Historia Aragoniae Musulmanā irruptione saeculo octavo incipit. Quae, ex illo tempore, suos limites ampliabat per saecula in quibus primum Comitatus, deinde Regnum et posterius Consilium et Audientia fuit, donec hodie comunitatem autonomam constituit, quamquam unitate geographica seu naturali, linguistica, et ethnica caret. Humana autem praesentia in terris hodie Communitatem autonomamAragoniam formantibus plurimis millenniis abhinc initium sumit, sed Aragonia, sicuti multae praesentes regiones historicae, Medii Aevi fructus est. Nomen Aragonia primum anno 828 apparet.
Antiquissima humanae vitae testimonia in Aragoniā a glaciationum tempore originem trahit, in Pleistocaeno medio, circa 600 000 annos abhinc, per Palaeolithicum inferius. Haec oppida Acheulianaemanufacturae testimonia reliquerunt. Inventi sunt bifrontes e silice et dolabrae e quarziti, praesertim in aggestibus fluvialibus Sancti Blasii (Aragonice Sant Blas, Hispanice San Blas et Catalanice Sant Blai) Terulii, in areā Cauvacā (Aragonice, Hispanice et Catalanice Cauvaca) Caspi (Aragonice et Catalanice Casp et Hispanice Caspe), in Eluviē Arbolitis (Aragonice Barranco d'Arbolitas, Hispanice Barranco de Arbolitas et Catalanice Barranc d'Arbolitas) prope Bursaonem[1] et etiam in commarcāBilbilitanā, in areā Miedibus Aragoniae (Aragonice Miedes d'Aragón, Hispanice et Catalanice Miedes de Aragón). Quibus instrumentis tunc Vallis Salonis[2] (Hispanice et Catalanice Valdejalón, Aragonice Val de Xalón) abundant.
Per Glaciationem Würmianam, circa 80 000 a.C.n., nova humana species, Homo neanderthalensis, hac in regione apparuit. Multa humana reliqua, sicuti molares, in Specibus Maurorum (Aragonice Esplugas d'os Moros, Hispanice Cuevas de los Moros et Catalanice Coves dels Moros) Gabasae (Aragonice et Hispanice Gabasa et Catalanice Gavasa), prope Oscam, inventa sunt. Per Palaeolithicum medium evoluta est cultura Mousterii, usque ad 40 000 a.C.n., propemodum, durans. Quae silicis confectione cuspidum, radulae[3] dentiumque formā depingitur, sed etiam ponderis est osseum opus. Notissimi sitūs Specus Eudoviges (Aragonice Covacho Eudoviches, Hispanice et Catalanice Covacho de Eudoviges) Alacone[4] in Provinciā Terulensi, Fons Truchoënsis (Aragonice Fuent d'o Trucho, Hispanice Fuente del Trucho et Catalanice Font del Trucho) Colli Longo[5] et Specūs Maurorum (Aragonice Esplugas d'os Moros, Hispanice Cuevas de los Moros et Catalanice Coves dels Moros) Gabasae (Aragonice et Hispanice Gabasa et Catalanice Gavasa) sunt.
In Palaeolithico Superiore, circa 40 000 a.C.n. incipiente, apparuerunt duae novae culturae: Solutrium et Magdalenium. Solutrium imprimis bene repraesentatum est in Specus Chavesensis (Aragonice Espluga de Chaves, Hispanice Cueva de Chaves et Catalanice Cova de Chaves) Bastarae,[6] ubi cuspides suendi, grosae[7] et scalpri inventi sunt. Cultura Magdalenium nobis ossea, sicuti assagaias[8], aut lapidea instrumenta, sicuti microlĭthos, reliquit. Capra et cuniculus animalia his ab hominibus venatissima esse videntur.
Periodus epipalaeolithica
Epipalaeolithici reliqua, inter septimum et quintum millennium a.C.n., in Aragoniā Inferiori (Hispanice Bajo Aragón, Aragonice Baixo Aragón et Catalanice Baix Aragó) densantur. Microlithicarum rerum numerus crescit, dum ornamenta magis magisque geometrica sunt, triangulorum, trapeziorum et semilunarum formis utendis.
