A Romanis antiquis "sidus Veneris",[2] "stella Veneris"[3] seu compendiose "Venus" appellabatur[1] de eponyma dea. Etiam "Lucifer", "Luciferi sidus" nominabatur, nam solum matutino in caelo ante ortum Solis, aut vespertino post occasum Solis, videri potest. Ita Vergilius libro tertio Georgicorum monuit:
Lucifer apud Romanos dictus est iuxta nomina Graeca quae sunt Φωσφόρος et Ἑωσφόρος (phosphorus qui lucem, heosphorus qui auroram fert). Graeci enim antiquiores duo sidera agnoverant matutinum vespertinumque: hoc Ἕσπερος nuncupabatur. Quidam Pythagorae, nonnulli Parmenidae recognitionem singuli planetae attribuerunt, de dea amoris Ἀφροδίτης ᾶστρον "sidus Aphrodites" statim appellati.[5] Adsimilationem huius sideris ad deam amoris Romani Graecique e Syria et Mesopotamia acceperunt.
Pentagramma et symbolo usi sunt. De Tellure visae, successivae Veneris positiones fere pentagramma circum Solem quoque octavo anno formant.
Proprietates
Venus interior aut telluricus planeta est, secundus de Sole. Amplitudo similis Telluris est.
Secundum observationes, Venus campum magneticum non possidet. Compensative,? in suo vestigio plasmaticam caudam 45 miliones chiliometrorum longam trahit, primum speculatro spatialiSOHO anno 1997 observatam.
Venus Telluris gemella
Venus multa per tempora (de anno 1960) gemina soror Telluris putata est. Etenim duo planetae in aliquibus aspectibus simillimi sunt:
Propter hoc organogramma, Venus Tellusque numerosas physicas orbitalesque proprietates partiri notantur;
Ob has similitudines, multa per tempora, sub suas densas nubes, Venus Telluris similior posse et adhuc vitam hospitio accipere putata est, sed Venus in plurimis aspectibus Telluris dissimillima est.
Venereae rotationis velocitas debillima est: efficitur 243 diebus (243.0185 diebus exacte), dum Tellus solum uno in die omnino rotat. Praeterea, haec rotatio retrogrado sensu (contra Tellus et plerique planetae rotant) efficitur.
Sic, planeta 243 dies requirit ut se convertat et 224.7 dies ut Solem circumeat; venereus dies ita paulo minus venerei (sideralis) diei (accurate, 0.924 dies) amplectitur.
Etiam nunc huius retrogradae rotationis causae male intelleguntur. Probabillima? explicatio est giganteus concursus cum altero magnae amplitudinis corpore, per planetariae formationis phasem. Adsimile problema Urano videbimus. Venerea atmosphaera et munere functa esset (inferius vide).
Haec retrograda rotatio lentissima est, una cum eius anni valore, (solares) dies admodum breviorem eius siderale anno producit.
Veneri dies solaris paulo minus diei sideralis dimidii est: 116 Tellurici dies et ¾ (116 dies 18 horae) respective.? Ergo duos dies solares uno in die siderale complet.
Venerei dies noctesque fere duos Telluricos menses durant: 58 dies, 9 horas (Telluricos). Quamquam crassa atmosphaera progressivissima? auroras crepusculaque productura est. Notabile, Venereos solares dies esse eos in quibus Venus nobis eandem faciem quaque in inferiore coniunctione ostendit est: Venus Tellurico-Solare in axe; Tellus Venerea in oppositione. Reapse, inter duas interiores coniunctiones periodus in quinque Venereis solaribus diebus increbescit ("Venerea hebdomade" quodam modo): haec Venerea synodica revolutio (de Tellure visa) 584 dies (583.92108 dies exacte) durat; i.e. circissime? 5 x 116.7505 dierum.
Haec Tellurico-Venerea synchronizatio (praecipuorum duorum planetarum telluricorum disputata est, sed hoc pondus, Telluricorum aestuum super Venerem, sic breve ut imponatur esse videretur ne ea esset exacta: 583.92108/116.7505=5.0014 inexacte 5. Dum Lunae cum Tellure occlusio gravitationalis (1:1); aut Mercurianae rotationis cum sua revolutione (3:2) exactae stabilesque sunt.
