Crus

Musculi cruris dextri hominis a tergo visi

Crus (-ris, n.) sensu stricto[1] est pars artus inferioris inter genu et pedem imprimis hominum, sed etiam vertebratum. In arthropodis autem crura dicuntur omnes artus (sex aut octo). Sensu latiore crus humanum a pelve ad pedem extenditur.

Ossa

Ossa cruris humani (sensu stricto) sunt tibia et fibula, quibus supra adduntur femur et patella.

Musculi

Tredecim musculi sunt in crure hominis:

Partitio anterior

Partitio posterior

Partitio lateralis

Partitio posterior profunda

Nervi crurum

Nervi principales cruris sunt rami nervi ischiadici.

Nervus tibialis

Conferatur pagina principalis Nervus tibialis.

Nervus tibialis ex nervi ischiadici divisione in fossa poplitea oritur, deinde, latere cruris postico, in compartimento cruris posteriore situs est. Currit deinde nervus directe et deorsum adversus pedem, quo dividitur in ramos duos: Nervum plantarem medialem et nervum plantarem lateralem.

Nervus fibularis communis

Conferatur pagina principalis Nervus fibularis communis.

Nervus fibularis communis ad latus secundum fibulam reperitur. Rami eius terminales sunt nervus fibularis superficialis et nervus fibularis profundus.

Notae

  1. Bock, C. H. (1851): Anatomisches Taschenbuch. ed. 4. Lipsiae, Renger'sche Buchhandlung
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Membrum inferius hominis

Membrum inferius  • cingulum pelvicum  • nates  • coxa  • femur  • genu  • crus  • pes