In mythologia Graeca Io (Graece Ἰώ) erat filia fluminis Inachi, qui in Argolide regnabat, et Meliae. A Iove amata Iunonis zelotypiam excitavit cuius aeditua erat[1]. Quam ob rem dea eam in candidam vaccam transmutavit[2] et custodem Argum centum oculis praeditum adposuit. Erant qui non Heram sed ipsum Iovem dicerent puellam in vaccam mutasse ut facilius latere posset[3]. Certe Iovis iussu HermesArgum necavit. Tum Iuno/Hera miseram Io tabani ictibus instinctam[4] per orbem terrarum fugientem lacessivit. In Aegypto tandem speciem humanam Iovis beneficio redintegravit atque filium Epaphum peperit e quo ortae sunt Danaides et Hercules. In Prometheo vincto Aeschylus eam extremo terrarum orbe errantem et Prometheum vinculis Iovis iussu oneratum adeuntem ostendit a quo de fato et futura progenie certior fit. Scit enim Prometheus post tertium decimum generationem Herculem e Ius prole natum se liberaturum[5]. Ex eius peregrinationibus Io nomen suum Mari Ionio et Bosporo Cimmerio dedisse credebatur quia Graece bosporum velut 'bovis iter' interpretari licet[6].
Quia vaccae formam diu praebuit vel saltem cum cornibus puella pingebatur deis Aegyptiis Hathor et Isidi[7] vulgo adsimulabatur.
Lyrcus nepos eius Phoronei filius fuit, quem Inachus pater misit, ut sororem perditam inveniret[8].