Liliana Harvey

Wikidata Liliana Harvey
Res apud Vicidata repertae:
Liliana Harvey: imago
Liliana Harvey: imago
Nativitas: 19 Ianuarii 1906; Londinium
Obitus: 27 Iulii 1968; Antipolis
Patria: Britanniarum Regnum, Germania
Nomen nativum: Helene Lilian Muriel Pape

Familia

Coniunx: Hartvig Valeur-Larsen
Liliana Harvey anno 1928.

Liliana Harvey (nomine nativo Helene Lilian Muriel Pape Londinii die 19 Ianuarii 1906; mortua in vico Juan-les-Pins? iuxta Antipolim die 27 Iulii 1968) fuit actrix, saltatrix, et cantrix Germanica et Anglica.

Vita

Liliana Londinii filia matris Anglicae et Gualteri Papem, mercatoris Germanici, qui Magdeburgi habitabat, nata est. Cum familia initio Belli Orbis Terrarum I in Germania erat; non in Angliam revertit. Anno 1923, Berolini testimonium maturitatis accepit et deinde tirocinium saltationis fecit. In Austria et Hungaria saltatrix agebat, atque ab anno 1924 partes in pelliculis actrix agebat. Anno 1932 in Ruscisilvam migravit, et hic actrix pellicularum se praebuit, sed bonum eventum non habuit. Anno 1935 in Germaniam nunc a Nazistis regnatam revertit. Quod pro collegis Iudaicis nitebatur, a vigilibus clandestinis custodiebatur. Anno 1939 in Franciam movit, ubi in vico Juan-les-Pins? apud Antipolin vivebat. Anno 1942, Francia interea a Nazistis occupata, in Civitates Foederatas migravit. Itaque? magistratus Nazistarum ei anno 1943 civitatem Germanicam demsperunt. Anno 1946 in Franciam rediit et deinde etiam in Germania cantrix coram publico agebat. Sed pulmonis morbo coacta est, ut in Helvetiam in sanatorium sanitatem peteret. Anno 1968 ictero morbo laborans Juan-les-Pins? in vico mortua est.

Pelliculae selectae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lilianam Harvey spectant.