Habitatio saxosos iuxta parietes paulo profundos esse solebat, ad Solem vergens, et flumina Matarranyam (Hispanice Matarraña et Aragonice Catalaniceque Matarranya) et Algares (Hispanice Algás et Aragonice Catalaniceque Algars) dominabatur. Praecipui sitūs sunt suffugia Botiqueria Maurorum (Hispanice Botiquería dels Moros, Aragonice Botiguería d'os Moros et Catalanice Botiqueria dels Moros) et Secansense (Hispanice, Aragonice et Catalanice Els Secans) Maçaleone[9] (Hispanice Mazaleón, Aragonice Mazalión et Catalanice Massalió) in Provinciā Terulensi; et sitūs Costalēna (Hispanice et Catalanice La Costalena et Aragonice A Costalena) Meiellae[10] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Maella), Situs Serdaënsis (Hispanice, Aragonice et Catalanice El Serdà) et Sol de la Pinyera (Hispanice, Aragonice et Catalanice Sol de la Pinyera) Favarae (Aragonice et Catalanice Favara et Hispanice Fabara) in Provinciā Caesaraugustanā. Horum oppidorum oeconomia essentialiter praedatoria -in venatū, piscatū recollectioneque fundata- adhuc erat.
Periodus Neolithica
Primo quinti millennii a.C.n. dimidio novus modus vivendi in effectorum oeconomiā fundatus apparuit, qui agriculturam ac educationem animalium cognoscunt, quamquam venari sicuti complementaria activitas pergunt.
Molarum versatilium[11], durā petrā, exsistentia molendi activitatem confirmat; eodem modo aliquae politae secūres in aciē crenas ostendunt quia adhibitae erant sicuti operum rusticorum asciae.[12]
Inveniuntur neolithica reliqua in Montibus exterioribus Pirenaicis (Hispanice Sierras exteriores pirenaicas, Aragonice Sierras exteriors pirenencas et Catalanice Serres exteriors pirinenques) et Aragoniā Inferiore (Hispanice Bajo Aragón, Aragonice Baixo Aragón et Catalanice Baix Aragó).
In Specū Mauri Olbēnae[14] (Hispanice Cueva del Moro de Olvena, Aragonice Espluga d'o Moro d'Olbena et Catalanice Cova del Moro d'Olvena) ossea sagittatum fastigia undecim inventa sunt, quorum origo trahitur a saeculis XVI et XV a.C.n. et quae optima antiquae Aetatis aëneae exempla sunt.
Media aënea praecipuos sitūs archaeologicos in commarcāMontionensis suppeditavit, cum magis quam 200 politis securibus prope collem Marculloënsem (Hispanice, Aragonice et Catalanice Marcullo), Pialfor, Congiel[15] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Conchel), Muriellam[16] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Morilla) et collem Francheënsem (Hispanice, Aragonice et Catalanice Franché). Figlinae blandae sunt, aliquando parvis globis super ansā ornatae. Metallicae res multiplicantur, triangularibus cum perforaculispugionibusque et clavis sine foramine. Intensa agriculturalis activitas per magnum silicosarum falcium numerum confirmatur. Etiam loca habitata in inferiori cursū Cingae[17] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Cinca) prope flumina Sosam (Hispanice, Aragonice et Catalanice Sosa) et Alcanatre[18] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Alcanadre) inventa sunt.
Ultimae Aetatis aëneae exeuntis periodi, circa 1 100 a.C.n., agrorum urnarum culturā depicta sunt. Consistit Indoeuropaeis e gentibus, Mediā e Europā ortis, quae Mediterraneis cum gentibus se immiscuerunt. Quae suos mortuos incinerabant et eorum cineres cinerarias in urnas iniciebant. Quorum exempla sunt in Specū Mauri Olbēnae[14] (Hispanice Cueva del Moro de Olvena, Aragonice Espluga d'o Moro d'Olbena et Catalanice Cova del Moro d'Olvena), Masadā Muris (Hispanice, Catalanice et Aragonice Masada del Ratón) Fragae[19] (Hispanice, Catalanice et Aragonice Fraga) et Capitio de Monteleone (Hispanice, Catalanice et Aragonice Cabezo de Monleón) Caspi[20] (Hispanice Caspe et Aragonice Catalaniceque Casp). Metallurgiae auctus incremento formarum fussurae habitatis in locis inventarum depingitur.
Commercialis activitas, praesertim cum Phoenicibus, Etruscis et Graecis, evoluta est et ferreammetallurgiam servavit. Ferramenta et arma ad illud tempus accommodata et meliorata sunt, ut probari potest in sitibus Piuró del Barranc Fondo et Sancti Christophori (Hispanice San Cristóbal) Maçaleone[9] (Hispanice Mazaleón, Aragonice Mazalión et Catalanice Massalió), ubi servantur vasa Punici generis; et Zayllae[21] (Hispanice Catalaniceque Azaila et Aragonice Zaila) et Calaceiti[22] (Hispanice Calaceite, Catalanice Calaceit et Aragonice Calazeit), ubi inventae sunt res e Cretā importatae.