Atmosphaera
Venerea atmosphaera grosso modo in partes tres dividi potest:
inferior atmosphaera aut inferior regio, inter 0 et 48 chiliometra altitudinem, relative? illustrata, ubi Sol solum cum aureatae halo inter nubes forma videri potest.
stratum nubilum sive regio nubila, circa 37 chiliometrorum crassitudinem. Hae nubes inter 31 et 68 km altitudinem patent (nostras nubes 10 km attingere meminimus). Hoc opacum stratum nubilum Solarem lucem reflectit, quod Veneris nitoris explicat et a directa Venerei soli observatione de Tellure impedit. Stratum nubilum in alia strata tria subdividi potest:
Stratum inferius aut regio nubila inferior, de 31 ad 51 chiliometra. De 31 ad 48 chiliometra altitudinem, atmosphaera "brumosa" nominatur ob parcam particularumacidi sulphurici quantitatem ibi contentarum. Hae acidi sulphurici nubes de solo vaporosae taeniae ob acidum contentum flaventes videntur. De 48 ad 51 chiliometra altitudinem, densissimum Venereae atmosphaerae stratum est, ubi crassae sulphuris particulae (liquidae sive solidae) praecipue dominantur; (liquidae sive solidae) praecipue dominantur;
Medium aut principale stratum aut regio nubila media de 51 ad 52 chiliometra altitudinem, relative? clarum est;
Stratum superius aut regio nubila superior, de 52 ad 68 chiliometra alta. De 52 ad 58 chiliometra alta, praecipue in acidorum sulphuricorum chlorhydricorumque guttulis sicut in sulphuris particulis (seu liquidis seu solidis) consistit. Acidi sulphurici guttulae in aquaria solutione sunt, 75 centesimae acidi sulphurici et 25 centesimae aquae constituta. Denique, supremus strati superioris locus, de 58 ad 68 chiliometra altus, in gelidorum aut vaporis aquarii crystallorum bruma consistiret.? Qui gelidi Veneri tam "lacteum" aspectum de Tellure dant;
Atmosphaera suprema aut regio suprema, inter 68 et 90 chiliometra alta, tote clara est.
Atmosphaerica compositio
Venerea atmosphaerica compositio secundum atmosphaericum stratum de quod tractatur variat: inferior atmosphaera, stratum nubilum et atmosphaera suprema:
Inferioris atmosphaerae compositio, heterogenior, sequenti organogrammato describitur. Dioxydum carbonii nihilominus et ibi dominatur.
Supremae atmosphaerae compositio praecipue ex una molecula, dioxydo carbonii, cuius quantitas 96 centesimas superat, constat.
Annotationes:
Paucum ozonii Venerea in atmosphaera adest, et ergo nulla stratosphaera ibi est.
Pariter, thermosphaera valde frigidior quam in super Tellurem est: dioxydo fere absente, solaris perviolaceus nam hoc in strato non absorbetur.
Clima
Venus infernum clima propter plurimos factores? ostendit. Et formissimus planeta nostri Systematis Solaris est.
Aqua
Sicut Tellus, Venus et ingentes aquae quantitates (de oceanis loquuntur); nihilominus omnes toti efflantur propter Veneream Soli proximitatem (Venus 1.38 vices propior Soli quam Tellus est) et sic circa bis energeticum aestum Tellure acceptum accipit. Vapor aquae, effectus thermocepici nota causa extreme activa (nam 25% Venereo effectui thermocepico contribuit), clima Veneris frena excutere fecit. Iam vero Venereum clima valde siccum est.
Vapor aquae Solare perviolacea radiatione dissolvi debet, velut etiam in praesenti producitur.
Hydrogenium post hanc disturbationem cito vento Solare evacuatur, in aeternum amissum. Deuterium, gravis hydrogenii isotopus, lentius fugit et itaque se "relative"? hydrogenio congregat.
Oxygenium in eodem tempore productum in planeta mansit, et cum corticalibus saxis temperatur, propter magnas superficiales temperaturas.
Praeterea, Venereus cortex funditus exsiccari debuit, namque nunc praesentem vaporem aquae haec residualis degasiatio comitata esse debet.
Quae laminaris Tellurici generis tectonicae apparitio impedire debuit, quae supra Venerem produci possuisset si Tellurici generis cum oceanis clima cognovisset (et adhuc usque ad praesens mansisset). Supra Tellurem, quidem, cortex perpetue in suis dorsalibus aqua oceanorum hydratatur (et refrigeratur). Aquae in absentia et cum ingentibus temperaturis, Venereus cortex subductionem habere nequit, Venus igitur unius laminae tectonicam explicavit.
