Exsilium

Iosephi Turner pictura "Ovidius Româ pulsus" (1838)

Exsilium, sive exilium, est "privatio soli patrii sive ultro subeatur ad poenam vitandam, vel mutandae sedis gratia; sive lege et damnatione inferatur."[1] Marcianus iuris consultus scripsit exsilium triplicem esse: "aut certorum locorum interdictio, aut lata fuga, ut omnium locorum interdicatur praeter certum locum, aut insulae vinculum, id est relegatio in insulam."[2] Exul est, cui exsilium tolerandum est.

De exsilio voluntario subito, id est de potestate data poenae, etiam capitalis, fugà vitandae, Cicero in oratione Pro Caecina haec dixit:

Exsilium enim non supplicium est, sed perfugium portusque supplici. Nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut calamitatem, eo solum vertunt, hoc est sedem ac locum mutant. Itaque nulla in lege nostra reperietur, ut apud ceteras civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum homines vincula, neces ignominiasque vitant, quae sunt legibus constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium. Qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adimitur eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur. Nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui profugit receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.[3]

Temporibus veteribus exulibus tellus ultima Tibur erat, ut apud Ovidium poetam[4] legimus. Imperatorum autem temporibus poena exsilii aucta est interdictione aquae ignisque cum ademptione rerum familiarium et iuris civitatis. Exsilium lenius relegatio, gravius deportatio fuit. Iniussu in patriam reversi supplicio affecti sunt.

Notae

  1. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "exsilium."
  2. Digesta Iustiniani 48.22.5.
  3. Marcus Tullius Cicero, Pro Caecina 100.
  4. Ovidius, Epistulae ex Ponto 1.3.82

Nexus interni

Si vis plura legere

  • J.-M. Claassen, Displaced persons  : the literature of exile from Cicero to Boethius, London : Duckworth, 1999
  • Michèle Ducos, 'De l’exil à la domus : les problèmes de droit liés à l’exil de Cicéron', Interférences 2015(8) Hic legere potes
  • L'exil au miroir de la Correspondance de Cicéron, Interférences 2015(8) Hic legere potes
  • Ernst Ludwig Grasmück , Exilium : Untersuchungen zur Verbannung in der Antike, Paderborn, 1978
  • Gordon P. Kelly, A history of exile in the Roman republic, Cambridge, 2006.