Saeculo sexto a.C.n. coexsistebant in Aragoniā dissimiles gentes sex, quae pertinent ad greges Hiberum, Celticum et Aquitanum: Vascones, Suessetani, Sedetani, Iacetani, Ilergetes et Celtiberi citeriores.[23] Qui omnes hiberizati, sedentarii greges cum suis sedibus in constante loco collocatis erant. Praecipua quorum exempla inveniuntur in Capitio de Monteleone (Hispanice, Catalanice et Aragonice Cabezo de Monleón) et Altario de Brunos (Hispanice, Catalanice et Aragonice Loma de Brunos) Caspi[20] (Hispanice Caspe et Aragonice Catalaniceque Casp), Puntali (Hispanice Caspe et Aragonice Catalaniceque Puntal) Fragae[19] (Hispanice, Catalanice et Aragonice Fraga) et Roquizali del Rullo (Hispanice, Catalanice et Aragonice Roquizal del Rullo) Favarae[24] (Hispanice Fabara. Aragonice Favara Catalanice Favara de Matarranya).
Sociale systema familiari in grege, circa a coaevitatibus quattuor constituto, fundabatur. Oeconomicae activitates? praesertim agricultura et educatio animalium erant. Potestate fungebatur rex, ab viris in conventū coniunctis circumdatus.
Ex anno 219 a.C.n., Hispania campus proelii inter Romanos ac Karthaginenses facta est per Secundum bellum Punicum. Anno 217 a.C.n., Publius Cornelius Scipio aggressus est contra caput Ilergetum, Hasdrubalis sociorum; postea contra Lacetanos, quos vicit. Sed, exeunte anno, Romanis iam discessis, Mandonius, Ilergetum rex, suum populum contra Romam concitavit et eorum sociorum territoria everterunt. Publius Cornelius hos globos solvit, sed hic tumultus Hasdrubalem in Hiberi Septentrionem denuo duxit.
Celtiberi, ceterum, legatos ad Publium Cornelium miserunt et foedus fecerunt. Quos Roma Karthaginense territorium aggredi exhortata est; ei uno impetū duas urbes ceperunt et Hasdrubalem bis vicerunt, cui propemoodum 15 000 mortuorum et 4 000 captivorum causavit.
Sed, eodem anno, Sempronius Tuditanus, Hispaniae citerioris praetor, generali tumultui obversatus est qui Romani exercitūs cladem et mortem praetoris causavit. Senatus consulem Catonem Maiorem et exercitum 60 000 hominum misit. Nihilominus, huius regionis gentes, praeter Ilergetes, qui suā de deditione cum Catone egerunt, pugnare perrexerunt. Cato rebelles vicit et denuo hanc in provinciam dominium illius anni aestate sumpsit, sed sibi incolarum et Celtiberorum favorem attrahere non consecutus est. Post vis demonstrationem, eis se recipere convicit. Sed horum Indigenarum deditio solum ficta erat; sparso rumore ut Cato Romam redivisset, rebellio denuo exarsit. Cato firmiter respondit; tumultum composuit et captivos servos vendidit, denuo ineuns Romam triumphans.
Mediae regionis occupatio, quam Celtiberi incolebant, anno 181 a.C.n. a Quinto Fabio Flacco inchoata est. Aliquot victorias contra Celtiberos assecutus est. Nihilominus, occupatio praesertim a Tiberio Sempronio Graccho inter 179 et 178 a.C.n. effecta est, qui urbes oppidulaque triginta occupavit interdum per foeda aut capiendā utilitati ex aemulatione inter Celtiberos et Vascones.
Proconsules (aut propraetores secundum annum) qui provincias regebant cum incolarum detrimento pecuniam facere assueverunt: coacta munera et abusus communes res sunt. Cum praetor aut proconsul iter faciebant, gratis hospitio excipiebant et ut grana vili pretio sibi, suae familiae, suis magistratibus aut suis militibus traderentur imposuerunt. Senatus, cum legatos Hispanicis e provinciis recepisset, anno 171 a.C.n. legem pertulit ut inspicerentur hi praetores aut proconsules.
Tumultūs usque ad 133 a.C.n. perrexerunt, ubi deleta est Celtiberica urbs Numantia, ultimum eorum propugnaculum.
