Publius Clodius Pulcher
Publius Clodius Pulcher (natus circa annum 92 a.C.n. - necatus die 18 Ianuarii 52 a.C.n.), filius Appii Claudii Pulchri, consulis anno 79 a.C.n., fuit vir publicus antiquae Romae exeunte aetate Rei Publicae, fautor factionis popularis, tribunus plebis et adversarius Marci Tullii Ciceronis quem tribunus plebis factus in exsilium proficisci coegit (58 a.C.n.) antequam anno proximo favente Pompeio a Milone revocaretur[1]. Ab eodem Tito Annio Milone postea secundum Viam Appiam apud Bovillas Clodius anno 52 a.C.n. necatus est. Hoc facinus indignationem plebis Romanae movit, quae corpus eius medio Foro concremavit : tum et Curia senatoria et alia aedificia concremata[2].
De gente et moribus
E patricia gente Claudiorum ortus Publius erat filius Appii Claudi Pulchri anno 79 a.C.n. consulis. Mater eius Caecilia Metella fuisse vulgo creditur. Fratrem maiorem habuit, Appium, et tres sorores quorum una, quae Clodia vulgo appellabatur et eadem fuisse atque Lesbia poetae Catulli creditur, fuit uxor Quinti Metelli Celeris (consulis 60 a.C.n.)[3], altera Quinti Marcii Regis (consulis 68 a.C.n.)[4], tertia Lucii Licinii Luculli (consulis 74 a.C.n.)[5] qui eam stupri cum fratre Publio accusatam repudiavit[6]..
Gaius Iulius Caesar uxorem alteram Pompeiam anno 62 a.C.n. repudiavit adulterii Clodii accusatam, qui sacris Bonae Deae furtim irruperat[7]. Idem iam ob incestum sororum famosus erat; apud M. Ciceronem enim legitur de Clodio "illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam Deam quam tris sorores".[8]. Certe Lucullus uxorem incesti cum Clodio accusavit atque repudiavit[9].
P. Clodius in matrimonium duxit Fulviam, M. Fulvii Bambalionis et Semproniae filiam, et ex ea genuit filium P. Claudium Pulchrum (qui praetor principe Octaviano Augusto meruerit) filiamque Claudiam quae ipsi Octaviano anno 43 a.C.n. nupsit[10] sed paulo post virgo adhuc (ita quidem asseverabatur) matri remissa est. Clodio mortuo Fulvia primum Curionis deinde Marci Antonii uxor fuit.
De cursu honorum
- 67 a.C.n. Legatus sororis mariti, proconsulis Luculli, in Asia, iam tum seditiosorum militum dux in urbe Mesopotamica Nisibi exstitit[11]. Secundum Sallustium[12] ita agebat quia ex insolentia avidus male faciendi erat.
- 66 a.C.n. Legatus Ciliciae proconsulis Quinti Marcii Regis, aliae sororis mariti, qui eum classi praefecit, a piratis captus mox ab eis metu Pompei sine mercede liberatus est. Postea in Syria res obscuras egit[13].
- 62 a.C.n. ingens flagitium commisit dum, violatis Bonae Deae sacris, muliebri vestitu indutus uxorem praetoris Caesaris dehonestat[14].
- 61 a.C.n. Quaestor erat cum ob ea quae priore anno gesserat e relatione pontificum de incestu reus factus[15] in fine absolutus tamen est[16] quia iudices magno pretio emerat (quo faciendo ingens aes alienum sibi conflavit, praecipue apud Licinium Crassum). De qua re nota sunt iocosa verba[17] senatoris Lutatii Catuli qui dicebat iudices a senatu praesidium armatum petisse non ut tuto reum damnare possent sed ut tuto pecuniam acceptam retinere possent[18]. Ex eo iudicio magna invidia inter Ciceronem et Clodium orta est quia Cicero testimonio suo reum oppresserat[19].
- 60 a.C.n. Ultionis avidus tribunus plebis fieri quamvis patricius constituit, Itaque ad plebem transire conabatur sed eo anno eius incepta a consule Metello Celere, qui et ipse maritus unius e sororibus erat, coercebantur[20].
