ethnicity Skin color Scientific racism Rank Sex Sexual orientation Species Size Viewpoint Social Arophobia Acephobia Adultism Anti-albinism Anti-autism Anti-homelessness Anti-drug addicts Anti-intellectualism Anti-intersex ...
The diameter of a sphere of the same volume as an irregularly-shaped subject The equivalent spherical diameter of an irregularly shaped object is the diameter of a sphere of equivalent geometric, optical, electrical, aerodynamic or hydrodynamic behavior to that of the particle under investigation.[1][2][3] The particle size of a perfectly smooth, spherical object can be accurately defined by a single parameter, the particle diameter. However, real-life particles are l...
For related races, see 2010 United States state legislative elections.This article needs to be updated. The reason given is: Results & map need to be added.. Please help update this article to reflect recent events or newly available information. (February 2024) 2010 Tennessee Senate election ← 2008 November 2, 2010 2012 → 17 of the 33 seats in the Tennessee State Senate17 seats needed for a majority Majority party Minority party Leader Ron Ramsey Jim ...
Local English Council election 1987 Corby District Council election [1] ← 1983 7 May 1987 1991 → All 27 seats in the Corby District Council14 seats needed for a majority First party Second party Third party Party Labour Conservative Independent Last election 24 seats, 58.0% 3 seats, 37.0% N/A Seats won 23 2 2 Seat change 1 1 2 Popular vote 11,077 7,026 975 Percentage 51.6% 32.7% 4.5% Swing 6.4% 4.3% 4.5% Map showing the results o...
1997 novel by Catherine Jinks Eye to Eye Eye to Eye hardback edition cover.AuthorCatherine JinksLanguageEnglishGenreYoung adult, science fictionPublisherPuffin BooksPublication dateSeptember 1997Publication placeAustraliaMedia typePrint (Hardback & Paperback)Pages150 (first edition)ISBN0-14-038444-8 Eye to Eye is a 1997 young adult science fiction novel by Catherine Jinks. It follows the story of Jansi who while scavenging in the desert comes across a damaged star ship which contains...