Caesaraugusta administrativa ponderis medulla fuit. Gravissimi momenti res toto in hoc conventū secundo gradū ibi iudicari poterant. Praeterea, religioso primi gradūs munere fruebatur, enim proprium Genii Conventūs Caesaraugustani cultum habebat. Hic romanus genius cultum, venerationem, sacra, dona omnibus ex urbibus administrativā in hac regione accipiebat. Concilium conventi etiam Caesaraugustae congregabatur: hoc consultivum concilium praecipuas urbis familias congregabat ut dicerent suam sententiam de rebus hunc conventum iuridicum afficientus.
Denique, exeunte saeculo quarto, ultima administrativa reformatio facta est: limes inter Tarraconensem et Carthaginensem impositus est in flumine Hibero, quod praesens Aragoniense territorium exteriores penes urbes: Tarraconem et Carthaginem Novam.
Romanizatio
Nonnulis saeculis, Romana cultura in Hispaniā, praesertim in Tarraconensi, instituta est. Romani mores, religio, leges et modus vivendi Indigenis impositi sunt, quod tunc Hispanoromanam culturam conformavit. Media ut Romana cultura diffusa esset et praevaleret plurima sunt.
Prima apud Romanorum occupantium munera vias renovare et, si opus erat, creare fuit ut et commeatūs et facultas absorbendorum novorum incolarum has in regiones melorarentur. Hoc modo, Caesaraugusta summus viarum nodus in suo conventū facta est.
Attamen, Romanizatio proprie urbanum factum fuit. Romanam per periodon, priores Hibericae urbes denuo institutae sunt et consequentes monumentales infrastructuras acceperunt. Quarum reliquiae Caesaraugustae, Oscae et Bilbili adhuc patent. Fuit, igitur, urbanizationis et constructarum infrastruturarum profectus. Caesaraugusta bonum harum urbium saeculo I ortarum exemplum praebet, cum foro, thermis, cloacis, theatro, fluviali portū, ponte super flumine Hibero et moenibus.
Coloniarum creatio etiam romanizationis elementum fuit. Quae statutae sunt ut Romanorum militum copiae, qui ab eorum muneribus liberati essent, remuneratae essent, sed etiam ut temperarentur finitima territoria. Cognoscuntur coloniae Victrix Iulia Celsa et Caesaraugusta in Aragoniā fuisse, haec ultima statuta anno 14 a.C.n., verosimiliter die 23 Decembris, super Hibericae prioris urbis, Salduviae nuncupatae, sitū. Haec statuta est intra contextum Hispanicarum provinciarum denuo ab Augusto ordinatarum, post victoriam in Bellis Cantabricis et pro legionum IIII Macedonicae, VI Victricis e X Geminae militibus.
Romanizatio quoque fundatur in creandis amplis latifundiis, villis ad productionem agrariam extensivam collineatis. Haec dominia aliquando locupletes ad familias a Romā aut Italiā oriundas pertinenbant, sed pleraque indigenis familiis erant quae romanos mores adoptaverant. Villa Fortunatus, prope Fragam, bonum harum divetum commodarumque possessionum exemplum est in quibuss habitabat localis aristocratia Romanum gustum secuta.
Saeculo II mediante, Imperii Romani occasus coepit, eventis primis difficultatibus post duo Pacis Romanae saecula. Inter annos 264 et 266, coeperunt primae Barbarorum incursiones: Franci et Alamanni, qui in Galliam anno 260 intraverant, Pyrenaeos montes transiverunt et Turiassonem (Hispanice Aragoniceque Tarazona et Catalanice Tarassona) venerunt, quae praedata est. Eorum aliqui in Mauritaniam transiverunt, dum alii greges se sparserunt. Hoc tempus valde turbatum fuit, quia praedonum globi, qui Bacaudae nuncupati sunt, se contulerunt ad direptionem et ad devastandam Vallem Hiberisaeculo V.
Pridie Kalendas Ianuarias anni 406, Vandalorum, Sueborum et Alanorum incursio, qui Rhenum transiverant, Imperium Romanum Occidentale perturbavit. Flavius Claudius Constantinus hac politicā instabilitate fruitus est ut se imperatorem anno 407 nomine Constantini III designaret contra Flavium Honorium. Constans II, Constantini III filius, hostes anno 408 vicit et Hispaniae septemtrionem cepit, dum suus generalis Gerontius hanc provinciam e Caesaraugustā retinuit. Constantini III et sui filii sollicitatio Honorium Constantinum III coimperatorem anno 409 suscipere coegit. Constantini III reditus novo cum generali Gerontium offendit, qui contra Constantinum III rebellare decrevit et foedus fecit cum Vandalis, Suebis et Alanis, qui tunc Aquitaniam ceperunt, cum ei Pyrenaeos montes transire siti essent et Gerontius imperatorem usurpatorem Maximum declaravisset. Gerontius in Hispaniā usque ad suam mortem, anno 411, pugnavit, cum quoque evanuerunt Constantinus III et suus filius.
