Margareta II (regina Daniae)
Margareta II (regina Daniae): imago Margareta II (regina Daniae): subscriptio
Nativitas :
16 Aprilis 1940 ;
Palatium Amalienborg , Hafnia Patria :
Dania
Familia
Genitores :
Fridericus IX ;
Ingrid of Sweden Coniunx :
Henrik, Prince Consort of Denmark Proles :
Fridericus X (rex Daniae) , Prince Joachim of Denmark Familia :
House of Glücksburg , House of Laborde de Monpezat
Insignia heraldica
Margareta II (regina Daniae): insigne
Margareta nuptias Victoriae principissae Sueciae die 18 Iunii 2010 celebrat
Margareta II et princeps Henricus Georgium W. Bush et Lauram uxorem in Palatio Irenopyrgo[ 1] excipiunt mense Iulio 2005.
Margareta II [ 2] (nata Margrethe Alexandrine Þórhildur Ingrid Hafniae die 16 Aprilis 1940 ), filia maxima natu Friderici IX ex uxore Ingrida Sueciae , fuit Daniae regina necon civitatis gubernatrix Faeroarum et Groenlandiae . Ei sunt duae sorores, Benedicta principissa et Anna-Maria regina Graecorum, sed frater nullus.
Mulieribus cum regnum Danicum suscipere non liceret, patruus Margaretae, Canutus Daniae princeps , usque ad annum 1953 heres Friderici IX erat. Duobus autem referendis habitis Margareta eodem anno heres regni facta est.
Archaeologiae in Anglia , deinde scientiae politicae in Dania studuit. Studiis peractis, die 10 Iunii 1967 nupsit Henrico Laborde de Montpezat , cui Fridericus IX titulum principis Daniae concesserat. Duos filios peperit: Fridericum (natus anno 1968 ), coronae heredem usque ad annum 2024 et regem ab anno 2024, et Ioachimum principem (natus anno 1969 ).
Friderico IX mortuo, Margareta II die 15 Ianuarii 1972 regnum Danicum occupavit. Regno die 14 Ianuarii 2024 deposito ab hoc die filius eius Fridericus X regnat.
Proles
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Duces civitatum sociarum Unionis Europaeae