Tellus exacte aendem fortunam quam Venus pati possuisset si solum decimam praesentis distantiae partem Soli propior (circa 15 miliones chiliometrorum) fuisset. Inverse, si Venus Tellurica in orbita evoluisset, tunc sine dubio, velut noster planeta, vitam hospitio accepisset.
De Tellure multa discere possumus cur dissimillime sua gemina soror Venus evoluerit studentes. Reapse, hanc evolutionem intellegere Telluricum calefactionem climaticam saepire melius permitteret, et hoc propositum maximi ponderis unum in huius planetae exploratione est. Hic praesentis ESAe speculatri Venerei Expressi (Anglice "Venus Express") missionis praecipuus finis est.
Atmosphaerica pressio
Atmosphaerica pressio in Venerea superficie circa 90 Telluricarum atmosphaerarum est; quae pro pressione in circa 1 chiliometrum altum oceanicum regnat. Haec immanis pressio extremi effectus thermocepici consequentia est, qui totum planetam sic carbonatorum, quae in Tellure aequivalentem CO2 quantitatem in cortice retinet, formationem impedens exsiccavit. Quamobrem dioxydi carbonii omnipraesentia in Venerea atmosphaera explicatur.
Temperatura
Post secutum organogramma, Venerea superficialis temperatura immensa esse, et vix non mutare continenter notatur (vide superrotationem explicationi).
Temperatura gradibus Celsianis
Temperatura gradibus Kelvinianis
Temperatura radiativa apparens (de spatio)
- 43 °C
230 K
Temperaturae incrementum ob effectum thermocepicum
+ 505 °C
+ 778 K
Temperatura media (in solo)
464 °C
737 K
Temperatura maxima
482 °C
755 K
Temperatura minima
446 °C
719 K
Hae temperaturae directe propter Soli vicinitatem non fit; reapse, crassum Venereum nubilum stratum circa 65 centesimas incidentis (Solaris) lucis remittit. Hoc modo, aestus Solaris energiae purus ad soli planum minor Tellure accepto est (vide organogramma secutum).
CO2 et gasium effectus thermocepici est, in amplo spectro, plurimum "densam" (crassam) atmosphaeram facturum est, sed debile partiale pressione velut Tellurica aut Martia nequaquam.
Debilis radiationis Solaris pars (cuius maxima intensitas est versus 500 nm; dominio visibile) solum post stratum nubilum transitum tangens dominium infrarubrum remittitur. Dominium infrarubrum autem de corpore in superficiali inferiorisque atmosphaerae temperatura thermicae emissionis maximo correspondens dioxido carbonii quod fenestras transmissionis ampliores offert efficaciter capi nequit. Immo, dioxydum sulphuris et vapor aquae e degasificatione residuale profecta, quamquam parvis quantitatibus, radiationem in hoc longitudinum undae dominio, sicut tenues acidi sulphurici particulas nubes constituentes bene absorbent.
Effectus thermocepicus propter Veneream atmosphaeram circa 505 °C contra solum 33 °C Telluris est. Quamobrem Venerea superficies in praesenti formior Mercuriana, etsi Venus bis (1.869) longius a Sole Mercurio sit.
Nunquam solum tangentes pluvias
Pro narratiuncula, frequentes Venereas acidi sulphurici pluvias nunquam solum tangere sciendum est. De 48 et 58 chiliometra altae exeuntes (ergo e strato nubilo), haec acida gutta, ad circa 30 chiliometra venta, tantas temperaturas inveniunt ut denique efflentur. Vaporatione factum gasium denuo ascendit rursus nubes alitum.
Contra cogitata usitata, Venereae acidae pluviae quare planetae "ponderis" factor erosivus non sunt.
Re vera, acidum sulphuricum (sulphuris hydrogenii aquaria solutio) ad 300 °C efflatur; sed ad hanc temperaturam in aqua et in dioxydo sulphuris solvitur. Hae gasia sunt quae super 300 °C guttibus producuntur, valde antequam solum adveniant (ad 470 °C).
