Alumna est universitatum Corvinianae Budapestinensis, ubi scientiae oeconomicae, et Szegediensis, ubi iuribus studuit. Ab anno 2001Budapestini apud ministerium rerum externarum, postea apud alia ministeria operam dedit. Legata est parlamento Hungarico ab anno 2018; ministra rerum familiarium a die 1 Octobris2020 ad 31 Decembris2021 meruit (quod officium neque antea neque postea exstabat), primo ministro Victore Orbán; quo adnuente mox officium praesidis Hungariae postulavit atque die 10 Martii2022 rite electa est, Ioanni Áder successor. Die 26 Februarii2024 demissionem suam petivit, infamosa denuo propter veniam clam datam praefecto orphanotrophii quodam qui stupra celavisset.[1]