- 59 a.C.n. Per consulem Caesarem inter plebeios lege curiata referri Clodio licuit atque eodem anno tribunus plebis fieri[21] (tribuni potestatem annuam die 10 decembris inire solebant) : simul nomen suum aliter atque maiores sui scribere coepit, Claudio in Clodium immutato, ut pronuntiationi plebeiae aptaretur, quae iam tum a diphthongis abhorrebat.
- 58 a.C.n. Tribunus plebis. Ineunte anno plures leges maiori parti senatorum displicentes sed popularibus optatas tulit, de collegiis restituendis, de censoria potestate minuenda, quae lex censorem unum sine collegae adsensu vetabat in lectione senatus et ordinis equestris ad cuiusquam nomen censoriam notam adponere atque ob eam causam illum ex albo senatorum vel equitum eradere, de lege Aelia Fufia (quae ad obnuntiationem pertinebat) abroganda atque primam omnium legem frumentariam quae iubebat frumentum gratuito civibus pauperibus dividendum esse. Ita sibi et plebem et triumviros conciliabat. Item mense Februario legem tulit insulam Cyprum in dicionem populi Romani redigentem et bona fratris Ptolemaei XII, qui tunc illi insulae praeerat, publicantem[22]. Quin etiam Catonem, qui tum auctoritate maxima in optimatium factione fruebatur et triumviris adversabatur, nominatim ad hanc rem administrandam designavit, quia eum Roma eo anno quam longissime abesse sibi conducere arbitrabatur[23]. Deinde Caesare Pompeioque[24] hortantibus in Ciceronem animadvertit : primo mense Martio legem de capite civis Romani tulit quae si quis iniussu populi civem Romanum occideret vel etiam occidisset (nam ad praeterita poena extendebatur), eum aqua et igni interdicebat[25]. Cicero, quod cives Romanos, Catilinae coniurationis socios, senatu quidem auctore sed provocatione ad populum sublata, necari iusserat, pridie quam illa lex a populo rata est in Siciliam exsilio voluntario proficisci maluit. Deinde mense Aprili lex de exsilio Ciceronis, ab eodem lata, eum longinquiore exsilio nominatim damnabat atque omnia bona oratoris publicabat ; si propius accessisset non solum ipsum sed etiam apud quos hospitabatur necare cuilibet licebat. Item in loco ubi eius domus steterat aedem Libertatis aedificandam iubebat. Tum Cicero in Macedoniam proficisci coactus est[26]. Mense Maio tamen Publius Clodius Pompeium sibi alienavit : nam Tigranen iuniorem, filium Armeniorum regis, quem Pompeius vinctum secum Romam advexerat et tum apud Lucium Flavium quendam custodiebat, accepta pecunia vi liberavit atque dimisit. Ex illo tempore Clodius et Pompeius, quamquam antea socii fuerant, adversarii fuerunt. Quia Clodius reditum Ciceronis populum rogare constituerat, per reliquum annum sodalitia Clodiana domum Pompei obsidebant qui in publicum prodire non iam audebat[27].
- 57 a.C.n. legi Ciceronis reditum iubenti obstare non potuit quamquam vi per satellites armatos et stipendiarios adhibita, quorum grege stipatus, quocumque incedebat, omnia turbabat : tunc enim tribunus plebis Titus Annius Milo qui sodales eiusdem generis collegerat, Pompei patrocinio insuper fretus, adversus eum prodiit : unde rixae et caedes multae fuere ; at Publius Clodius in fine inferior exstitit[28]. Quin etiam mox Cicero redux omnia acta tribunatus eius rescindere in senatu conabatur, quod contra leges tribunum factum diceret[29].
- 56 a.C.n. Aedilis. Per totum annum sodalicia Clodiana et sodalicia Miloniana manum conseruerunt dum eorum duces sese invicem de vi postulant. Ita rempublicam turbare non desinebat Publius Clodius[30] ! Postquam vero Pompeius consulatum petere in animo habuit et cum senatu vehementer de ea re confligebat, in gratiam cum eo rediit : sperabat enim ita aliquid sibi impetraturum[31].