Atmosphaerae superrotatio
Veneris stratum nubilum totam rotationem (gyrum planetae) in 4.2 diebus effecit. Hic naturalis convectionis motus, de Oriente ad Occidentem effectus, superrotatio nominatur. Superrotationis motus ad 10 chiliometra altus incipiunt, postea usque ad 65 chiliometra regulariter amplificatur, ubi venti in aequatore ordinis 540 km/h velocitates consequuntur. Hinc ventorum velocitas minuitur dum ad 95 chiliometra cadat.
Atmosphaera (quoquo modo stratum nubilum) ergo amplius quinquagies rapidior solo se convertit. Haec superrotatio Venereae (retrogradae?) rotationis momentum fecit. Reapse, Venerea atmosphaerica massa decem planetariae massae millesimae ordinis est. Permutatio velocitatem inter planetam et atmosphaeram fuisset quae totum cineticum momentum servet.
Sic, contra usitatas cogitationes, temperatura paene constans uniformisque in totius planetae superficie (seu illustrata seu occulta facie) est, ventis totum planetam verrentibus et uniformem caloris distributionem permittentibus firmata. Quod parcam dissimilitudinem inter observabiles temperaturas explicat (vide organogramma supra). Hoc modo, quamquam Venereae noctes circa 58 (Tellurici) dies sint, temperatura vix minuitur. Si superficialis temperatura in Venere vix variat, non idem accidit in altitudine, ubi atmosphaera valde levior est: ad 100 chiliometra, temperatura variat tamen de +27 °C interdiu ad -143 °C noctu.
Enormem Venereae atmosphaerae massam magnam thermicam inertiam imponere debere subtiliter exsecundum est, quod in magna parte hanc temperaturae uniformitatem super planetariam superficiem explicat. Paulo velut oceanorum aqua super Tellurem. Praeterea Venereae atmosphaerae massa ad 500 miliones miliardorum tonorum appropinquat (vide Venereae massae relationem, duobus paragraphis abhinc), id est, circa centies Telluricae, amplius tertia Telluricorum oceanorum pars. Ad superficiale planum contrarie, venti paene nuli sunt et aliqua km/h non superant. Nihilominus, fluviali comparabilis erosionis responsales, velut corrosiva atmosphaerae compositio sunt. Veneream atmosphaeram densitatem circa decimam aquariae partem in Veneris superficie habere memorandum est.
Procella
Venereum caelum rubris fulguribus (usque ad 25 pro secunda) finderetur. Catapirates Antesignanus-Venus (Anglice "Pioneer-Venus") ibi fere permanentem procellae retonationem perscripsit, quae Venerea atmosphaera densissima et sic soni propagationem augente affertur.
Speculatro Cassini-Huygens (Anglice "Cassini-Huygens") Venere bis supervolante ante versus Saturnum profectionem, omnes emissiones de Venere ventae perscritae sunt ut eventuales electricae exonerationes detegerentur, sed nihil compertum est. Tres hypotheses in praesenti admittuntur: seu tamdem procellosa fulgura in Venerea atmosphaera non sunt, seu centies leviora quam in Tellure sunt (et ergo perscriberi nequiunt), seu extreme rari sunt et, speculatro supervolante, non producuntur.
Scientistaefulgurum absentiam rem inopinatam non esse declarant. Re vera, electricae exonerationes verticalibus nubilarum massarum motibus creantur. Iam vero, Veneream atmosphaericam circulationem praecipue modo horizontali effeci supra visum est.
Topographia
Venus "planum medium" ad 6051.84 chiliometrorum fixum habet. Superficies planetae admodum plana est: fere 80 centesimae superficiei metris usque ad 500, nec pluribus, planum medium excedit. Haec superficies terris omnino dissimilibus pingitur.
Venerea superficies potissime lenibus vastisque planitiebus (70%) occupatur, quarum volutationes mille metra amplitudinem non superant. Venus cum levamine admodum plano homogeneoque involucri forma ita tegitur. Aliquae planitiae praeterea nomen ferunt, velut Atalanta planitia, Guinevere planitia, aut Lavinia planitia. Insuper, hae immensae planitiae latis (de 400 ad 600 km diametri) paulo fundis (de 200 ad 700 m) conchis seruntur quae antiquorum craterum vestigia essent.
