Hercules Busiridem ad aram immolans. Vas Atticum circa 470 a.C.n.
Busiris (Graece Βούσιρις)[1] est libellus bellatorius in epistolae formam redactus et a rhetoreIsocrate inter 390 et 385 a.C.n. contra alium rhetorem Polycraten scriptus. Qui gloriari dicebatur quod Busiridis, saevi Aegyptiorum regis, laudem et Socratis accusationem[2] scripsisset. Etenim tum sophistaeparadoxicas laudationes adfectabant, sive pessimarum personarum sive rerum contemnendarum. Isocrates tam prave compositam esse Busiridis laudem existimabat ut orationem rescripserit ut collegae ostenderet quomodo aliquem laudare conveniret. Magis enim accusasse quam defendisse Busiridem videbatur (Isocrates autem Aegyptiorum instituta et artes illi regi tribuebat ita ut in summa Aegyptios ipsos laudaret). Porro poetarum erga eum maledicta (hospites Iovi immolare narrabatur) facile refelli posse demonstrat quoniam multa saecula post Busiridem vixisse Herculem per genealogias constat[3] qui apud mythographos eum interfecisse dicitur. Ipse enim a talibus nugis abhorrebat quae rhetorum artem detrectabant.
↑Jean Humbert. Polycratès. L'Accusation de Socrate et le Gorgias, Klinksieck, 1930. Recensio critica
↑Etenim eius mater Libye filia Epaphi erat et neptis Ius dum Hercules ad tertiam decimam generationem post eam pertinebat (cf. Prometheus vinctus).
Editiones et commentarii
Collection des Universités de Franceː Georges Mathieu, Isocrate. Discours I. Les Belles Lettres, 1929. Cum apparatu critico et versione Gallica.
Isocrate, Cinq Discours : Éloge d'Hélène, Busiris, Contre les Sophistes, Sur l'Attelage, Contre Callimachos. Édition, introduction et commentaire de Robert Flacelière (« Érasme »), PUF, 1961 Recensio criticaAltera recensio critica
Niall Livingstone, A commentary on Isocrates' Busiris, Brill, 2001 Recensio critica
Terry L. Papillon, "Rhetoric, art, and myth : Isocrates and Busiris", in "The Orator in action and theory in Greece and Rome", Brill, 2001 Nonnullae paginae apud Guglum librorum