Praefectus: Rolf-Georg Köhler, Wolfgang Meyer, Jürgen Danielowski, Rainer Kallmann, Artur Levi, Gerd Rinck, Joachim Kummer, Artur Levi, Walter Leßner, Gottfried Jungmichel, Petra Broistedt Procuratio superior: Circulus Gottingae
Primordia vici, qui postea Gottinga factus est, in historiae obscuritate iacent. Mentio prima facta est in testamento quo Otto I imperator Germaniae monasterio Sancti Mauritii Magdeburgae agros donavit, qui ad vicum “Gutingi” appellatum pertinebant. Constat autem iam saeculo septimo homines illic habitavisse. E proximis saeculis, nulla monumenta ad nos pervenerunt, in quibus mentio facta est de vico Gutingi.
Quodam tempore saeculo duodecimo oppidum conditum est, fortasse Henrico Leone auctore, quod nomen a vico accepit. Nescimus, quando oppidum iura civitatis obtinuerit, sed ante annum 1229 factum esse debet. Medio aevo exeunte floruit oppidum: merces Gottingenses usque ad Poloniam veniebant, anno 1351 membrum Hansae factum est oppidum, exstructae sunt ecclesiae Sancti Iacobi, Sancti Ioannis, Sancti Albani, Sancti Pauli, et Sanctae Mariae, monasteria Franciscanorum ac Dominicanorum, curia et multae mercatorum domus.