Anno 1220 ipse in Marocum missus adversa valetudine redire coactus vique ventorum in Siciliam delatus est. Anno 1221Asisii capitulo ordinis generali una cum 3000 fratribus interfuit, ubi Sanctum Franciscum in vita vidit. Praedicatoris munere fungens tantam sui admirationem commovit, ut annis a 1222 ad 1224 Arimini et Mediolani, a 1224 ad 1227 in Francia meridiana et a 1227 ad 1230 iterum in Italia vocatus sit ad Valdensibus ac Catharis fidem Catholicam praedicandam. Vita eius paupertate Franciscana acta praedicationi fidem addidit et Bibliorum scientia immensa admirationi fuit, ut "arca Testamenti" atque "haeresum malleus" appellatus est.
Ab anno 1227 Antonius ordinis provincialis erat Patavii ac fratrum suorum studiis praefectus Bononiae. Quadragesimales sermones Antonii usque ad 30 000 hominum attraxisse dicuntur, ut nulla ecclesia turbam capere posset. Numerosae peccatorum conversiones, reconciliatio inimicorum, miracula ei attribuuntur.
L. de Kerval (Ed.): S. Antonii de Padua vitae duae, Parisiis 1904
Bibliographia
Jean Rigaud: The life of St. Antony of Padua. Catholic Truth Society, Londinii 1904.
Anton Rotzetter: Antonius von Padua. Leben und Legenden. Dietrich-Coelde-Verlag, Werl / Antonius-Verlag, Solothurn 1995, ISBN 3-87163-212-0 / ISBN 3-85520-034-3.
Maximilian Wagner: Da berühren sich Himmel und Erde. Symbol und Sakrament in den Sermones des Antonius von Padua. Butzon und Bercker, Kevelaer 2002, ISBN 3-7666-2092-4 (simul thesis, Pontificia Universitas Gregoriana, Romae, 2000/2001).
Beda Kleinschmidt: Antonius von Padua in Leben und Kunst, Kult und Volkstum, Dusseldorpii 1931 (= Forschungen zur Volkskunde 6-8)