In arte, sceletus, vel adeo calva sola, mortem saepe significat.
Exosceleta invertebratorum
In vocabulario biologico nomine sceletorum comprehenduntur etiam exosceleta et sceleta hydraulica. Exosceletum est tegumen rigidum nonnullorum invertebratorum (ut puta Arthropodorum, Molluscorum vel Brachiopodorum), nullum os continens, sed e chitino vel calcii carbonate consitutum, quod omnia viscera continet. Sceleta hydraulica (Anglice fluid skeletons) sunt partes corporis quae cum liquido aliquo repleantur, comprimi nequeunt.[4]
↑Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
↑Kraus, L. A. (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, editio 3 (Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung). Ibidem etiam scriptione graecissanti sceleton.
↑Valentine, J.W. (2004) On the origin of phyla. Chicago University Press. ISBN 0-226-84548-6