Hugo de Rothelande, AnglonormanniceHue de Rothelande, fuit poëta Anglo- sive Cambro-Normannicus qui saeculo XII exeunte floruit, patrono Gilberto Baderon filio, domino Monemutensi, et in vico Credenhill comitatus Herefordiensis habitavit (A Credehulle a ma meisun: Ipomedon v. 10569). Origo eius ambiguitur. Quidam enim cognomen eius toponymicum in "Rutland" Angliae orientalis accommodant, alii in "Rhuddlan" Cambriae septentrionalis,[1] sed nonnulli oppidum natale in Normannia reperire praetendunt.[2] Duas fabulas romanicas composuit, quarum prima, titulo Ipomedon, post annum 1174 confecta est; altera, titulo Protheselaus, continuationem eiusdem historiae praebet et Gilberto Baderon filio dedicatur. Illa saepius in lingua Anglica media conversa est. Poëta nomina protagonistarum partim in familia patroni repperit, partim in carmine epico Aspremont paulo antea composito.
Keith Busby, "Hue de Rotelande" in W. W. Kibler, ed., Medieval France: An Encyclopedia p. 461
William Calin, "The Exaltation and Undermining of Romance: Ipomedon" in Norris J. Lacy et al., edd., The Legacy of Chrétien de Troyes
Walther Hahn, Der Wortschatz des Dichters Hue de Rotelande. Berolini, 1910
Eugen Kölbing, Ipomedon, in drei Englischen Bearbeitungen. 1889
André de Mandach, Naissance et développement de la chanson de geste en Europe, IV: Chanson d'Aspremont (Genavae: Droz, 1980) pp. 18-27 (Paginae selectae apud Google Books)