- 53 a.C.n. In republica maxime perturbata (per sex menses consulatus vacavit) Publius Clodius praeturam petebat et eius inimicus Titus Milo consulatum ; quem quia consulem fieri nolebat non cessantibus seditionibus rixisque comitia haberi non sivit. Anno iam circumacto magistratus anni 52 a.C.n. nondum designati erant...
- 52 a.C.n. 18 ianuarii : Clodiani ac Miloniani apud Bovillas in Via Appia, sive forte sive potius ex insidiis, congressi sunt. Rixa commissa Publius Clodius Pulcher primo vulneratus ac deinde de proposito a Milonianis confectus est[32]. Nuntio necis Romam allato tumultus maximus fuit : corpus Clodi in Foro a tribunis plebis Pompeio Rufo et Quinto Munatio Planco expositum mox in Curia a plebe, quae ei favebat, crematum est ac curia ubi senatus haberi solebat, Cornelia dicta quia a Sulla in locum antiquae Curiae Hostiliae aedificata erat, tota exarsit[33]. Mense aprili Milo, quamquam a Cicerone defendebatur[34], de vi damnatus in exsilium proficisci coactus est.
Publius Clodius fuit vir seditiosus et turbulentus qui multa in republica per vim et pecunias egit, in quo non multum ab aliis viris politicis illius aetatis differt. Itaque nonnihil ad auctoritatem senatus minuendam et instituta reipublicae evertenda contulit. Ab infima plebe maxime amabatur et popularior popularibus fuisse recte dici potest. Saepe Caesari Crassoque morem gessit, nonnumquam etiam Pompeio ; saepe etiam sibi consuluit. Posteritati e Ciceronis scriptis qui eum oderat maxime notus est : quam ob rem de Clodio Pulchro fortasse prave hodie iudicamus.
Notae
- ↑ Appianus BC II,15-16.
- ↑ Appianus BC II,21
- ↑ Dio Cassius 36.17. Plutarchus, Cicero 29
- ↑ Quae 'Tertia vulgo appellabatur. Plutarchus, Cicero 29
- ↑ Dio Cassius 36.14.
- ↑ Plutarchus, Lucullus 21, 34, 38 et Caesar 10 et Cicero 29. Cicero, Pro Milone 73.
- ↑ Appianus BC II,14. Dio Cassius LXVII,45-46. Suet., Div. Iul. LXXIV.4. Plut. Caesar X,9 et Cicero XXIX.9. Cicero, Ad Att. 1.13.3.
- ↑ Cicero, Epistulae ad familiares 1.9.15
- ↑ Plutarchus, Lucullus 34 et 38.
- ↑ Dio Cassius 46.56. Suetonius, Aug. 82.
- ↑ Dio Cassius 36.14. Plutarchus, Lucullus, 34.
- ↑ Hist. V.12.
- ↑ Dio Cassius 36.17.
- ↑ Plutarchus, Caesar, 9-10.
- ↑ Velleius Paterculus II,45. Praecipuus accusator Lentulus Crus erat.
- ↑ 31 iudices absolverunt, 25 damnaverunt.
- ↑ Quorum Catulus cum vidisset quendam, "Quid vos," inquit, " praesidium a nobis postulabatis ? an, ne nummi vobis eriperentur, timebatis?"
- ↑ Cicero Ad Att. I,16,5. Plutarchus, Cicero 29. Dio Cassius 37.45-46. Scholia Bobiensia 89.
- ↑ Plutarchus, Cicero 29
- ↑ Dio Cassius 37.51.
- ↑ Dio Cassius 38.12. Plutarchus, Caesar 14.
- ↑ Strabo, Geographica XIV.6.6. Clodius Ptolemaeum odisse dicebatur quod, cum captus olim a piratis esset non multam pecuniam ad eum liberandum obtulisset.