Maximus, quem Flavii Honorii generales persequebantur et in Vandalorum asylo excipi coegerunt, foedus cum Germanicis gentibus sedem in Hispaniā collocantibus fecit. Solum Hispania Tarraconensis, ubi hic habitabat, huius foederis libera mansit.
Hiberiae occupatio insequentia per decennia saecula perrexit. Regiones praesentem Aragoniam conformantes sunt reapse statio ad terras ab Vasconibus rectas, qui superiorem Vallem Hiberi praedabantur diripiebantque suis e sedibus, utputa e Pompelone. Liberi medio e saeculo V non victi sunt usque ad annum 581, cum rex Liuvigildus eos vicit et hanc victoriam notavit condendā urbe Victoriaco. Praesens Aragonia contra Francorum terras sita erat, quam solum Pyrenaei montes ex eis separabant et, quamquam Francorum incursiones plerumque in Septimaniam fiebant, erant nihilominus Visigothicorum praesidia iuxta hos montes.
Reges Visigothorum divisionem administrativam ab Imperio Romano acceptam non mutaverunt. Ad gubernandas has provincias, designati sunt duces et comites. Administrationi religiosae episcopi electi sunt: sic inveniebatur alius episcopus Turiassone, alius Oscae, alius Caesaraugustae. Quā superiore urbe, aliquot synodi facti sunt: anno 592, episcopo Caesaraugustano Maximo, et anno 691, unicus synodus nationalis Toleti non actus, episcopo Caesaraugustano Valdefredo.
Regnum Wambae rerum difficilium tempus signat, praesertim graves difficultates in huius regni septentrione fuerunt, quia Septimania et Vascones anno 673 rebellaverunt.
Musulmanae potestatis firmatio praesenti in Aragoniā ut localis optimatum pars invasores sequerentur et multi oriundi se ad Islamicem fidem se converterent effecit. Optimum quorum exemplum Comitis Cassii fuit, Visigothi nobilis qui regionem circum Hiberum, inter Turiassonem, Segiam (Hispanice Ejea de los Caballeros, Aragonice Echea d'os Caballers) et Naieram, regebat. Qui se Omayadarum vasalus fecit et suas diciones servavit. Cuius gens nomen Benikazi cepit et per saeculum VIII suam potestatem amplificavit propter adiumentum quod huius gentis socii emiris Cordubensibus dederunt.
Praesertim, regiones praesentem Aragoniam conformantes strategicus locus fuerunt, quia Regno Francorum finitimae erant, ultra Pyrenaeos. Caesaraugusta, Arabice سرقسطة et Hebraice סרקסטא nuncupata, caput ex Andalusiae provinciis quinque et sedes de wālī (Arabice والي) facta est, coniuncte cum Cordubā, Toleto, Augustā Emeritā et Narbone. Anno 777, Suleimanus ibn Yaqzān al-Arābī (Arabice سليمان بن يقظان الكلبي الأعرابي), wālīBarcinonensis, suam independentiam habere cupiens, in auxilium regem FrancorumCarolum Magnum vocavit.[27] Qui rex Suleimano al-Arābī foedus cum wālī Caesaraugustano Husaino et Oscensi Abutauro (Arabice أبو ثور) pollicitus est. Anno 778, exercitus in Caesaraugustam progredi coepit, sed Saxonum rebellio et Husaini Caesaraugustani repulsa ut in Caroli Magni potestatem redigeretur hunc regem suum exercitum recipere coegerunt. Attamen, Caroli Magni copiae aliquot captivos apprehenderunt, apud quos Suleimanum, sine dubio ab amicis datum; quamquam, postea, Suleimani ibn Yaqzān al-Arābī filii Ayxūn al-Arābī et Matrūh al-Arābī suum patrem liberare consecuti sunt. Cum Caroli Magni exercitus redibat, ab Vasconibusapud Rozaballes oppugnatus est, ubi Rolandus, Britanniae Minorismarchio, perivit. Denique, Suleimanus Caesaraugustam cepit, ubi anno 780 a suo amico socioque Husaino interfectus est, quoniam hic anno 781 redactus est in potestatem generalisTsalabae ben Obaid, fidi Abderramae.