Venereae superficiei numerosa oropedia et montes (10%) impendent. Duo gigantea oropedia (ambae denominatione "Terra" nuncupata), nostrarum laminarum continentalium similia, excellunt:
Ishtar terra, in septentrionali Veneris hemisphaerio (latitudine 70ºN sita). Tam extensa quam est Australia, ad mille chiliometra longitudinis et 1500 chiliometra latitudinis producitur. Ibi reperiuntur, oropedii oriente, altissimi Veneris montes (amplius 9000 m), inter quos prominet mons ignivomus Maxwell ad 11 800 metra cum 750 chiliometra circumferentiam culminans. Mediá in parte et plus versus septemtrionem, ibi excelsum oropedion est, Lakshmi planum, de 3000 ad 4000 metrorum planitiis vicinis impendet. Lakshmi planum, immensum oropedion diametro 500 chiliometra, id est, ter oropedio Thibetano maius;
Aphrodite terra Venereae lineae aequatorialis meridie. Hoc giganteum oropedion eandem magnitudinem quam Americae Meridionalis habet et longitudinem circa 15000 chiliometra metitur. Montanea massiva ibi culminant ad 9000 metra versus Occidentem (Maat mons imprimis, secundum altissimum summum Veneris cum amplius 9000 metra altitudinem) et ad 4000 Oriente. Hic mons etiam ignivomus est qui adhuc activus posset, namque catapirates "Magellan" eum recente lava circumdari revelavit;
inter alia oropedia planitiae aliquae Veneris excellunt, sed hae ultima multo minoris ponderis quam antecedentia oropedia sunt. Nihilominus, Alpha regio resilit, cavorum, dorsorum et sinuum series quae passim patent et 4000 m altitudinem mediam habent; Beta regio, excelsa quia ibi altae vulcanicae formationes quarum recentia culmina 4000 m altitudinem consecuta sunt ;
depressiones satis profundae, aliquando varia chiliometrorum centa latae, varia metrorum milia imae et milia chiliometrorum longae, planetae superficiem transeunt (20% Venereae superficiei). Ita ea Aphroditae terrae pars quae longissime ad boream et occidentem extendit est vallis amplissima, 250 chiliometra lata et 2250 chiliometra longa, ubi infimus Veneris locus ad 2900 metra sub medio plano descendit.
aliquae rarae planetariae structurae nominata sunt coronae. De enormibus circularibus sinibus oropedii genus circumdantibus tractatur.
Structura intestina
Venus Tellus ob magnitudinem (6051 km radii pro 6378 km Telluri) et ob densitatem (5.26 pro 5.52) videtur. Quamobrem ambo planetae structuram intestinam comparabilem habere deducuntur.
Cortex, circa 20 km crassus, Tellurico (cum promedio 6 km) cortice oceanico crassior, sed tenuior quam noster cortex continentalis (cum promedio 30 km) est. Venerei corticis magnitudo propter multas lavae perfusiones circum crateres impactus constatatas deducta est. Hic cortex solum 0.34 centesimas planetarii radii repraesentet, et analyses diversis catapiratis Veneribus (RussiceVenera) factae externam Veneris materiam Telluricorum granitis et basaltis (silicatorummetallorumquesaxis) similem esse probant. Laminarum continentalium systema minus complexum quam Telluricum esset: plasticissima? saxa errantiae continentalis effectus fortiter absorbent.
Venereus nucleus duabus partibus constituitur; nucleo externo liquidisferronichelioque constituto qui circa 30 centesimas planetarii radii repraesentat; et nucleo interno solidis ferro nichelioque composito qui circa 17 centesimas Venerei radii repraesentat.
Vulcanismus
Multae significationes velut loci calidi eum adhuc activum esse significant. Generalizatum?episodium locum abhinc annorum 600 milliones habebat.
↑"Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum ipsisque cognominibus aemulum solis ac lunae": Plinius maior, Naturalis historia2.36-37
Morrison, David. 1999. Planetenwelten: Eine Entdeckungsreise durch das Sonnensystem. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-0527-0.* Sauermost, Rolf, ed. 1989. Lexikon der Astronomie. 2 vol. Freiburg: Herder. ISBN 3-451-21632-9.
Svedhem, Håkan, Dmitry V. Titov, Fredric W. Taylor, et Olivier Witasse. 2007. "Venus as a more Earth-like planet." Nature 450, no. 7170 (November): 629–32.
Wielen, Roland, ed. 1997. Planeten und ihre Monde: Die großen Körper des Sonnensystems. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-0218-2.