Nomen in lingua classica cycnus (a Graeco κύκνος) scribitur. Nomen alterum olor est. Quorum utrumque in poësi classica saepe, in prosa rarius reperitur.[1]
Volatus
Cycnus, quoniam magna avis est, trochili more in aere pendere non potest, nec statim evolare in speciem Columbae, sed oportet cycnum humi velociorem esse, ut pluribus gradibus evolet.
Species
Cycni sunt magnae aves aquatiles, quae notae sunt collo curvo (maximum enim numerum cervicisvertebrarum (25) omnium chordatorum habent) et pulchris pennis albis. Tamen aliquae species plumas nigras habent. Adfines sunt aucis? anatibusque.
De vita
Cycni albi in hemisphaera septentrionali habitant; in Australia autem Cygnus atratus niger habitat. Cycni paria formant una vitam degentia et nidos construunt, ubi tres ad octo ova fovent. Si fetus fallit, aves generis Cygni alteram uxorem saepe quaerere solent.
Helenae matrem ferunt fuisse Ledam quam rapuisset Iuppiter in speciem oloris conversus. Ex ovo nato e matre, Helenam Dioscurosque natos esse Graecis fabulis traditum est.