Fons nominis Latini desideratur(addito fonte, hanc formulam remove)
Aspectus est categoria coniugationis (verbi), sicut tempus vel modus. Aspectus indicat, utrum perfecti an imperfecti sint actus, eventus vel status a verbis signati. Etiam aliis muneribus fungitur aspectus, inter ea signatio actionum iteratarum et punctualium.
Linguae numerosae grammaticas verborum formas aspectu exstruunt (coniugatione aut constructionibus periphrasticis), velut lingua Polonica flexione (exempli causa: praefixo na-: pisać-napisać, "scribere") aut lingua Anglica adiunctione verbi be, "esse" cum participio praesenti : He was writing, "Scribebat, in scribendo erat".
Aspectus imperfectivus: Hic aspectus terminationem confectam non exprimi committit. Exempla: Polonice "On chce pisać list", "Scripturus est epistulam" (orator solum voluntas scribendi epistulae dicit; non affirmat scribendum epistulae finire). Quod imperfectivus plus quam his exprimere (iterationes, consuetudines, conatus) potest, item translationes possibiles sunt: "Scriptitat epistulam; Scribere epistulam conatur".
Aspectus perfectivus: Hic aspectus oratorem factos dictos conficere velle signat. Exempla: Polonice, "On chce napisać list", "Scribere finire epistulam vult". Sed perfectivus alias significationes habet; itaque translationes possibiles sunt: "Scripserit epistulam" (perfectivus praesens significationem futuri adaequat: prospectivus vocatur), "Paulum scribendi tempus peragit".
Aoristus. Hic aspectus in grammaticis Graecis saepe tempus vocatur, quod res gestas praeteritas signat, velut lingua Graeca antiqua: ἀκούω akouō, "aures alicui praebeo" (praesens) - ἤκουσα ēkousa, "audivi" (aoristus). Non modo praeteritum significat, sed etiam punctualitatem: actum non diuturnum est, si verbum in aoristum coniugatur.
Aspectus quartus item saepe tempus vocatus in lingua Graeca Antiqua dicitur perfectivus, cuius signum morphologicum est reduplicatio (cum suffixo et terminationibus specialibus pro categoria personae): paideuō 'educo' (praesens) - pepaideuka, 'Educavi, educatus habeo'. Significatio est resultativa.
Lingua Latina et resultativo et aoristo perfecto utitur. Itaque, "didicit" (< "discere"; illa forma verbi item reduplicatione exstruitur; sed perfecta formantes consonantes (v, s) et alia instrumenti sunt, non modo reduplicatio (rara)) duas significationes accipere possunt: "didicit (quando)" vel "didicit (et nunc scit)". Est ita, quod perfectum et aoristum in lingua Latina (formaliter) concidunt.
In lingua proto-Indoeuropaea, varias formas habemus.
In lingua Anglica, aliud systema aspectuale invenitur:
Progressivus vs. Improgressivus. Progressivus imperfectivo linguae Slavicae comparationi possibilis est. Cum verbum auxiliarum be formatur: "She was listening", "Audiebat"
In lingua Theodisca, formae similes aspectus progressivi formascitur: "Sie war am Zuhören", "Audiebat".
De formatione morphologica aspectus
Lingua Graeca Antiqua
In morphologia flexionis linguae Graecae Antiquae, invenimus formationes aspectuales, sed haec tabula partim alii termini technici utitur[3]:
formatio
aspectus
exemplum
transcriptio
translatio
augmentum e + terminationes personales secundae
Imperfectum
ἔλυον
elyon
"solvebam"/"solvebant"
augmentum e + s + terminationes personales secundae
Aoristus
αὐτοῦ ἤκουσα
autou ēkousa
"hunc audivi"
augmentum e + mutatio vocalis + terminationes personales secundae
Traditione formae grammaticae - si derivatae a thema praesentis est - , quae ex augmentum (indicans praeteritum) et terminationibus personalibus secundis constant, tempus imperfectum nominantur. Si a thema aoristi derivatae, tempus aoristum ducitur. Aspectus "Perfectivus" tempus perfectum vocitatur.
