56 a.C.n. Consul Ciceronem exilio redeuntem in bonis reciperandis adiuvit. Pompeio Crassoque consulatum petere volentibus quamdiu potuit restitit[4]. Marcellino enim duce multi senatores, vim sibi adhibitam esse testificantes, vestem mutaverunt atque in curiam venire desierunt ne quicquam de comitiis consularibus consuli posset, usque adeo ut comitia mense ianuario vel februario tantum anno 55 a.C.n. per interregem haberi potuerint.
Nihil de eo post consulatum accepimus. Cicero Marcellini consulis eloquentiam laudavit in Bruto suo[5].