Regnante emiro Hisam I, Abderramae I successore, Valles Hiberi aliquot seditiones passa est quas emirus Dertosae et Caesaraugustae sedaturus fuit. Hisam I occasionem arripuit ad faciendos impetūs contra Christiana regna emiratūs limites comminantia: anno 791, impetum in Castellam et Regnum Asturorum fecit; anno 793, FrancosGerundā et Narbone expulit; anno 795, Asturicam Augustam occupavit. Anno 791, Hisam I mors violentiae eruptionem causavit. Alphonsus II, rex Asturorum et emiri Alhacenis I avunculus, et wālīBarcinonensis cum Carolo Magno congressi sunt et ultra Pyrenaeos intervenire ei proposuerunt. Sed fuit Caroli Magni filius Ludovicus I Pius qui bellum anno 798 committere decrevit et Barcinonem cepit, dum Alhacen I in Valli Hiberi contra Benikazos sed etiam contra Mazaces praedones montes incolentes et has terras praedantes pugnabat.
Regni Asturorum summum fastigium inter annos 711 et 757 (mappa Francice).
Francorum expeditione et Comitatūs Aragoniae conditus inter annos 757 et 814 (mappa Francice).
Benikazi (inter saecula VIII et IX)
Musa ibn Fortūn (Arabice موسى بن فرتون), Comitis Cassiinepos, superiori ex Vallis Hiberi parte—Segiā (Hispanice Ejea de los Caballeros, Aragonice Echea d'os Caballers), Tutelā, Turiassone, Bursaone (Hispanice Borja et Aragonice Borcha), Areneto (Hispanice Arnedo) alia apud loca—usque ad Caesaraugustae circumiecta rexit. Hic ad iuvandum emirum Hisam I condicionem statuit ut hic emirus se e Saidi ibn al-Husayn regione recessit, cum quo ipse certavit et quem ipse occidit. Postea, Musa Caesaraugustam cepit, antequam vicissim ab Husaini Caesaraugutani proximo interfectus est.
Anno 871, Lupus—cum suis fratribus Ismaële ibn Mūsa, Mutarrifo ibn Mūsa, et Fortuno ibn Mūsa—rebellavit: Lupus et Ismaël Caesaraugustam ceperunt, Mustarrifus Oscam intravit, et Fortunus Tutelam occupavit. Emirus Cordubensis Mahometus I, iuvantibus Banū Tujīb, expeditionem contra Musae filios statim fecit.
Clades et mox dissidia Benikazorum fratres quattuor ad perditionem duxerunt: Mustarrifus supplicio affectus est et Lupus Fortuni Ismaëlisque rebellioni adversaturus fuit. Primam per saeculi X quartam partem, Benikazi totas suas terras in Valle Hiberi amiserunt aemulā pro gente, sicuti Banū Tujīb.
Comitatūs Aragoniae surrectio (inter annos 780 et 1035)
Anno 780, Franci, fructum capientes e dissidiis apud Musulmanos, urbem Iacam occupaverunt et denuo meridionales Pyrenaeos (primum post annos sexaginta) calcaverunt. Anno 802, Aureolus primus huius regionis comes[28] factus est dignitate "Comitis Iacae". Quo autem mortuo, comitis dignitas ad Aznarium Galindum redivit. Nomen "Aragonia" primum anno 828 apparuit, cum hic parvus comitatus transeunti e flumine Aragonio et eius amni influenti Aragone Subordano[29] nomen cepit. Comitatus Aragoniae, per primum saeculi IX dimidium, in Imperii Carolingorum potestate fuit, ad quod per Vallem Echoënsem (Aragonice Val d'Echo; Hispanice Valle de Hecho) et Summum Portum (Aragonice Hispaniceque Puerto de Somport) conexus erat. Haec subiectio etiam apparet religiosis in rebus: verbi gratiā, Monasterium Sancti Petri de Siresā[30] (Hispanice Monasterio de San Pedro de Siresa et Aragonice Monesterio de Sant Pero de Ciresa), illo tempore comditum, Ordini Sancti Benedicti oboediens erat, cuius pondus auxit et quod culturale huius comitatūs centrum factum est.
Per saeculum IX, Imperii Carolingorum pondus decrevit Hibericis pro vicinis: rex PampilonensiumEneco Arista in successoriis huius comitatūs bellis interfuit, dum comes Aznarius II Galindus suam filiam Sanciam uxorem wālī Oscensi Machometo Ataoeli commisit. Nihilominus, Regni Pampilonensium expansio in meridiem huius parvi comitatūs progressum aliquantum interclusit, quia ei occupationis tramites interrupti sunt.
