Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach fistula (musica) zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Esperanto
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al fistula (musica). Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.
Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
Syrinx (-gis, f) sive fistula est instrumentum musicum iam antiquitus usitatum et quod semper in multis regionibus mundi in usu adhuc est.
Apud Graecos antiquos et Latinosinstrumentum musicum rusticum habebatur, praecipue apud pastores et bubulcos. Dicitur, secundum Ovidium, a deo Pane esse inventum, hac de causa Angli moderni hoc vocant "pan pipe" sive "pan flute" quod apud Latinos non dici potest. Etenim, in sermone Latino, coniunctio verborum Fistula Panis solum apud auctores saeculi XIXmi et XXmi invenitur, qui erronee morem linguarum modernarum in Latinam transtulere. Secundum alios a deo Herma sive Mercurio inventum esse dicitur.
Genera
Hic varia genera syringum describuntur cum locis Terrae in quibus utuntur.