Nativitas: 13 Maii 1588; Aarhusium Obitus: 31 Augusti 1654; Hafnia Patria: Dania
Familia
Proles: Willum Worm
Vita
Familia Wormiana oriunda est Arnhema, ex oppido Geldriae, quae provincia usque ad annum 1543, quo Belgio Hispanico adiuncta est, pars Sacri Romani Imperii erat. Avus Olai, Ioannes Wormius (1530–?), cum Calvini doctrinae studiosus esset, terram mutare coactus in Daniam se contulerat, ut vexationes persecutionesque a Duce Alba in Belgio Hispanico coeptas fugeret. In Dania Aarhusiam Cimbrorum sibi sedem ac domicilium delegit et post aliquot annos etiam advena in senatum urbis lectus est. Aarhusiae denique natus est Olaus Wormius, patre Gulielmo (1563–1629, supra dicti Ioannis filio), mercatore et consule Aarhusiensi, et matre Ingera, Olai Georgii filia (1568–1619).
Primis pueritiae annis in ludo litterario Aarhusiae peractis Wormius in gymnasiumLuneburgense amandatus est, ut animum politiore humanitate excoleret. Deinde venit Embricam Clivorum, quo in oppido apud cognatos familiae suae in Germania adhuc habitantes triennium vixit, dum anno 1605, in Academia Marpurgensi receptus, theologiae et philosophiae operam navare coepit. Mox autem, rebus ecclesiasticis in Hassia ob religionis discidia perturbatis, Gissam se contulit, ubi intimam familiaritatem iniit cum clarissimis viris, praecipue cum Balthasare Mentzero et Thoma Finckio, suo futuro socero. Biennio Gissae peracto animus Wormii magis ad medicinam inclinabat, propter quod Argentoratum petiit anno 1607, ut ibidem per trimestre medicinae iaceret fundamina, eodemque anno Basileam venit studia medicinae ibi perrectum, ubi medicum et botanistamCasparum Bauhinum amiciorem sibi conciliavit.
Sub finem anni 1608 instituta in Italiam peregrinatione omnem fere Italiam superiorem peragravit et multis urbibus perlustratis Patavii substitit, ubi per semestre aegros assidue visitando indefessum se praebebat. Deinde, assumpto itineris comite Henrico Petreio, medicinae in Academia Marpurgensi professore, reliquam Italiam perlustravit. Mense Februario anni 1610Lutetiam Parisiorum appulit et artem medicam duorum mensium spatio ibi exercuit. Cum autem rege Henrico IV interfecto Lutetiae Parisiorum omnia perturbarentur, in Belgium transiit et, aliquantisper ibi commoratus celebrioresque Belgii urbes perlustratus, Hafniam denique profectus est Academiam Hafniensem salutatum.
Muneribus in Academia relictis Wormius Hafniae non solum praxin medicam exercebat, sed multarum disciplinarum peritus etiam aliis studiis delectabatur, praesertim investigandis lapidibuslitterisque runicis, quas accurate diligenterque libris descripsit. Item multa sata, animalia, saxa collegit eaque ad artem conservata praeceptis systematicis ordinavit. Eius Museum Wormianum in magno nomine erat etiam apud exteros, et index, quo omnia a Wormio collecta continentur, post eius mortem a Gulielmo filio in lucem editus est. Collectio Wormii hodie in Museo Geologiae Hafniensi asseveratur. Anatomicus in capite humano ossa parieto-occipitalia invenit primusque descripsit, qua de causa ab eius nomine ossa Wormiana appellata sunt.
Wormius uxores in matrimonium duxit tres: primam Dorotheam Finckiam (1596–1628), Thomae Finckii filiam, nuptiis die 26 Novembris 1615 celebratis. Ex qua septem liberos sustulit, quorum duae filiae, Ingera (1621–1677) et Sostrata (1623–1685), ad aetatem pervenerunt. Dorothea coniuge die 21 Novembris 1628 pestilentia absumpta, Wormius ad secundas transiit nuptias anno 1630, Susannam ducens, filiam Matthiae Iani Medelfar, episcopi Lundensis. In hoc coniugio septem annorum spatio parens trium filiorum factus est, quorum duo, Gulielmus (1633–1704) et Matthias (1636–1707), infantiae superstites vixerunt. Susannam pestifera lue correptam amisit die 26 Augusti 1637, quare Wormius anno 1639 Magdalenam Motzfeldiam (1617–1691), Petri Motzfeldii filiam, tertiam duxit uxorem. Quinque e septem liberorum ex hoc tertio coniugio susceptorum infantiam vita superaverunt: Dorothea (1644–1707), Petrus (1646–1719), gemellae Maria (1649–1715) et Susanna (1649–1674), Ioannes (1652–1718).
Cum in matrimonio habuisset Dorotheam, filiam amici et collegae sui Thomae Finckii, viri artium medicinae et mathematicae peritissimi, qui per annos plus sexaginta in Academia Hafniensi docuit et nomina tangentis et secantis in geometriam induxit, Wormius, dum vivit, etiam cum potentissima familia Bartholina arte coniunctus erat. Ab illa enim oriundi sunt complures medici, theologi aliique homines eruditi saeculis 17 et 18 in Academia Hafniensi praevalentes.
Illud quoque notatu est dignum, quod Wormius medicinam Hafniae professus etiam illis annis, cum pestilentia Hafniam usserat (1625/26, 1629, 1636/37, 1654), in urbe moratus est civibus suis medendi atque opitulandi gratia, quamquam Dorotheam Susannamque uxores servare non potuit et pestis bubonica anni 1654, qua quindecim fere milia hominum Hafniae perierant, ipsius mortem acceleravit. Obiit Wormius pridie Kalendas Septembres anno 1654.[3]