Paulatim, Comitatus Aragoniae culturaliter progressus est. Incolarum redintegrationis artis (Mosarabicae artis perperam nuncupatae) exempla multiplicata sunt. Monasterium Sancti Ioannis de Pinnā[35] (Hispanice Real Monasterio de San Juan de la Peña, Aragonice Monesterio de Sant Chuan d'a Penya et Catalanice Monestir de Sant Joan de la Penya), a religiosis a Caesaraugustā -cum haec urbs a Mauris occupata esset- fugitis conditum, Christianae culturae fons factum est qui mentes in Recuperationis metam et in ritum Visigothicum in liturgiā denuo introducendum intendebat. Anno 922, episcopi Aragonienses -aliquando episcopus Iacensis aut episcopus Oscensis nuncupati- in Valli Borauensi considerunt. Qui suas sedes nonnullis in ponderis monasteriis collocaverunt, sicuti in Monasterio Sancti Ioannis de Pinnā[35], Monasterio Sancti Petri de Siresā[30] et Monasterio Sancti Hadriani Sasabensis[36] (Hispanice Monasterio de San Adrián de Sásave, Aragonice Monesterio de Sant Hadrián de Sasau et Catalanice Monestir de Sant Adrià de Sasau).
Anno 1015, rex PampilonensiumSanctius III Comitatum Aragoniae suo illegitimo filio Ranimiro tradidit. Haec res gratiam habitura erat viginti annos postea, hoc rege Pampilonensium mortuo anno 1035.
Comitatus Aragoniae ex anno 814 usque ad annum 850 (mappa Francice).
Comitatus Aragoniae ex anno 850 usque ad annum 875 (mappa Francice).
Comitatus Aragoniae ex anno 875 usque ad annum 900 (mappa Francice).
Comitatus Aragoniae ex anno 900 usque ad annum 929 (mappa Francice).
Familia Banū Tuğīb actiones bellicas poenarias contra regna Christiana a Caliphatū Cordubae ductas adiuvavit; praesertim, regente Almansuro, qui denuo gihad anno 980 movit.
Almansuro mortuo anno 1002, Caliphatus Cordubae suam declinationem coepit; exarsit bellum civile anno 1008 apud Mazaces, Arabes, Slavos, Mosarabes. Mundirus, merus miles minore familiae Banū Tuğīb ramo natus, wālī Tutelae anno 1006 et Caesaraugustae anno 1013 factus est. Anno 1018, Mundirus se independens declaravit et se rex TaifaeCaesaraugustae nuncupavit, ubi nummum cudit.
Pugna inter Regnum Aragoniae et Taifam Caesaraugustae (saeculo XI et ineunte saeculo XII)
Taifa Caesaraugustae penes Banū Tuğīb (inter annos 1018 et 1038)
Mundirus I primus rex TaifaeCaesaraugustae nomine "procuratoris regiae" fuit, quod Almansurus et sua progenies adsciverant. Hic novus rex splendidam regiam evolvit et numerosis procuratoribus se stipavit, inter quos Ibn Darrāğ al-Qasṭalli et Saidus Bagdatensis erant. Etiam suam urbem capitalem ornavit; augendā magnā meschitā Caesaraugustae, aedificandis novis balneariis, novando palatio Zudae[39] -quod hodie Propugnaculum Zudae[39] (Hispanice Torreón de la Zuda, Aragonice Torretón d'a Zuda et Catalanice Torrassa de La Zuda) nuncupatur-.
Anno 1022, Mundiri I filius, Yaḥya al-Muẓaffar, patri successit. Qui novus rex contra Sanctium III Navarrae pugnare perrexit. Taifae Toletanae regis Ismaëlis sororem uxorem duxit. Yaḥyae filius, Mundirus II, patri denuo successit anno 1036. Qui rex anno 1038 a suo cosinoAbdallā occisus est, qui sibi regiam dignitatem cupiebat, sed solum dies viginti regnum obtinuit; quia urbis Caesaraugustae optimates Suleimanum ibn Hūd, wālī Ilendensem, vocaverunt, qui Caesaraugustam occupavit.
Taifa Caesaraugustae penes Banū Hūd (inter annos 1038 et 1110)
Suleimanus ibn Hūd sibi fidelitatem nonnullorum wālī firmavit designandis wālī suis filiis. Sed, hoc rege mortuo, eius singuli filii suam singulam independentiam assequi conati sunt et suos singulos nummos cuderunt: Iosephus al-Muzaffar in Ilerdā, Lupus in Oscā, Mahometus in Bilbili, Almuctadir in Caesaraugustā. Duro bello inter fratres finito, Almuctadir sub suo imperio terras suis fratribus datas coniungere consecutus est: fratrum ultimus, Iosephus, Ilerdae usque ad annum 1078 restitit. Quoque suum imperium in Taifam Dertosae anno 1061, postea in eam Dianii anno 1076, in eam Valentiae amplificavit, quae propior vassala facta est.