In lingua Gothica, est praefixumga- (quam lingua Theodisca Antiqua). Munus ab originate signatio verborum et nominum collectivorum erat, ut Latine con-. Sed tum munus grammaticum accepit: Signatio aspectus perfectivi. Est autem discordia, si verba praefixo ga- formas perfectivas putanda sint, quod duo verba significatione differunt (confer slepan/gaslepan in tabula). Nonnulli exploratores systema aspectuale affirmant, nonnulli negant (etiam propterea, quod non cuncta verba "aspectum perfectivum" formant).
verbum simplex
ga -verbum praefigatum
Significatio
bandwjan
gabandwjan
"leviter significare, indicare"
bindan
gabindan
"alligare" vs. "colligare"
brannjan
gabrannjan
"inflammare"
drigkan
gadrigkan
"bibere"
driusan
gadriusan
"cadere" vs. "procidere"
kunnan
gakunnan
"novisse, scire" vs. "cognoscere"
meljan
gameljan
"scribere" vs. "in-, conscribere"
slepan
gaslepan
"dormire" vs. "addormire"
Inveniendi verba electa causa, videre potes: [5]. In forma antiquissima linguae Theodiscae item praefixum reperitur, confer: bidjan, "orare" - gabidjan, "preces facere".
Hoc praefixum lingua Theodisca moderna adhibere pergit (in exstruendo formarum novarum - perfectum et plusquamperfectum (et futurum exactum)), sed munus mutatum est: ge- (< ga-) participium perfecti format, velut ge-beten, "oratus"; ge-bunden, "alligatus".
Lingua Latina
Lingua latina exempla aspectus inchoativi habet. Verba sine sc- exprimunt processum vel statum vel actionem; verba in sc- exprimunt inceptum vel aspectum inchoativum[6]; adiectivus vel participium praeteritum exprimit statum perfectum vel effectum praesentem actionis anterioris; nomen exprimit statum praesentem. Exempli gratia : caleo = "sum in calore", calesco= "coepi calere vel esse in calore", calidus = "habui calorem et nunc sum in calore". Alia exempla sunt in tabula.
forma non in sc-
forma in sc-
participium adiectivus
(nomen)
amo
amasco
amatus
amor
caleo
calesco
calidus
calor
candeo
candesco
candidus
candor
ferveo
fervesco
fervidus
fervor
floreo
floresco
floridus
flos
horreo
horresco
horridus
horror
umeo
umesco
umidus
umor
Observemus unam specificitatem (peculiaritatem), si comparemus tempus perfectum verbi inchoativum et verbi non-inchoativum: Sunt aequales, concidunt: "terreo" - "terr-u-i", "terre-sc-o" - "terr-u-i". Facile explicatur : "coeperam terrere" difficillime differt a "terrui". Vel etiam possumus quaerere num re vera quaedam verba in sc- non sint formae verborum sine sc-.
Lingua Anglica
In lingua Anglica formae aspectus non syntheticae habemus. Nobis nota sunt flexionem Anglicam dissolvisse. Itaque aspectus periphrasticis formantur. Fere cuncta verba aspectum perfecticum et progressivum exstruere:
aspectus progressivus: be, "esse" coniugatum + participium praesentis
In morphologia linguae Francogallicae[9], systema aspectus systematis aspectus Russicae comparatio potest, cum una differentia: in lingua Francogallica—vel omnino in aliis linguis Romanicis—formae syntheticae imperfectivi et perfectivi solum in tempore praeterito sunt:
imparfait
passé simple
significatio
vous finissiez
vous finîtes
"finiebatis" vs. "finivistis"
tu parlais
tu parlas
"colloquebaris" vs. "collucutus/a es"
il buvait
il but
"bibebat" vs. "bibit"
nous allions
nous allâmes
"ibamus" vs. "imus"
ils disaient
ils dirent
"dicebant" vs. "dixerunt"
Eo tabula legere possumus "tempora" passé simple et imparfait oppositionem Latinam imperfectum vs. perfectum aequant. Haec aliter dicta: oppositio aspectus Romanica ab oppositio "tempora" Latina imperfectum vs. perfectum orta est.
Lingua Vedica et Sanscrita
In stadio linguae "Praevedicae" "tempora" perfectum, aoristum et imperfectum inter se significatione differunt aspectualiter. In stadio linguae Vedicae haec differentia sic mutatur: aoristus categoria "Praeteritum proximale" (facta modo gesta describit) et imperfectum categoria "Praeteritum distale" (describit loquentem "procul" a eventu praeterito esse) explicatur—sed manent usus aspectuales! In lingua Sanscrita omnes tres formae aequantur, sunt multiores expressiones pro una significatio: praeteritum (perfectum vel imperfectum). [10]