Tantum decem annos natus erat cum rex consecratus est die 29 Novembris1226Durocortori ab episcopo Suessionensi Iacobo De Bazoches. Regens fuit mater, Blanca Castellae, titulo "baillistre" (ministrá maximá). Imperium servabit longius, saltem trans maioritatem regis, usque ad 1242.
Ad ducendos subditos ad salutem, Ludovicus ludos et meretrices prohibuit et severe blasphemum castigavit. Ad constituendum regnum praecipue Christianum, persequitur Iudaeos.
Anno 1242, rogantibus etiam iudeis ad christianos conversis, quod Talmudum contineret quasdam iniurias in IesumVirginemque, iubet exempla huius libri ardere.
Anno 1254, in exsilium coniecit Iudaeos qui negent in christianos converti. Quod decretum abrogabitur paucis annis tardius, pecunia data in aerario.
Anno 1269, mandato applicato IV concilii Lateranis anni 1215, imposuit Iudeis signa distincta in vestibus induere. Viri autem in pectore debent induere circulum texti flavi, nomine rotula ( rouelle), mulieres autem pileum . Quae signa impediebant quin similes caeteris essent et sic matrimonia mixta.
Tamen Ludovicus ipsos Iudaeos protegebatt, spe convertendorum eorum in pectore.
Miser miles Christi
anno 1244, Ludovicus graviter aegrotavit et votum perfecit proficiscendi in bellum crucis si curaret. Viribus refectus, paratur ad abeundum in regna Christiana Orientis in periculo quos sustineret. Die 12 Iunii, vexillum Capetianorum carpit in basilica Sancti Dionysii et abiit cum muliere Margarita Provinciae.
Septimum bellum crucis a portu Aquis Mortuis abit et in Aegyptum inivit. Milites Christi in Cypro stationem fecerunt, antequam ad Damiettam Maio 1249 cum 1800 navibus navigaverunt. Urbem die 8 Iunii ceperunt.
Exercitus Christi adivit postea in Cairum, sed emirus Fakhrus El Din eum sine mora petivit.
A Februario ad Aprilem, milites Christi obsiderunt arcem Mansourah, in Aegypto sitam. Scorbutus et dysenteria eos conciderunt et cogerunt regem se recipere. Miles autem serviens prodit regem: famam sic dispersit, regem manus dedisse. Plerique milites tunc manum dant et capti sunt cum Ludovico. Rex captus iussit mulierem ducere bellum Christi. Mense tardius, cunctis captivis regeque redemptis, omnes liberati sunt.
Ludovicus manere diutius in reliquis civitatibus Latinis orientis statuit. Remisit fratres Alphonsum et Carolum in Franciam ut subsidium Blancae Castellae darent, quae sola regnum imperabat. Ab 1250 ad 1253, arces Acrum, Arcam Caesaream, Iafam, Sidonemque firmavit. Tyri, Christi milites in naves conscenderunt die 24 Aprilis1254 ad Franciam navigandam. In itinere, ingenium regis mutavit, qui paulum factus est is cuius sanctitas in Francogallorum memoriis iacet.
Ludovicus IX convertere in Christianum sultanumTunesiae et instituere eum in sultanum Aegypti sperat. Milite Christi facile Carthaginem capiunt, sed aegri sunt contagione dysenteriae. Ex qua Sanctus Ludovicus moritur die 25 Augusti1270 sub moeniis Tunesiae. Corpus sternitur in lecto cinerum in signo humilitatis et cum brachiis in cruce in imagine Christi. Quae clades est finis bellorum Crucis. Fama tradit eum mortuum peste sed scitur postea hunc morbum apparere denuo in occidente circiter annum 1347. Fama loci Sidis Bou Saïd fert Ludovicum non obiisse anno 1270, sed convertisse ad Islamum nomine Sidi Bou Saïd. Qui habetur sanctus Islami mortuus in fine saeculi tertio decimo Christiani, sepultus in Djebel-Mersa.
Reliquiae
Pars reliquiarum regis sepultae sunt in Tunesiá, ubi eius monumentum visitare adhuc hodie licet. Alia pars posita est in Basilica Monrealis Panormi. Corpus adducitur in ecclesiam cathedralem Sancti Dionysii, sed removitur? in bellis religionis Franciae. Solus digitus servatur et positus est in basilica Sancti Dionysii. Tandem, eccclesia cathedrali consecrata Sancti Ludovici Carthaginis in fine saeculi undevicensimi, reliquiae servatae in Siciliá in Tunesiam adductae sunt. Tandem, Tunesia liberata saeculo vicensimo, reductae sunt in Franciam et positae in Sancta Capella.
Ludovicus IX sanctificabitur anno 1297 a Bonifacio Papa VIII, nomine Sancto Ludovico Franciae.
Matrimonium prolesque
Ludovicus die 27 Maii, in cathedrali ecclesia Sancti Stephani Agedinci, Margaritam Provinciae (1221-1295) duxit, filiam Raimundi Berengarii IV Provinciae (c. 1198-1245) et Beatricis Sabaudiae. Mortua est anno 1266. Undecim pueri eis peperit:
Saeculum tertium decimo in historiá Francicá nomine "saeculum aureum Sancti Ludovici" manet. Francia, forum artium et sapientium propter Sorbonam, opulenta et potens fuit. Ludovicus maximum exercitum imperabat et maximum regnum regebat. Cuius fama sanctitatis iustitiaeque, illo vivente, iam instituta est. Principes Europae eum elegerunt arbitrum querelarum suarum. Rex Franciae erat "primus inter pares."
Livre des saintes paroles et des bons faiz nostre roy saint Looys par Jehans de Joinville.= Liber sanctorum verborum et bonarum gestarum rerum nostri regis Sancti Ludovici, ab Johanne a Junvilla (in antiquo sermone gallico). Ioannes de Joinville fuit maximus scriptor vitae ejus (et unus ex maximorum in lite sanctitatis. Qui, exempli gratia, fert Sanctum Ludovicum ius dare sub quercu in Vincenne (francogallice Vincennes): "Accidit saepissime in aestate eum sedere in nemore Vincennis post missam , tergum ponebat in quercu et jubebat nos circumsedere.Quicumque habebat curam adveniebat ad appellandum verbum, nullo ostiario impediente nec aliquo altero."
Pinoteau, Hervé (commentarius), et Claude Le Gallo (inlustrationes). 2005. Saint-Louis: son entourage et la symbolique chrétienne. Lathuile: éditions du Gui.
Sivéry, Gérard. 2002. Louis IX, le roi saint. Lutetiae: Tallandier Histoire.