Praeterea, novissimum foedus cum rege Castellae Alphonso VI elanguit propter regis Valentiae Abubaceri vassallagium. Rex Castellae reverā se Taifam Toleti occupare et compensationis nomine Taifam Valentiae regi Toleti relinquere cogitaverat. Almuctadir plurima celsa tributa Alphonso VI soluturus fuit ut submissio Taifae Valentiae permitteretur.
Ab anno 1035 ad annum 1479, Aragonia et liberi regni nomen fuit, quod insuper hodierna administrativa regione, etiam de anno 1137, Catalauniam, et continue Insulae Baliares, Valentiam, Siciliam, Neapolin, et Sardiniam (Coronam Aragoniae) gubernabat. Verum huius coronae erat medio Barcino, qui fuit eius quod ob multas causas "Mediterraneum imperium" fuit, quod Mare Mediterraneum gubernabat et regulas per totum mare imponebat (v.gr.? in LLibre del Consolat del Mar (Catalaunice).)
Aevum hodiernum
Dynastica unio Castellae et Aragoniae, anno 1479, cum Fernandus II Aragoniae Elizabeth I Castellae uxorem duceret, in formalem Hispaniae creationem velut unum regnum anno 1516 tulit.
↑Vicipaedia Aragoniensis, ubi articulo "Colungo" dicitur "Existe a hipotesi que lo fa derivar de lo latín COLLEM LONGUM (cuello luengo)".
↑Vicipaedia Aragoniensis, ubi articulo "Bastarás" dicitur "Seguntes Agustín Ubieto Arteta, a primera cita d'o lugar ye de 1093, recullita en a obra de José María Lacarra Documentos para el estudio de la reconquista y repoblación del valle del Ebro, en Estudios de Edad Media de la Corona de Aragón, II, III y V, y decumenta as variants Bastaras, Bastares y Bastuas.".
↑Christianus (Christian) Rico, Pyrénées romaines. Essai sur un pays de frontière (IIIe siècle av. J.-C.-IVe siècle ap. J.-C.) (Francice), Bibliotheca Domi Velázquez, nº 14, Matriti, 1997 (ISBN 9788486839741).
↑Formula:Es David González Ruiz: Breve Historia de la Corona de Aragón. Ediciones Nowtilus, S.L., Matriti, Aprili anni 2012, p. 52, ISBN 978-84-9967-306-6.
↑Vide Ëtude et édition des "Regum Aragonum res geste", ubi dicitur "(...) Quorum alterum vocant Aragonem Majorem, alterum vero Aragonem Subordanum". (...) Subordanus vero ex rupibus (...) Subordanus vero fluit multo longius (...).
↑De nomine "Tota", vide Códice de Roda, ubi dicitur "Asnari Sanzionis accepit uxor domna Onneca, Furtuni Garseanis filia, et genuit Santio Asnari, et domna Tota regina, et domna Sanzia. Ista Onneca postea accepit urium regi Abdella, et genuit Mahomat Iben Abdella (...)".
↑De huius comitis nomine, vide Conde Bernardo I (Unifredo) DE RIBAGORZA, ubi dicitur "(...) Bernardus comes (...) Ripacurcensis (...) cum Ato episcopus frater eius (...)".
↑De hoc nomine, vide Códice de Roda, ubi dicitur "(...) Galindo Asnari accepit uxor domna Sanzia, Garsea Scemenonis filia, et genuit domna Belasquita et domna Andregoto (...) genuit Sanzio Garsias, et Arnaldo Garsies, ac Gilelmo Garsies, ac domna Andregoto".
↑Vide OTRA HISTORIA DEL FUERO DE JACA, ubi dicitur "(...) in Sancta Eulalia, Arnal de Lascun in Boleia, Arpa in Luarre, Sancio de Borgia in Agierbe, Corneige in Morello, Loherrenc in Auguero, don Marcho in Biele, Petro Lopez in Luesia, Deus Aiusa in Sos et in Argedas, (...)".
↑Davide González Ruiz auctore: Breve Historia de la Corona de Aragón. Ediciones Nowtilus, S.L., Matriti, Aprili anni 2012 p. 59, ISBN 978-84-9967-306-6.
↑Gentilicium Latinum "Loarrensis-e" ad oppidulum Loarre refertur. De hoc oppidulo, vide El Castillo Real de Loarre, ubi dicitur "(...) quem occiderunt in Loarre (...)".