Vide etiam paginam discretivam:
os .
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Imago ossis femoris hominis (Anglice)
Os sive osteon [ 1] (Graece ὀστοῦν ) est anatomica hominis aliorumque vertebratorum pars. Textus osseus genus textus conexivi est.
Corporis ossa vero varia munera servant: corpus coniunctim sustinent, tenent alias partes, offerunt musculorum tendinibus conexiones. membra interiora tuentur et protegunt; exempli gratia, calva cerebrum vel costae cor et pulmones contra damnum extraneum defendit. Praeterea ossa homoeostasem mineralium (calcium Ca2+ , phosphatum PO3− 4 ), exempli gratia) praebent, spatium (medulla ossium ) generationis cellularum sanguinearum (haematopoiesis ) offerunt.
Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae, quamquam numerus variat.
Sunt inter aliis species ossium:
Ossa longa , e.g., umerus , ulna , radius , femur , tibia et fibula
Ossa plana , e.g., costae , scapula , sternum , et ossa coxae
Ossa brevia , e.g., ossa metacarpii , ossa metatarsii
Ossa sesamoidea , e.g., patella
Ossa pneumatica , e.g., os frontale , maxilla , os ethmoides
Ossa irregularia , e.g., vertebrae et mandibula
Quaevis interruptio continuitatis ossis vi externa causa fragmenta ossis formans fractura dicitur.
Numerus ossium
Numerus hominis ossium
Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae (utrumque malleum , incum , et stapedem ), quamquam numerus eorum inter homines et aetates variat: infantibus et adulescentibus, ossium fusione causa, plus ossium quam senioribus sunt[ 2] .
Notae
↑ Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
↑ Neumann P. E., Gest T. R. (Mar). "How Many Bones? Every Bone in My Body" . Clinical anatomy 33 (2): 187-91
Bibliographia
Nexus interni