Locus natalis Galfridi nobis ignotus est, fortasse Monemuta, cum qua urbe, nisi ibi natus sit, tamen manifeste aliquid habuit. Adulescens doctrinae se dedit apud scholas Oxonienses. Anno 1152, consecratus est episcopus sedis Sancti Asaphi Cambriae.
Has prophetias Galfridus postea renovavit atque inseruit operi suo secundo, Historia regum Britanniae appellato. Ibi narravit res gestas Britanniae, partim a dictis bardorum, partim ab inventionibus suis congestas. Hoc opus notissimus fons est historiae vel potius mythologiae de rege Arthuro linguis Anglica, Francogallica, aliisque multis postea conscriptae.
Opus tertium Galfridi poema est epicum, Vita Merlini appellatum, sub anno 1150 scriptum.
↑Nomine varie scripto: etiam Galfredus, Gaufridus, Monemuthensis, Monmutensis, etc.
Bibliographia
Geoffrey of Monmouth, The History of the Kings of Britain tr. Lewis Thorpe. Penguin Books: London, 1966. ISBN 0-14-044170-0
John Jay Parry, Robert Caldwell, "Geoffrey of Monmouth" in Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice) pp. 72-93
John Morris, The Age of Arthur: A History of the British Isles from 350 to 650. Barnes & Noble: New York, 1996 (prima editio 1973). ISBN 1-84212-477-3