Ula (Ruthenia Alba)

Vide etiam paginam discretivam: Ula (discretiva).
Wikidata Ula (Ruthenia Alba)
Res apud Vicidata repertae:
Ula (Ruthenia Alba): insigne
Ula (Ruthenia Alba): insigne
Civitas: Ruthenia Alba
Locus: 55°13′30″N 29°14′25″E
Numerus incolarum: 884

Gestio

Procuratio superior: Uĺski Sieĺsaviet

Ula[1] (Albaruthenice Ула) est urbs[2] in regione Vitebscensi Rutheniae Albae, ad Duinam Occidentalem in ostio Ulae fluvii sita, incolas 884 anno 2019 habens.

Historia

A saeculo XI ut oppidum ducatus Polotiensis Ula nota est. Castellum Ulae bello Livonico ardente iussu Ioannis Severi constructum erat, postea a Polonis incensum et a Stephano Báthory restitutum est; saeculo XVII iterum incensum est; reliquiae eius in ostio Ulae fluvii manent. Polonia divisa anno 1793 Ula Russica facta est; oppidulum Iudaeorum erat; anno 1897 Ula 1897 incolas 2485 habuit, quorum 1539 Iudaei erant.

Ecclesia Trinitatis monasterii Dominicani Ulae a Napoleone Orda(ru) picta

Notae

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 538.
  2. De iure nunc oppidulum agrarium, Albaruthenice аграгарадок.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ulam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 55°13′30″N 29°14′25″E • GeoNames