- ↑ Plutarchus, Cato minor 34.
- ↑ Plutarchus, Pompeius 46.
- ↑ Velleius Paterculus II,45.1
- ↑ Dio Cassius 38.12-17.
- ↑ Dio Cassius 38.30.Plutarchus, Pompeius 48-49.
- ↑ Dio Cassius 39.6-8.
- ↑ Plutarchus, Cato minor 40.
- ↑ Dio Cassius 39.18-23.
- ↑ Dio Cassius 39.29.
- ↑ Dio Cassius 40.48 Asconius 30-32.
- ↑ Dio Cassius 40.49.
- ↑ Pro Milone cum argumento Quinti Asconii.
Bibliographia
- "Claudius (40)" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 pp. 771-774
- J. P. V. D. Balsdon, "Fabula Clodiana" in Historia vol. 15 (1966) pp. 65-73
- Herbert Benner, Die Politik des P. Clodius Pulcher : Untersuchungen zur Denaturierung des Clientelwesens in der ausgehenden römischen Republik, Stuttgart : F. Steiner, 1987. Recensio critica
- J. L. Butrica, "Clodius the Pulcher in Catullus and Cicero" in Classical Quarterly vol. 52 (2002) pp. 507-516
- Michèle Ducos, 'De l’exil à la domus : les problèmes de droit liés à l’exil de Cicéron', Interférences 2015(8) Hic legere potes
- L. Fezzi, Il tribuno Clodio: Romae: Laterza, 2008
- "La legislazione tribunizia di Publio Clodio Pulcro (58 a.C.) e la ricerca del consenso a Roma", Studi Classici e Orientali 1999(47) : 245-341 [1]
- "Lex Clodia de iure et tempore legum rogandarum", Studi Classici e Orientali 1997(45) : 297-328 [2]
- JM Flambard, "Clodius, les collèges, la plèbe et les esclaves. Recherches sur la politique populaire au milieu du Ier siècle", Mélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité, 1977(89) : 115-156 Hic legere potes
- ES Gruen, "P. Clodius, instrument or independant agent ?", Phenix 1966(20) : 120-130 [3]
- Eleanor Winsor Leach, "Gendering Clodius" in Classical World vol. 94 (2001) pp. 335-359
- A. W. Lintott, "P. Clodius Pulcher: 'Felix Catilina?'" in Greece & Rome vol. 14 (1967) pp. 157-169
- Philippe Moreau, Clodiana religio. Un procès politique en 61 av. J.-C. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1982. ISBN 2-251-33103-4 Recensio critica
- "La lex Clodia sur le bannissement de Cicéron", Athenaeum 1987(65) : 465-492.
- David Mulroy, "The Early Career of P. Clodius Pulcher: A Re-Examination of the Charges of Mutiny and Sacrilege" in Transactions of the American Philological Association vol. 118 (1988) pp. 155-178
- Wilfried Nippel, "Publius Clodius Pulcher 'der Achill der Straße'" in Karl-Joachim Hölkeskamp, Elke Stein-Hölkeskamp. edd., Von Romulus zu Augustus. Große Gestalten der römischen Republik (Monaci: Beck, 2000. ISBN 3-406-46697-4) pp. 279–291
- Andrew Riggsby, 'Clodius/Claudius,' Historia 2002(51) : 117-123.
- Jörg Spielvogel, "P. Clodius Pulcher: Eine Politische Ausnahme-Erscheinung der Späten Republik?" in Hermes vol. 125 (1997) pp. 56-74
- Geoffrey S. Sumi, "Power and Ritual: The Crowd at Clodius' Funeral" in Historia vol. 46 (1997) pp. 80-102
- W. Jeffrey Tatum, "P. Clodius Pulcher and Tarracina: Publi Progenies Appi Cognomine Pulchri Occubuit Letum" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 83 (1990): 299-304
- W. Jeffrey Tatum. The Patrician Tribune. Publius Clodius Pulcher. Chapel Hill: University of North Carolina Press, 1999 (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus externi
|
|